Note [original edition] :
REFUTATIONES.
I. Dum versu 43. fingitur Deus
affirmare, se ante Mahumetum non misisse, nisi homines, non autem
Angelos, ut explicat Gelal, ut pro se legatione fungerentur, &
allegantur hujus rei testes Pentateuchi, & Euangelii professores,
convincitur Deus per Alcoranum manifesti mendacii. Neque enim semel
legimus tàm in Pentateucho, quàm in Euangelio, Angelos à Deo ad homines
legatos fuisse : ut patet in libro Exodi Cap. 23. ubi Deus ipse loquitur
Israelitis :
Ecce ego mittam Angelum meum,
observa eum, & audi vocem ejus. Et in lib. Judicum Cap. 2.
Angelus fungitur loco legati ad eosdem Israelitas, redarguens eos de
peccatis eorum.
II. Dùm versu 52. pronunciat
Mahumetus, religionem Dei esse perpetuam : necessario etiam fatetur,
Christianam religionem, saltem in iis, quæ pertinent ad æternas
veritates, & ad substantiam, esse, & fuisse veram, & bonam :
quemadmodùm bona, & vera fuit quoad hæc religio Judaica : hæc enim
sunt immutabilia in se, neque Deus ipse potest ea variare. Secùs
dicendum de illis, quæ ad cęremonias, sacrificia, & leges positivas
referuntur. E converso Mahumetanica secta non potest esse neque bona,
neque vera religio, quia in veritatibus æternis, & in iis, quæ de
facto evenerunt, discedit ab ea religione, quæ ab orbe condito usque ad
Mahumetum semper eadem fuit, & nunc etiam apud Christianos
perseverat.
III. Approbat hìc Mahumetus versu
67. vinum, & ebrietatem, tanquam beneficia Dei. Dùm igitur alibi
vinum damnat, tanquam Diaboli inventum, sibiipsi turpissimè contradicit.
Non enim, nisi stultè, & impiè, inventum Diaboli, & res per se
mala, ac nefaria, vocari potest beneficium Dei. Sed de hoc jam supra
fusiùs disseruimus.
IV. De eo, quod pertinet ad
abrogationem, & subrogationem versuum Alcorani, jam supra satis
multa dicta sunt. Hìc tantummodò addo, valdè ridiculum esse, abrogari,
& subrogari posse aliquid in eo libro, qui fingitur increatus
servari in essentia Dei, vel etiam in throno ipsius. Et quamvis novum
non sit in legibus humanis aliquid pro conditione temporum, vel hominum
auferri, vel apponi : hoc tamen in lege illa, quæ legum omnium
perfectissima à Deo data supponitur, absurdum omnino censendum est ;
præsertim ubi ea abrogantur, vel subrogantur, quæ semper suapte natura
vel bona, vel mala sunt, cujusmodi est in præsenti usus vini, quod, si
inventum Diaboli est, & aliquid per se nefarium, & illicitum,
nunquam debuit in Alcorano, tanquam Dei donum, ac beneficium commendari,
& consequenter, ut bonum concedi.
V. Illud, quod habetur obscurius
versu. 103. & alibi in Alcorano, innuit veritatem ejus, quod communi
nostrorum Authorum calculo probatur, nimirùm à Judæis, &
Christianis, Mahumetum ea confusim didicisse, ex quibus Alcoranum suum
confarcinavit. Certum est plura ejus figmenta ex Thalmude desumpta esse,
ut adorationem Adæ exhibitam ab Angelis : examen, seu tormentum
sepulchri ; consensum internum Josephi in stuprum cum domina, & alia
hujusmodi suprà relata, & infrà referenda. Verùm quid de Alcorani
Authore sentiendum sit, vide, quæ in Tractatu de Alcorano suo loco dicta
sunt.
VI. Absolvit Alcoranus à peccato
gravi eum, qui invitus coactus fuerit ad abnegandum Deum, dummodò id
faciat verbis tantùm, corde firmiter in fide permanente, & eum
tantùm peccati gravis, & gehennæ reum facit, qui, & verbis,
& animo volente fidem abnegaverit. Ita .n. habet. §. 106.
Qui abnegaverit Deum post fidem suam,
præter eum, qui invitus coactus fuerit, & cor ejus firmum
permanserit in fide. Hìc est aposiopæsis, & Gelal vult
intelligi pro
الجواب seu parte
correlativa sententiæ
لهم وعيد شديد
his competit comminatio gravissima.
