Note [original edition] :
REFUTATIONES.
I. Mirum sanè est, Prophetam tàm
magnum, qualem Mahumetum faciunt Moslemi, & qui in aliorum rebus tàm
oculatus fuisse fingitur, in suis adeò cæcum fuisse, ut Lobeidi Judæi,
& filiarum ejus astum non pręviderit, quo ipsum funiculo septem
nodis nexo magicis cantionibus ita implicuere, ut infantulus fasciis
involutus videretur : nec alio modo se posset extricare, quàm totidem
versiculos, quot nodis implicabatur, recitando. De quonam Propheta
legimus, à Dæmone ita fuisse ludificatum, tàmque imbecillum, ac plumbeum
contra illius technas fuisse ? At enim Dęmon Christum in deserto
tentavit, & arreptum detulit supra montem, & supra culmen
Templi. Respondeo, in hoc Christum ludificasse Dæmonem, non verò ab eo
ludificatum fuisse. Nihil enim operabatur Dęmon, quod Christus non
præsciret, eique permitteret. Gerebat enim se cum illo, sicut vir
aliquis fortissimus cum puero, à quo sinit se teneri, vel percuti,
fingens se non posse resistere, vel etiam dolorem, aut gemitus simulans,
tantummodò ad jocum captandum. At verò hoc in Mahumeto non contigit, sed
prorsùs oppositum.
II. Quòd si Moslemi reponant,
Deum voluisse per hoc Mahumeti patientiam experiri, quemadmodùm cum
multis sanctissimis viris consuevit, & præsertim cum Job ; quem tot
modis permisit à Satana vexari : Nos illis hoc, ad hominem, ut dicitur,
concedemus, quamvis revera ob hanc causam factum fuisse, non credamus :
sed petemus ab eis, cur indignum putent, atque ideò negent ; Christum à
Judęis ea passum fuisse, quæ Euangelistæ narrant : non verò indignum
putent, Prophetam suum, quem Christo superiorem credunt, à fœminis
Judæis filiabus Lobeidi ita Magicis artibus ludificatum fuisse ; &
ab alia fęmina Judęa, veneno in ovillo harmo propinato, è vivis
sublatum ? Quæ Christus à Judæis pertulit, ultrò passus est : cùm enim
ea prævidisset, poterat, si vellet, effugere ; at pati voluit, ut Mundum
redimeret. Mahumetus verò, quæ ab iisdem pertulit, nec prævidit, nec
potuit effugere, sed invitus passus est.