Note [original edition] :
REFUTATIONES.
I. Evenit Alcorano, vel Mahumeto,
id, quod Asino evenisse ex fabulis accepimus. Hic, cùm die quadam fortè
fortuna leoninam pellem invenisset, ea sese totum cooperiens, Leonemque
simulans, reliquas bestias aspectu territabat. Ubi verò rudere cępit,
vulpes in risus erumpens : Heus tu, inquit, tandem Asinus es, qui te
Leonem simulabas. Videas interdum Mahumetum in Alcorano prophetica pelle
indutum, ea legentium oculis exhibere, quæ vel è sacris literis, vel à
Sanctis Patribus, præsertim Syris, furtivè desumpsit. Prophetam omninò
credas : Sed, cùm propria alienis admiscet ; vel, cùm veris sacrarum
literarum historiis, & sententiis, Thalmudicas, ac Rabbinicas
ineptias interponit, sese nebulonem, atque Impostorem prodit.
Primò quidem in eo se stultum, ac
ridiculum ostendit, quòd brutis animantibus humanam loquelam, &
rationem, atque intellectum attribuit : hoc enim significat
نطق , &
المنطق juxta Arabicæ linguæ
proprietatem, ac genuinam interpretationem. Nempe loquelam distinctam,
& propriam animalis rationalis, quam Græci
λόγον appellant : unde Artem, quam, hi
λογικὴν, &
διαλεκτικὴν dicunt, Arabes
علم المنطق appellant. Itaque nescio, qua
fide Zamchascerius dicat
المنطق esse
quidquid effertur per vocem, sive simplicem, sive compositam, sive
significativam, sive non significativam ; nisi fortè mentiri voluit ad
excusandum crassissimum Prophetæ sui errorem, qui
المنطق animalibus ratione carentibus
attribuit. Quamvis enim concedamus, hæc voces suas habere, negamus tamen
illas à ratione, seu intellectu proficisci, cùm solùm sint signa quædam
naturalia, quibus semper eodem modo passiones, seu affectiones suas
significant : id, quod non solùm vocibus, sed etiam motibus exterioribus
corporis præstant. Proveniunt itaque hæc ab instinctu naturæ, sicut in
infantibus, non à ratione aliqua, qua polleant. Et ideò, ut dixi, semper
eadem sunt in omnibus. Fatemur etiam, hunc naturæ instinctum in
quibusdam brutis ad humanam rationem ita accedere, ut intellectum habere
videantur, quemadmodùm apparet in canibus, Elephantis, &c. Sed
revera hæc quoque intellectu carent ; & id, quod faciunt, ex
necessario tantùm naturæ ductu, & non liberè, neque electivè
operantur. Videmus etiam aves quasdam voces humanas proferre, quamvis
valdè imperfectè : Hoc tamen non accidit, nisi quia ita edoctæ sunt ab
hominibus, neque ullam habent conjunctam intelligentiam, & eodem
modo assuefiunt illis vocibus, sicut canes venationi, & equi cursui.
Porrò, quòd potuerit Salomon ex signis exterioribus, vel ex cantu avium
cognoscere naturales earum affectus, sicut ipsæ cognoscunt inter se :
non est mirum, neque singulare fuit hoc Salomoni : idem enim possunt
& alii naturæ Observatores assequi. Sed non est hoc, quod vult
Alcoranus, qui introducit Salomonem ita cum upupa, & upupam cum
Salomone loquentem, quemadmodùm loquitur homo cum alio homine, non per
sola signa necessariò elicita à natura, sed per voces articulatè
distinctas, sensu connexas, significativas, & omninò liberè à
ratione provenientes. Mala igitur fide exponit Zamchascerius, Salomonem
ita loquelam avium intellexisse, sicut aves ipsæ sese mutuò per
naturalia signa intelligunt.
Respondebunt Moslemi, in sacris
literis non solùm avibus, & aliis animantibus, sed etiam rebus
inanimatis loquelam attribui. Quamobrem invitantur sæpè montes, &
arbores, & fontes, & Cœli, & sidera ad laudandum, &
benedicendum Deum. Et in libro Job cap. duodecimo legimus ;
Interroga jumenta, & docebunt te,
& volatilia Cœli, & indicabunt tibi. Loquere terræ, &
respondebit tibi, & narrabunt pisces maris.
Verùm manifestè patet, has esse
locutiones metaphoricas. Eo enim ipso creaturæ omnes laudant, &
benedicunt Deum, & enarrant gloriam, & magnitudinem ejus, quòd
funguntur eo munere, vel inserviunt ad id, ad quod ab ipso Deo creatæ sunt, &
exprimunt in seipsis potentiam, ac sapientiam illius. Et propter eamdem
causam dicuntur etiam docere, & erudire homines, quia nimirùm
apparent in ipsis vestigia quædam, seu effectus Divinæ scientiæ,
potentiæ, & bonitatis, & virtutes nonnullæ, seu proprietates
naturales, quibus homines ad Dei notitiam, & amorem, & ad veram
virtutem excitantur.
Potest nihilominùs confirmare
Mahumetanos in errore suo, quòd in libro Genesis serpens cum Heva
locutus fuisse, manifestè affirmatur, & in libro Numerorum, Asinam
cum Balaam verba fecisse, & collocutam fuisse habemus, non secùs, ac
Upupam cum Salomone.
