Note [édition originale] :
REFUTATIONES.
I. Præmittuntur suræ duo
characteres ignoti, de quorum sensu nihil adhuc Doctores Moslemi certi
aliquid statuere potuerunt, nec statuent in posterum. Idem de his, quod
de aliis similibus judicium esto : Vanos scilicet, & inutiles,
Divinoque magisterio indignos esse, dùm ad hominum eruditionem, ac
documentum nihil inserviunt. Sed de hoc alibi jam dixi.
II. Quod Alcoranus per omnes ferè
paginas testimonium de se ipso perhibeat, seque à Deo traditum esse
affirmet : nullam meretur fidem, ut superiùs etiam probatum est ; quippe
nullus à Deo Liber recenter prodire credendus est, qui vel à præteritis
Sacris libris, vel ab apertis, certisque miraculis testimonium non
habeat, vel saltem doctrinam jam à Deo in sacris scripturis traditam non
contineat. Nullum autem hujusmodi testimonium Alcoranum pro se habere,
jam evidentissimè demonstratum est.
III. Cum timeret Mahumetus, ne,
si Alcoranus suus ad examen revocaretur, ejusdem mendacia, atque
imposturæ detegerentur, infideles, atque incredulos pronunciat eos, qui
de illius veritate disceptant. Immò cum videret ab iis, qui illum
attentiùs legebant, ac discutiebant mendacia sua, atque ineptias, propalari, seque ut
nebulonem, ac deceptorem vulgò derideri, & contemni : fingit
impudenter idem sibi evenire, quod præteritis Legatis, ac Prophetis, qui
Veritatis, religionis prædicandæ causa, impostores, ac mendaces ab
infidelibus habiti fuissent.
IV. Nihil frequentiùs in
Alcorano, quàm temporum, ac personarum confusio, ac perversio. Id
præsertim in hac Sura conspicitur, in qua Pharaonem, Haman, & Core,
ejusdem facit ætatis : cùm Pharao plura sæcula vixerit ante Haman, qui
fuit Regis Assueri præcipuus minister ; Core etiam à Pharaone sejunctus
tempore fuerit. Et quamvis non adeò ab eodem remotus, non tamen Moysen
Legatum suum habuit : erat quippe unus è populo Israelitico, simulque
cum Moyse vitam traduxit in Ægypto, & in deserto.
V. Recoquit crambem, dùm
fabulatur, Pharaonem exegisse ab Haman, ut ædificaret Turrim adeò
excelsam, ut ab ejus cacumine posset ingredi Cœlorum semitas, & per
eas ascendere supra Deum Moysi in locum, ex quo eumdem se inferiorem
videret. Nisi Pharao erat omninò fatuus, fatuissimus ; non poterat hęc
ab Haman exigere. Quomodò enim sibi persuaderet, turrim tàm sublimem
construi posse, quę vel ad infimum Cœlum perveniret ? Ut verò possibile
hoc existimaret, quomodò non intelligebat multas annorum centurias,
atque immensas opes ad eam construendam esse necessarias ? At enim non
novum est, Reges magnos, ac Monarchas, qualis erat Pharao, ita insanire.
Esto, sed cæterorum insaniæ nullum successum habere potuerunt. At verò
Alcorani Expositores audacter affirmant, turrim illam ab Haman
constructam fuisse, & Pharaonem ex illius cacumine contra Deum Moysi
sagittam conjecisse. Sed nemo est, qui non videat, Mahumetum Babelicam
turrim cum ista ; quam Haman extruxisse fingitur, confundisse. Vide quæ
superiùs dicta sunt : tædet enim, ac pudet toties easdem ineptias
refutare.
VI. Id, quod refertur de Fideli
illo ex familia Pharaonis, qui Moysem defendere studebat, quamvis nullam
habeat repugnantiam : nihilominùs, si verum fuisset, non videtur illud
Moyses in historia sua prætermissurus fuisse. Adde, ea, quæ fidelis iste
genti suæ prædicabat, excedere capacitatem Ægyptiorum illius ætatis.
Quid enim noverant illi de die supremi judicii, de Noe, de Themud, &
aliis hujusmodi, quę habentur hìc in Alcorano.
