Note [édition originale] :
REFUTATIONES.
I. Totum ferè Alcoranum destruit
Mahumetus hac Sura. Hactenùs enim suam unicuique religionem vel
probaverat, vel non prorsùs improbaverat : nullum ad sectam suam
cogendum edixerat : se prædicatorem tantummodò, atque enunciatorem
veritatis, non ullius hominis procuratorem à Deo destinatum esse
professus fuerat : infideles admonendos verbis, non armis compellendos ;
patienter sustinendos, non pro merito puniendos pronunciaverat. Hæc
autem omnia, cùm se illis potentia, & viribus inferiorem agnoscebat.
Ubi verò subacta violenter patria, & pluribus Arabię populis sibi
subjectis, superiorem se esse conspexit, nullumque sibi resistere posse
cognovit : palinodiam in hac Sura (quæ, ut verè affirmat Albocharius,
ultima fuit ex Suris Alcorani) libenter cantavit : & fœdere, quod
cum infidelibus, & Associantibus (Judæis scilicet, Christianis,
& Idololatris) habebat, abrupto : bellum iisdem irreconciliabile
indicit. Religionis Larvam assumpsit, ut imperandi libidinem
cohonestaret. Nam, ut ex Alcorani verbis constat, nihil aliud
pro via, seu religione
Dei decertando curabat, quàm populos
sibi subjicere, & tributum ab iis exigere : quod, si obtinuisset,
nullam de cætero religionis curam habebat. Notat autem Abul-kasem
Habat-Allà in suo tractatu
في الناسخ والمنسوخ
de Abrogante, & Abrogato, per
sextum versum hujus Suræ
نسخت من القران ماية واربعًا وعشرين اية
اية
abrogari centum viginti quatuor versus ex
Alcorano. Quod verò magis mirum est, per ultima ejusdem sexti
versiculi verba, prima ejusdem verba abrogantur : quia scilicet primò
jubet absolutè, occidi, & exterminari Associantes, seu idololatras
ubicunque deprehendantur. Deindè verò jubet iisdem ignosci, si fiant
Mahumetani (vel etiam, si tributum solvant, seque vectigales agnoscant.
Vide Prodr. p. 4. c. 23. pag. 59.) Ita prædictus Abul-kasem
Habat-Allah :
ثم صار اخرها ناسخا لاولها
Prætereà est extremum illius Abrogans
principium illius. Una in re videtur hìc laude dignus
Mahumetus, quòd homines exteræ religionis, etiam cum dispendio
Reipublicæ ob impedimentum mercaturæ, à Mecca superstitionis suæ sede
jubet arceri : quod deindè ad universam extendit Arabiam. Utinam in hoc
Christiani Principes illum imitarentur, quemadmodùm in hypocrisi, &
religionis simulatione ad impietatem, & atheismum tegendum nonnulli
imitantur.
II. Duo mendacia, & quidem
impudentissima habet hìc Alcoranus. Primum est, Judæos affirmare Ozair,
seu Ozram esse filium Dei, eodem modo, quo Christiani credunt, esse
Jesum Christum ; nempè naturalem, nam de filiatione adoptiva, vel per
charitatem, nullum est dubium, cùm Mahumetani etiam omnibus justis illam
concedant. Secundum, Judæos colere Pontifices, seu doctores suos :
Christianos verò Monachos suos tanquam Dominos, quatenùs vox hæc,
Dominus, refertur ad Deum : nam de
Dominio politico dubium esse non potest. Utrumque autem omninò falsum,
& in hoc potest Mahumetus ab universo orbe mendacii redargui. Sed
vide quæ diximus de hac eadem re in Prodr. p. 3. cap. 21. pag. 68.
III. Thrasonicè loquitur
Mahumetus, dùm jactat, se effecturum, ut appareat superstitio sua
على الدين كله
super religionem totam ; idest super
omnes alias religiones. Duplici porrò ratione potest aliqua religio
cæteris superior apparere : nempe, vel quoad numerum ; vel quoad
sanctitatem, ac veritatem. Si de numero loquamur : ferè certum mihi est,
Christi asseclas Mahumeti sectatores multitudine superare. Quamvis enim
Mahumetanorum tyrannis, plures, quàm Christianorum Imperium regiones
occupet ; in iisdem tamen regionibus Christiani innumeri reperiuntur,
cùm in Christianorum provinciis Mahumetani nulli, præter paucos captivos
inveniantur. Verùm, si religionis excellentia ex multitudine pensanda
sit ; ante Christi adventum idololatrarum superstitio, quæ totum ferè
orbem occupabat, excellentissima fuisset : Judęorum verò religio, quæ
intra unius Judæę fines propè continebatur, nullo in prætio fuisset
habenda. Hùc accedit, quòd, etiamsi hodie fortasse Moslemi Christianos
turba excedant ; aliis tamen temporibus Christiani Moslemos
superaverunt ; & favente Deo, futuris temporibus superabunt :
quamvis nullibi in Sacris Litteris pro veræ religionis nota numerus
assignetur, ita, ut falsarum religionum turbam necessariò debeat
excedere. Si verò de veritate, ac sanctitate sermo sit : jactet quaqua
versus Mahumetus sectam, legemque suam, nunquam Euangelicæ legis,
Christique religionis sanctitati, ac veritati poterit ulla ex parte
comparari. At enim Christiani legem suam non observant, sicut Moslemi
custodiunt suam. Esto. Vitium hoc humanæ naturæ est, non legis. Neque
Judæi legem suam, quo tempore Deus jubebat, observabant ; sicut
idololatræ custodiebant suam : nec tamen hæc illa ideò erat
excellentior, vel superior. Neque negaverim, Mahumetanos sanctiones
Alcoranicas majori studio observare, quàm plures Christiani Euangelicas
observent : sed eorum observantia tota est exterior, & in rebus,
quas Deus minùs curat. Quamobrem Mahumetus ipse hìc viginti illos
redarguit, quòd in potatione putei Zamzam, & in visitatione, &
circuitione delubri Meccani totum studium suum ponerent : fidem verò,
& perfectiora religionis opera negligerent. Hùc accedit, plerosque
Mahumetanos, præsertim, si nemo eos videat, etiam exteriora illa
superstionis suæ opera parvi pendere : & ea non ex virtutis amore,
sed ex metu pęnæ observare. Christiani verò, licèt nullo temporalis pęnæ
timore adacti, leges suas, quæ potissimùm interiorem sanctitatem,
cordisque puritatem respiciunt, ex mero Dei, virtutis, & æternæ
salutis amore, quamvis non omnes, plerique tamen sedulò observant.
Postremò, cùm Dæmones in sola Christi fide, ac lege salutem æternam
positam esse sciant : eam vehementiùs oppugnant, ejusque professores
tentationibus gravioribus aggrediuntur. Aliarum legum asseclas, utpotè
jam sui juris, & Gehennæ destinatos, potiùs ad exactam earum curam
exstimulant, quam, ut ab earum observantia illos retrahant. Vide quæ
circa hoc fusissimè disseruimus in Prodromo p. 2. in proemio. Et in
p. 4. cap. 1. & ferè per totum. Et p. 2. c. 5. pag. 24. ubi ex
professo discutitur hic locus Alcorani.