Note [édition originale] :
NOTÆ.
Suræ inscriptio
الواقعة
Casura, desumitur ex primo ejusdem
versiculo : & de ea mox dicemus. Meccæ traditam fuisse, communis est
sententia. Excipit Gelal versum 83.
An
ergo hanc narrationem, &c. Et versum 15,
Multitudo ex primis. Commata non
eodem modo ab omnibus enumerantur. Plerique sex supra nonaginta : alii
septem, octo, vel novem recensent. De pręmio Lectoris hęc habe :
من قراء سورة الواقعة ايدًا في كل ليلة لم يصبه فاقة ابدًا
Qui legerit Suram Casuræ assiduè singulis
noctibus, nunquam accidet ei paupertas, aut indigentia.
I.
Cùm inciderit Casura. ] Arabicè
اذا وقعت الواقعة meliùs sententiam exprimeret, si verteretur :
cùm irruerit Irruitura ;
significatur enim dies supremi Judicii, quæ cum repentino impetu
mortalibus superveniet.
VII.
In species tres. ] Arabicè
ازواجًا , propriè
conjugia
significat. Sed hoc loco
species,
seu rectiùs classes, aut ordines verti potest : nimirùm, Socii dexteræ :
Socii sinistræ : & Præcedentes : de quibus mox.
VIII.
Socii dexteræ. ] Hi erunt juxta Gelal,
الذين يؤتون كتابهم بايمانهم
quibus tradetur liber eorum in dextris
ipsorum : nimirùm liber, in quo scripta erunt bona opera
eorum.
IX.
Quid erunt Socii dexteræ. ] Hoc dicitur per modum
admirationis : nempè, ut explicat Gelal :
تعظيمًا لشانهم ,
ad ostendendam
magnitudinem status, & conditionis eorum : ac si
diceretur : O quàm magna erit gloria, & felicitas status eorum.
Eodem modo, sed ex opposito explicanda sunt, quæ mox subjiciuntur de
sociis sinistræ ; nimirùm reprobis, ac damnatis.
XII.
Et præcedentes, præcedentes. ] Exponit Gelal :
والسابقون الى الخير وهم الانبياء مبتدا السابقون تاكيد لتعظيم شانهم
& qui præcesserunt alios ad bona
opera, nempè Prophetæ : & repetitur, præcedentes, ad ostendendam
magnitudinem, & amplitudinem status eorum, ac si
diceretur : Et præcedentes : ò quàm gloriosi erunt præcedentes.
Quamobrem mox subditur de illis :
Hi erunt
approximati : nempè, propiores Deo.
XV.
Multitudo ex primis, &c. ] Sensus est juxta Gelalem :
جماعة من الامم الماضية وقليل من الاخرين من امة محمد ص وهم السابقون من الامم الماضية وهذه
الامة على سرير
Multitudo ex gentibus præcedentibus :
& paucitas ex novissimis, ex gente Mahumeti faustæ memoriæ. Et
ipsi præcedentes, ex gentibus præteritis ante Mahumetum ;
& hæc gens Mahumeti,
super lectulos discumbent, &c.
Præcedentes enim multi erunt, quia fuerunt ex multis gentibus :
Novissimi autem pauci, quia fuerunt ex una gente Mahumeti, nempè
Arabibus. Jahias accipit
Præcedentes
primo loco, pro iis, qui fuerunt ante Mahumetum : at verò
Præcedentes secundo loco pro gente
Mahumeti, quæ etiam præcessit respectu supremi Judicii : &
concludit :
يعني ان سابقى جميع الامم اكثر من سابقى امة محمد ص
significatur præcedentes ex omnibus
gentibus plures futuros, quàm præcedentes ex gente Mahumeti faustæ
memoriæ.
XX.
Ex vino jugiter fluente. ] Vox Arabica
معين, exponitur à Gelale :
خمر جارية من منيع لا يقطع ابدًا
vinum fluens ex fonte, qui nunquam manare
cessabit.
XXIII.
Et carne avium. ] Ridiculè hìc
Jahias, vel potius Author ab eo allegatus :
قال سعيد بن راشد بلغنى ان الطير يصف بين يدي الرجل فاذا اشتهى احدها اضطرب ثم صار بين يديه
نضيحًا
Dixit Sahid filius Rasced : Pervenit ad
notitiam meam, quòd aves ordinatim sese statuent ante unumquemque :
cùmque aliquis quampiam ex iis appetierit, illa commovebit sese,
deindè apparebit ante eum cocta.