Sed respondemus, loquelam illam
serpentis, non fuisse ipsi naturalem, sed contigisse, movente Diabolo,
qui in eo latebat, linguam ipsius : quemadmodùm legimus in historiis,
per alia animalia bruta, vel etiam per statuas, Dæmones esse locutos.
Quin, & arte Magica, seu dęmoniaca efficiunt Præstigiatores in
animalibus brutis nonnulla, quæ ad humanam rationem videntur accedere,
& naturaliter sine arte humana, vel diabolica nullo modo fieri
possunt. Quod verò attinet ad Asinam Balaam : ex ipsis Sacræ Scripturæ
verbis patet, illam non fuisse instinctu naturali locutam. Hìc enim
scribitur :
Aperuitque Dominus os Asinæ,
& locuta est. Ut igitur Serpens ope Dæmonis, ita quoque
Asina ope Angeli sermonem formavit : neuter tamen fuit sermo
cognoscitivus, vel rationalis, idest proveniens ab intellectu, &
ratione, sed tantùm materialis, velut sonitus, qui ex instrumento aliquo
musico manus, vel oris ope producitur. Nihilominùs adeò crassi, bardique
sunt Arabes, & Mahumetani, ut non solùm brutis animantibus, sed
lignis quoque, & lapidibus humanum sermonem tribuere non dubitent.
Hinc arbores, & lapides, ne dum Camelos, & alia quadrupedia,
frequentissimè Mahumetum allocuta fuisse fabulantur.
II. Ea, quæ inter Salomonem,
& formicas ; itemque inter eumdem, & Upupam evenisse referuntur,
adeò ridicula sunt, ut ea confutare non sit opus : Fabulæ Æsopicæ
majorem fidem sibi possunt vendicare. Tanti ne faciebat Salomon unam
aviculam, ut adeò excandesceret, & tam dira illi minaretur, quòd ab
aliarum societate sese subduxisset ?
III. Illud verò, & Salomoni
injurium, & nonnisi impium existimari debet, est, quòd Alcoranus
faciat illum Imperatorem avium, & Dæmonum, non solùm eorum, quos
الجنة
Genios vocant, sed illorum etiam,
quos
الشياطين
Satanas appellant, qui certè mali
sunt, atque humani generis hostes. Cur verò potiùs avium, quàm Leonum,
vel tigrium, vel pardorum Dux esset Salomon ? Hæc certè animalia aptiora
sunt ad pugnam, quàm aves, aut volucres. Sed fortasse in causa fuit,
quòd aves tantùm humanis vocibus enunciandis assuefiant, quod cæteris
animalibus non contingit. Quòd verò Salomon Dæmonum, ac Satanarum ope,
& ministerio uteretur, sine summæ impietatis nota dici non potest :
Divina enim lege interdictum est hominibus cum hujusmodi spiritibus Deo
rebellibus consuetudinem habere. Licèt enim Arabes ex falsa Hebræorum
doctrina, existiment, Genios, non secùs, ac homines, ad bonum, &
malum liberos esse : hoc tamen Sacris literis omninò repugnat, in quibus
Genii, seu Dæmones, & Satanæ pro iisdem habentur, nempe pro Angelis
apostaticis, Deoque rebellibus, atque ideò æternis cruciatibus
destinatis. Hunc tam crassum errorem hausit Alcoranus à Thalmude, &
Rabbinis, qui ex prava intelligentia eorum verborum, quę in libro
קוהֶלֶת sive Ecclesiaste leguntur
ca. 2. 8.
עָשִֹיתִי לִי שִׁדָּה
וְשִׁדּוֹת :
feci mihi
captivam, & captivas : seu, ut habet Vulgata latina :
feci mihi scyphos, & urceos in
ministerio ad vina fundenda, quod consonat versioni
septuaginta,
οἰ νοχόον καὶ οἰ νοχόας
vini funditorem, & vini funditrices
, perperam interpretati sunt,
dæmonem, & Dæmonas, seu dæmonissas : quasi Salomon his
ministris, seu pincernis in conviviis suis, aliisque officiis uteretur.
IV. Ea, quæ Alcoranus de
Salomone, & Regina Sabæ commemorat, hujusmodi sunt, (præsertim, si
Expositorum nugas adjicias) ut sola sufficiant, ad illius vanitatem,
& imposturam manifestissimè agnoscendam. Non est otium in illis
examinandis, & refutandis, immorari. Sciat tamen lector, totam esse
farinam Thalmudicam, quam Judæi Mahumeto, non sine ingenti pretio
vendidere. Sed unusquisque videt, quàm longè Alcoranica figmenta distent
à legitima Sacrarum litterarum narratione.
V. Postremò, dum Mahumetus
asserit, Alcoranum suum decidere, ac dilucidare filiis Israel pleraque
eorum, in quibus ipsi dissentiunt, desiderandum erat, ut ex his unum
tantùm posuisset. Quam, oro, litem dirimit Alcoranus Israelitis in
Sacrorum librorum controversiis ? Israelitæ ipsi dicant, si noverunt.
Sed nihil hujusmodi præstat Alcoranus, & Mahumetus mera jactat
mendacia.