Note [édition originale] :
REFUTATIONES.
I. Cum Mahumetus toties in
Alcorano protestetur, se missum fuisse ad confirmandum Euangelium,
ejusque veritates asserendas : nescio, qua fronte præscribat hìc leges
Repudii, quod Christus in Euangelio apertissimis verbis improbavit,
atque, ut illicitum rejecit : neque in Pentateucho præcipiebatur, aut
probabatur, sed pro duritie cordis Hebræorum à Deo pręmittebatur (vel
potiùs dissimulabatur) quemadmodùm Christus idem affirmavit. Quamobrem
non est, quòd Mahumetus sese Pentateuchi clypeo tueatur contra
apertissimam Euangelii veritatem.
II. Non est hìc prætereundum,
totum ferè Alcoranum circa mulieres, & arma versari. Nimirùm hæc duo
Mahumeto maximè cordi erant, qui nulla alia in re studebat, nisi in
libidine, ac lascivia explenda, & in Imperio, seu potiùs tyrannide
dilatanda.
III. Tàm in numero Cœlorum, quàm
Terrarum, errat toto Cœlo, totaque terra Mahumetus. Cœlos plusquam
septem esse peritissimi Astrologi manifestè demonstrant. Terram verò
unicam tantùm esse ex Sacrarum Scripturarum authoritate, & communi
omnium ferè mortalium sensu, & consensu cognovimus. Jam innui,
innumera ferè monstra de his Cœlis, & terris, adjunctisque illis
Maribus, & ambienti aeris intercapedine Mahumetanos confingere. Quæ,
si referre vellem, volumen integrum exigerent. Pauca tantummodò attingam
desumpta ex libro M. S. pervetusto Arabico, cui titulus
كتلب السبيعيات للشيخ عند الرحمان الهمداني :
Liber Hebdomadum (seu septenariorum)
Doctoris Abdalrahman Hamdaniensis.
Videtur tamen hæc esse diversi Authoris, cùm scripta sint diverso
charactere, nec ullam habeant connexionem cum libro prædicto.
Introducitur itaque ibi quidam Abdallah ita loqui cum
امير المومنين
Emir Almumenina, idest
Imperatore Fidelium ; seu Principe
Mahumetanorum. Erat hic
عثمان بن عفان
Othman filius Aphan, regnavit Anno
Christi 644.
Pervenit ad manus meas liber
quidam Danielis, cui sit pax, in quo reperi scriptum, quid creaverit
Deus, & quid disposuerit circa omnes creaturas. Porrò hic
Mundus, & amplitudo in Regno Dei, & respectu reliquarum
creaturarum ejus, est velut stella minima inter stellas Cœli. Inveni
in hoc libro, Deum creasse aerem, Aerem tàm spatiosum, ut in
longitudine haberet iter millies millies mille annorum (idest
decies centena millia millium, seu mille milliones annorum)
& tantundem in latitudine. Deindè
creavit super eum Mare, cujus longitudo habebat inter mille
millionum annorum. Deindè
creavit ad latus illius Maris dexterum
mille milliones urbium, & totidem ad sinistram : & implevit
eas creaturis suis, & constituit illis noctem, & diem, &
solem, & Lunam, & misit inter eos Legatos suos, &
descendere fecit super eos è Cœlo libros, & constituit illis
Sacrorum ritus, quibus uterentur : & inter eos alii boni sunt,
alii mali, & habent Paradisum, & gehennam ad puniendos
malos, & remunerandos bonos : Et hi judicabuntur judicio diverso
à nostro, neque in resurrectione congregabuntur nobiscum. Unaquæque
Urbs habet viginti millia prata : & in singulis pratis sunt
viginti millia viridaria. In singulis viridariis sunt viginti millia
hortorum. In singulis hortis sunt viginti millia arborum. In
singulis arboribus viginti millia poma, quorum singula habent
viginti millia foliorum variarum specierum. Sub quarum singulis sunt
mille bestiæ, quæ comedunt, & bibunt ex eo, quod cadit ex foliis
arborum : minima verò ex mensis harum bestiarum est tantæ
capacitatis, quanta est totius nostri mundi. Ipsæ verò bestiæ, seu
pecora sunt cibus illarum gentium, quas commemoravi tibi, ò
Imperator Fidelium. Deindè cooperuit illud Mare per longitudinem,
& latitudinem ejus, & creavit super illud terram ex ferro :
& posuit inter terram, & Mare hujusmodi spatium itineris
millies mille annorum. Posuitque in eo Mari pisces grandes, quorum
singuli erant trecentorum ..... & discurrebant per omnem partem
ab Oriente ad Occidentem. Deindè creavit in hac terra animalia
bruta, & posuit in ea Civitates, & prata, & jumenta ad
equitandum : implevitque eam creaturis, & divisit in varias
partes, quarum singulæ æquabant totum hunc Mundum nostrum : fecitque
in ea Mare, & aridam, & planities, & montes. Et
emollivit Deus illis ferrum, ut possent in eo arare, & serere
arbores, super quas sunt aves grandes, sicut Cameli. Porrò ex
habitatoribus ejus sunt boni, & mali, & Prophetæ, &
sapientes, & Doctores. Qui autem inter eos sunt meliores,
dividunt dies in quatuor partes. In una faciunt opera recta : in
altera flent ob id, quod illis promissum est : in tertia rationem
ineunt secum ipsis, & in quarta curant ea, quæ ad victum
pertinent. Non judicabuntur à Deo nobiscum : neque scient aliquid de
nobis. Deindè creavit Deus super hanc terram aerem longitudinis
itineris millies, millies mille annorum (idest mille
millionum)
ejusdemque latitudinis. Super
hunc verò aerem creavit quater millies millies, millies mille
Civitates ex auro flavo (numera tu Lector, si potes.)
Unaquæque Civitas habet portas decem
mille : Et inter habitatores earum sunt inimicitiæ, & prælia :
Et excubant in singulis portis tria millia hominum per vices. Et
ipsi ita perseverabunt usque ad diem resurrectionis. Tædet
diutiùs in his portentis nugarum immorari, quas tamen miseri illi
bardocuculli non nugas, sed Divinas revelationes primùm Adamo factas à
Deo, deindè à Daniele Propheta ex monumentis ab Adamo in tabulis ex
creta, seu argilla confectis, & in spelunca, quæ erat in India
reconditis, exscriptas in tabulis æneis constantissimè credunt. Vide
Prodromi par. 4. cap. 27. pag. 76. ubi hoc Arabicè etiam leges, &
quæ diximus in Sura prima.