XXXI.
Inter lotos. ] De his arboribus suprà dixi. Appellatur autem
hæc arbor
سدرة ,
Sedrat (nomine cedrum imitante)
& etiam
نبق
Nebac. Sunt autem secundum Jahiam hæ
arbores perpetuò virides, & umbræ perennis. Abu-Emama asseruit
ارتغاعها من الارض قدر ماية سنة
eas elevari in altum à terra per spatium,
quod non posset mensurari, nisi cursu centum annorum.
XXXII.
Mauz. ] Arabicè hæc arbor vocatur
موز ,
Mauz, &
طلح
Talah. Est autem magna, &
spinosa : quamobrem nescio, cur inter Paradisi delicias eam reponant,
nisi fortè, quia umbrifera est, & fructus dulces parit.
XXXIX.
Et fecimus eas Virgines. ] Gelal :
كلما اتاهنّ ازواجهنّ وجدوهنّ عذارى
Quotiescumque accedent coituri ad eas
mariti earum, invenient eas Virgines. Et addit eas futuras
من غير ولادة لا وجع ,
sine partu prolis, & sine sensu
doloris, nimirùm, quem experiuntur Virgines in coitu. Eadem
habet Zamchas.
XLI.
Multitudo ex primis, &c. ] Est hìc manifesta contradictio
illi, quod superiùs dixerat : Multitudo ex primis, & pauci ex
Novissimis.
LXIV.
Ne substituamus similes vobis, & iterùm producamus vos in id,
quod nescitis. ] Pro
امثالكم
similes vobis, explicat Gelal :
مكانكم loco vestri. Eos verò, quos
substituturum se minatur Deus, putat esse
من الصور كالقردة والخنازير
figuras Simiarum, & porcorum, &
hujusmodi. In quo videtur tribuere Alcorano opinionem
transmigrationis Pythagoricæ, nempè transitus animarum humanarum in
bruta animalia, vel in alia corpora.
LXXIV.
Ignem, quem elicitis ex arboribus
viridibus. ] Verbum Arabicum
ورى videtur hìc simpliciter significare,
accendere, vel
elicere, sed Gelal addit,
من الشجر الاخضر
ex arboribus viridibus, ex eo, quod
mox sequitur in versu sequenti.
LXXVIII.
Porrò non jurabo. ] Conveniunt
expositores, particulam
لا
non hoc loco esse superfluam : itaut
vertendum sit :
Porrò jurabo, vel
juro. Quidam putant,
لا
non, referri ad aliquid præcedens
occultum, in quo errarent Meccani, ac si dicat,
Non est
ita, ut dicitis. Et deindè incipiat
nova clausula :
Juro, &c. nempè
non esse id, quod dicitis. Quam verò fidem Alcorano habeamus, in quo pro
eodem habetur negatio, & affirmatio, neque hæc ab illa
distinguitur : itaut in eo eveniat, quod de quadam Italiæ civitate
cecinit Dantes celeberrimus Poeta in Cantu 21. de Inferno :
Del nò per li denar vi si fà ita.
Hæc autem incertitudo affirmationis, & negationis alibi etiam in
Alcorano reperitur.
LXXXIV.
Et ponetis alimoniam vestram, &c.
] Sensus est : Et negabitis, vos accepisse à Deo alimoniam vestram
per pluviam vobis concessam, ne illi gratias agatis.
LXXXV.
Nonne porrò, cùm pervenerunt, &c.
] Obscurissima verba. Gelal :
والمعنى هلا ترجعونها ان نفيتم البعث صادقين في نفيه اى لا ينتفي عن محلها الموت والبعث
Sensus est : Nonne reduceretis illas
(idest studeretis reducere illas, nempè animas)
si negatis resurrectionem, ut essetis
veraces in negatione ejus ? Nimirùm non possunt removeri à statu suo
mors, & resurrectio. Ac si dicat : Vos negatis
resurrectionem, quasi possetis eam impedire : in quo, si veraces
essetis, impediretis etiam, ne anima per mortem egrederetur à corpore.
Frigida omnia, & insulsa.