VII. Dum Mahumetus exponit animas
Pharaonis, & Ægyptiorum, mane, & vespere ustulandos coram igne
Gehennæ, & tantummodò post diem judicii intra gehennam detrudendas,
atque in ipso igne discruciandas pronunciat ; videtur hausisse errorem
hæreticorum quorumdam, qui eo quoque tempore vivebant, nimirùm neque
animas Justorum in Paradisum, neque peccatorum in Gehennam admittendas
esse, nisi post diem Judicii jam corpori suo conjunctas. Et certè ex
hujusmodi hæreticorum erroribus, admixtis Thalmudistarum figmentis,
Alcoranum pene totum confarciminatum esse nemo non videt.
VIII. Dum fingit Mahumetus,
præcipi sibi à Deo, ut veniam precetur pro peccato suo : fatetur
manifestè, se fuisse, & esse peccatorem Hoc etiam alibi, ut
videbimus, & quidem apertiùs affirmat : Neque valdè laborandum est
in indagando, quænam fuerint illius peccata, cum certum sit, illum
majori vitæ suę tempore idola coluisse, ut alibi probavimus : atque
etiam post acceptum (ut ipse mentitur) propheticum munus, gravissima
scelera, ac flagitia perpetrasse. En igitur qualem prophetam, ac
legislatorem habeant infelices Mahumetani, qui tamen uno ore fatentur,
Christum Dominum, ejusque matrem Virginem Mariam, ab omni, vel levissimi
peccati etiam originalis labe semper immunes fuisse.
IX. Jugulat seipsum Mahumetus
versu 71. dum ita fingit sibi dici à Deo :
الم تر الى الذين يجادلوا في ايات الله انى يصرفون
Nonne vidisti eos, qui disputant de signis
Dei, (Explicat Gelal
في القران
de Alcorano )
quomodo avertuntur nempe, ut exponit
Gelal :
عن الايمان ,
à credendo ? scilicet, in illum. Ita
prorsùs est. Si quis attentiùs legerit, rectèque discusserit, atque
examinaverit Alcoranum, non poterit non averti à credendo in illum.
Refert Sanctus Eulogius Episcopus Toletanus, & Martyr in opere, cui
titulus est :
Memoria Sanctorum : eo
tempore, quo Hispania Mauris subjecta erat, juvenem Cordubensem
Mahumetanum sępè rogatum esse ab Amita Christiana, ut Christianam Fidem
amplecteretur : ejus autem consanguineos Mahumetanos sollicitè curasse,
ut linguam Arabicam addisceret. Quod cùm ille feliciter præstitisset,
legisse Alcoranum, & ex ejus lectione clarè cognovisse sectam
Mahumetanam falsam, & inventionem hominum esse, & idcircò illam
ex intimo cordis affectu execratum fuisse : Christianam Religionem cum
Baptismo suscepisse, & eam palam professum fuisse, & ob eam
causam illustre martyrium subiisse à Mauris, qui illum crudeliter
trucidarunt, quia cum esset à parente Mahumetano genitus, à religione
parentis discesserat. Addiditque Sanctus Eulogius,
si aliquis Catholicus velit falsitatem
sectæ Mahumetanæ clarè deprehendere, nullo alio opus ipsi esse, quàm
cum sapientioribus Mahumetanorum sermones de Religione miscere,
& ab iis interrogare, quid credant : eis enim auditis, quæ
ipsorum lex docet, statim cognoscet, illam esse mendacem, & Deo
authore indignam. Placuit hoc exemplum referre ex parte
secunda lib. 2. cap. 9. Manuductionis ad conversionem Mahumetanorum
Reverendissimi Patris Thyrsi Gonzalez de Santalla è Societate Jesu, olim
in Salmaticensi Academia Sacræ Theologiæ Primarii Antecessoris emeriti :
nunc Societatis suæ dignissimi Præpositi Generalis : quo nullus alius
hactenùs magis eruditè, majorique cum fundamento scripsit in hac
materia : itaut pręclarissimum illius opus universam Mahumetanicam
sectam radicitùs evellat, & à fundamentis evertat, & huic meo
operi lucem magam possit afferre.