Note [édition originale] :
REFUTATIONES.
I. Non satis fuit Mahumeto, Deum
per Alcoranum, per Angelos, per Cœlum jurantem inducere : per ventos
etiam, per naves, per nubes, & alia viliora illum jurare facit, per
quæ jusjurandum concipere nullus homo, nisi vel insanus, vel impius
auderet. Si enim, quia in his Dei potentia, vel aliud attributum aliquo
modo elucet, fas est per ea jurare : licebit etiam idem facere per
formicas, muscas, culices, & pediculos : cùm in his fortassè non
minùs, quàm in ventis, navibus, & nubibus Divina potentia, &
sapientia suo modo refulgeat. At quis, nisi insanissimus hoc admittat,
præsertim in juramento, quod ab ipso Deo concipiatur, nisi fortè
expressè juramentum cadat super attributum Dei, quod in tali creatura
elucescat. Sed vide, quæ de hoc fusiùs in Prodromo p. 4. cap. ult.
pag. 113. & sequentibus disseruimus.
II. Illas strias, seu semitas
illis similes, quas in arenis, vel aquis ventus efformat, gratis omninò,
& absque ullo fundamento in Cœlis Mahumetus confingit. Neque enim
hujuscemodi striæ ad stellarum itinera, ut falsò putant Arabes,
exiguntur. Nam stellæ Firmamenti fixæ sunt, & immobiles. Errantia
verò sydera, quæ in reliquis orbibus reperiuntur, non egent striis, vel
semitis ad cursum suum peragendum, cùm juxta veriorem sententiam ab
Intelligentiis moveantur : & prætereà Cęli sint omninò plani, ac
leves, & per quamlibet eorum partem possit esse syderibus iter
expeditum. At enim, ne errarent in cursu, striis illis eguerunt. Mirùm
quin Deus singulis syderibus etiam anteambulonem addiderit, cùm oculis
careant, & cæco modo per Cęlum vagentur.
III. Conjugium illud, quod
Alcoranus fingit in cunctis rebus, est prorsùs falsum. Nam, si sermo sit
de substantia rerum, quodnam conjugium habet lapis, lignum, aurum,
frumentum, nisi fortè, quia variæ, ac multiplices eorum species
inveniuntur ? Sed hoc non est esse
زوجين
duos conjuges, seu duas tantùm
species. Si autem sermo sit de qualitatibus, seu aliis accidentibus, vel
de qualibet alia oppositione : tùm verò valdè frivolum erit hujusmodi
conjugium : ita enim stipula, & plumbum dici poterunt conjuges :
quia hæc levis, illud grave : hæc clara, illud obscurum : hæc calidæ,
vel siccæ qualitatis, illud frigidę, vel humidæ : hæc igne comburitur,
illud liquescit.
IV. Non est prætereundum, cùm tàm
vanum, quàm falsum juramentum suapte natura illicitum sit : utrumque
tamen Deo hìc tribui. Primum, cùm jurat per Cœlum, Meccanos inter se
discordes esse in judicio de Alcorano : quæ res erat per se adeò nota,
ut nullo opus esset jurejurando, præsertim Divino ad eam persuadendam.
Secundum, cùm jurat per Dominum Cęli, & Terræ, nempe per seipsum,
Meccanos fateri Alcoranum esse veritatem : quod falsum prorsùs erat, ut
constat ex perpetuo Alcorani ipsius testimonio.
V. In historia hospitum Abrahæ,
duo præcipuè peccat Alcoranus. Primum, quòd hospites illi appositas
dapes comedere renuerent, cùm ex Pentateucho oppositum habeatur.
Secundum, quòd Sara audita promissione hospitum de conceptu filii,
tanquam fanatica exierit è tabernaculo insanè vociferans, manibusque
faciem verberans ; non secùs, ac si ab Angelis insignem aliquam injuriam
accepisset. Videamus, utrum in hoc Alcoranus cum Pentateucho conveniat.
En verba Pentateuchi Gen. cap. 18.
Quo
audito, Sara risit post ostium tabernaculi occultè dicens : Postquàm
consenui, & Dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo
? Ubi hìc vociferationes illę Alcorani ? Ubi percussio faciei ?
Figmenta hæc sunt, & deliria Mahumeti ; quemadmodùm lapides illi,
seu lateres signati nomine eorum, super quos in Sodomis erant
projiciendi.