Jahias in hoc silet, sed solùm scribit hęc verba dicta fuisse,
في عمار بن يسار واصحابه اخذهم المشركون ووقفوهم علي الكفر بالله ورسوله فخافوا منهم فعاهدوهم
ذلك بافواههم
propter Omar filium Jassar, & socios
ejus, comprehenderunt Idololatræ, & adegerunt eos ad abnegandum
Deum, & legatum ejus : ipsi verò ob timorem consenserunt illis
in hoc verbis tantùm. Zamchascerius putat præintelligenda
verba præcedentis versiculi
انما يفتري الكذب
Profectò confingit mendacium, seu
blasphemè mentitur,
qui abnegaverit Deum
post fidem suam : & subdit :
واستثني منهم المكره فلم يدخل تحت حكم الافتراء ثم قال ولكن من شرح الكفر صدرا اي طاب به نفسا
واعتقده فعليهم غضب من الله ...وروى ان ناسا من اهل مكة فتنوا فارتدوا عن الاسلام بعد دخولهم فيه
وكان فيهم من اكره فاجري كلمة الكفر علي لسانه وهو معقد للايمان منهم عمار واواه ياسر وسمية وصحب
وصلال وخباب وسالم عذبوا ...فقيل يا رسول الله ان عمارًا كفر فقال كاد ان عمارا ملي ايمانا من قرنه
الى قدمه فاختلط الايمان بلحمه و دمه فاتي عمار
عمار رسول الله ص وهو يبكي فجعل رسول الله يمسح عليه وقال ما لك ان عادوا لك فعدلهم بما قلت
Excipit autem ab illis, idest
confingentibus mendacium, super quos erit ira Dei, illum, qui
invitus coactus fuerit ; ita ut non subeat sententiam, seu judicium
debitum confingentibus mendacium. Deindè subdit : Sed, qui aperuerit
infidelitatem pectore : idest, cui interiùs placuerit infidelitas,
& professus fuerit illam, super hujusmodi erit ira Dei. Fertur
autem, quosdam homines Meccanos tentatos fuisse ab infidelibus,
& resiliisse à fide jam suscepta. Erant autem inter eos quidam,
qui inviti coacti fuerant ad hoc, & corde fidem firmiter
retinentes, eam tantummodò verbis abnegaverant. Inter hos fuerunt
Omar, & parentes ejus Jaser, & Sammia, & Saheb, &
Malal, & Chohab, & Salem, qui propter religionem discruciati
fuerant. Dictum autem fuit Mahumeto. O legate Dei : Omar abnegavit
fidem. Ille verò respondit : Nihil tale, nam Omar est plenus fide à
vertice capitis usque ad plantam pedis ; itaut caro ejus, &
sanguis ejus cum fide commixta sint. Venit autem Omar flens ad
Mahumetum : at ille manu cœpit leniter attrectare eum, dicens. Quid
ad te, si hostiliter egerunt tecum ? vel si transgredi fecerunt te ?
Et justificavit eos in eo, quod dixi ; idest immunes
declaravit eos à peccato in eo, quod fidem exteriùs tantummodò
abnegaverant. Ex his manifestè habetur, licere per Alcoranum, &
Mahumetanos, sine culpa saltem gravi, & quæ iram Dei mereatur, Deum
ipsum, ejusque fidem, verbis abnegare, dummodò id non fiat ex corde, si
quis ad hoc minis, vel suppliciis intentatis adigatur. Hoc autem, quàm
impium, ac detestabile sit, nemo non videt. Vide Prodr. p. 4. c. 26.
pag. 71.
VII. Quod attinet ad dissensionem
Judęorum circa receptionem Sabbathi, vel diei Veneris, est mera fabula,
vel potiùs mendacium. Patet enim ex sacris literis, diem Sabbathi fuisse
communem ad feriandum Deo omnibus hominibus ab ipsis mundi incunabulis.
Quamobrem Deus in lege non præcepit Sabbathum, tanquam aliquid novum,
sed solum illud in memoriam Israelitis reduxit, ut in ejus cultu
perseverarent, dicens Exodi Cap. 20.
Recordare diei Sabbathi, ad sanctificandum eum.
VIII. Si Mahumetus in lege, quam
sancit versu 103. de ultione sumenda cum pœna talionis, respicit
publicam authoritatem, cum bono Reipublicæ conjunctam, nullam meretur
censuram. Si verò privatam vindictam concedit, itaut unusquisque propria
authoritate possit se de eo, à quo læsus fuerit, ulcisci, rejiciendus
omninò est, ac damnandus, cùm & Euangelicæ legi, & optimis
quarumcunque gentium institutis adversetur. Si autem verum sit id, quod
habent hìc Expositores, & qui Mahumeti vitam scripsere, de ultione,
quam sumere volebat de cæde Hamzę : nemo non fatebitur, nimis crudelem,
& injustum fuisse Mahumetum. Quod, cùm ipsemet cognovisset, lege sua
seipsum correxit, vel corrigere simulavit. Porrò concedi in Alcorano
privatam vindictam, patet ex aliis ejus locis, & nos in Prodrom.
p. 4. c. 24. pag. 65. latissimè demonstravimus.