Note [édition originale] :
REFUTATIONES.
I. Excusat se more suo Mahumetus
à faciendis miraculis : quia etiamsi ea fecisset, non tamen Meccani
credidissent. Verùm frivolam, & inanem esse hujusmodi excusationem
patet ex eo, quòd hìc § 4. introducit Deum ipsum asserentem, si è Cęlo
signum aliquod Meccanis ostendisset, illos esse humiliandos, &, ut
addit Gelal, adducendos ad fidem. Si quid verò Alcorani iisdem
revelasset, ab eo longiùs recessuros, nullamque ei fidem adhibituros.
Cur ergo, si miracula profutura erant illis ad fidem, non iis utitur
Mahumetus ? & cur Alcoranum prędicat, si ab illo longiùs erant
recessuri ?
II. Ex cap. 4. Exodi constat,
Moysen non coram Pharaone, sed coram filiis Israel miraculum manus
leprosæ ostendisse : & sine ullo fundamento asserit Alcoranus, hoc
coram Pharaone evenisse. Quemadmodùm etiam è cerebro suo fingit, Magos
non solùm virgas, sed etiam funes projecisse, & in serpentes
mutasse. Falsum etiam est, Magos priùs Moyse virgas projecisse.
Oppositum enim habetur cap. 7. libri Exodi. Nihil dico de conversione
illa Magorum ad fidem, & martyrium pro ea toleratum suprà enim satis
hanc fabulam confutavi.
III. Contra omnem sacræ historiæ
veritatem affirmat Alcoranus, Deum tradidisse Israelitis hortos, fontes,
thesauros, & habitationem Ægyptiorum jam in mari Rubro demersorum,
quasi verò Israelitę, mari Rubro pervadato, in Ægyptum regressi sint,
quod omninò falsum est, ut patet ex libro Exodi, & reliquo
Pentateucho. Zamchascerius ad crassissimum Prophetæ sui errorem
palliandum accipit loco similitudinis id, quod tamquam re vera factum
affirmatur in Alcorano : itaut idem sit,
& in hęreditatem dedimus ea filiis Israel ; ac, in
hęreditatem dedimus filiis Israel paria, vel similia illis, quę Ægyptii
reliquerant. Verùm Gelaleddinus, Jahias, Alhasanus, & alii
Sapientiores, non audentes negare propriam hìc esse locutionem,
dixerunt, filios Israel post Pharaonem, & Ægyptios extinctos, in
Ægyptum regressos fuisse, & ea, quæ ab Ægyptiis relicta fuerant,
possedisse, vel saltem ea, quę mobilia erant, secum asportasse : quod,
ut diximus, Pentateucho omninò repugnat. Verum quidem est, Hebræos,
antequam ex Ægypto discederent, commodatò accepisse ab Ægyptiis vicinis
vasa aurea, & argentea, & alia utensilia, quæ deindè secum
fugientes asportaverunt : ut habetur Exodi cap. 12. Sed hoc valdè
diversum est ab eo, quod habetur in Alcorano. Verùm, ut concedamus
Zamchascerio coactam illam, & violentam expositionem, non potest
dici, Deum tradidisse Israelitis similia illis, quæ reliquerant Ægyptii,
cùm ea, quę iisdem in terra Chanaan concessit, absque ulla comparatione
majora, & meliora in sacris litteris referantur fuisse, quàm ea, quæ
in Ægypto reperiebantur.
IV. Affirmat Mahumetus, mentionem
fieri Alcorani sui in libris sacris Priorum ; idest, ut explicat Gelal,
in Pentateucho, & Euangelio. At debuisset ostendere, quonam in loco
horum librorum Alcorani vestigium appareat. Sed quomodò ostenderet id,
quod nullibi esset ? At enim sapientes filiorum Israel hoc testabantur,
Mahumetum scilicet ludificabant : eique, ut rem suam curarent, splendido
mendacio assentabantur.
V. Ex eo probat Impostor,
Alcoranum suum non habere Dęmones authores, quia neque illis competebat,
neque poterant tale opus condere, cùm ab auditu colloquii Angelorum in
Cœlo sint remoti. Atqui plurimum competebat dæmonibus, pestilentem hunc
librum opera sua promovere, quo totus pęnè orbis inficeretur : & quo
sanctissima Christi Religio ex magna Mundi parte eliminaretur. Quòd verò
non possent Dęmones Alcoranum condere, quia ab Angelorum colloquiis in
Cœlo audiendis prohiberentur : ridiculum prorsùs est. Quid enim,
obsecro, est in Alcorano, quod cęleste, vel angelicum sapiat ? Anne
exceptæ sunt à colloquio Angelorum tot nugæ, tot fabulæ, tot ineptiæ,
tot mendacia, quæ in Alcorano reperiuntur, & quæ illum non
Angelorum, sed dæmonum opus esse testari possint ?
Alia plura erant, quæ in hac Sura
confutarem : sed nolui cum Mahumeto crambem recoquere : & dum ille
eadem semper obtrudit, eadem semper retrudere, inutile, & molestum
esse existimavi. Unum illud non omittam, hanc totam Suram figmentum
poeticum manifestè se prodere : cùm enim in illa diversarum gentium
Legati introducantur : tàm legati, quàm gentes iisdem verbis
interrogando, & respondendo utuntur, non secùs, ac si illa memoriæ
sub pędagogo commisissent.