Note [original edition] :
REFUTATA.
Non immoror in refutandis
ineptiis illis, quæ spectant ad enumerationem tot librorum, &
præsertim Alcorani, qui finguntur traditi à Deo : neque tot legatorum,
seu Prophetarum, quos ab eodem missos fuisse fingunt Mahumetani. Neque
etiam hìc repeto, quæ superiùs satis expendi contra ipsos Mahumetanos,
nomina illa ab Alcorano Christo tributa, Verbi, & Spiritus Dei. Est
enim hic locus proprius propugnandi contra Mahumetum, ac Mahumetanos
mysterium ineffabile Sanctissimæ Trinitatis, quod non solùm Mahumetanis,
sed & Judæis, & cæteris gentibus à Christiana fide alienis est
lapis offensionis, & petra scandali. Et sanè negari non potest rem
esse maximè arduam, & intellectui tàm humano, quàm Angelico
incomprehensibilem, solaque Dei revelatione credendam.
Notandum tamen est Alcorani
verba, juxta communem Moslemorum sapientum expositionem, nullo modo
verum Sanctissimæ Trinitatis mysterium oppugnare, sed Arabum quemdam
errorem, seu hæresim refutare. Etenim versu 169. superiùs posito :
nimirùm
يا اهل الكتاب لا تغلوا في دينكم ولا تقولوا علي الله الا الحق ولا تقولوا ثلثة انتهوا خير لكم
انما الله اله واحد :
O Scripturales, ne excedatis in religione
vestra &c. neque dicatis Tres : abstinete ab hoc ; nam melius
erit vobis : quippe Deus est Deus unus. Et Sura 5. de Mensa §.
vers. 82.
لقد كفروا الذين قالوا ان الله ثالث ثلثة وما من اله الا اله واحد وان لم ينتهوا عما يقولون
ليمسن الذين كفروا منهم عذاب اليم
Infideles sunt, qui dicunt Deum esse
Tertium trium : nam non est nisi Deus unus : & si non
abstinuerint ab hoc modo loquendi subibunt hujusmodi infideles
tormentum dolorificum : utrobique explicat Gelaleddinus :
لا تقولوا الاله ثلثة الله وعيسى وامه
ne dicatis esse tres Deos, nempè Deum,
Jesum, & Matrem ejus. Et addit
وهم فرقة من النصاري
hi qui hæc dicebant, erant secta quædam
Christianorum. Neque enim hujusmodi impietatem omnibus tribuit
Christianis. Eodem modo Jahias filius Salami, & Mohammedus filius
Abdallahi ex auctoritate Cottadæ
لقد كفر الذين قالوا ان الله ثالث ثلثة قال
قال قتادة قالوا عيسى اله وامّه اله والله اله
Sunt infideles, qui dicunt, Deus est
Tertius Trium : dixit Cottada. Hi sunt qui dicebant : Jesus est
Deus, & Mater ejus est Deus, & Deus est Deus. Eodem
modo Bedavius :
لا تقولوا ثلثة اي الالهة ثلثة الله والمسيح و مريم
Ne dicatis Tres, idest tres Deos, nempè
Deum, Christum, & Mariam. Sed posteà subdit, quasi
Christianos ab imposito ipsis errore purgaturus :
لا تقولوا ثلثة ان صحّ انهم يقولون الله ثلثة اقانيم الاب والابن والروح القدس و يريدون بالاب
الذات وبالابن العلم والروح القدس الحياة
Neque dicatis esse tres Deos, nam constat
ipsos Christianos dicere, Deum esse tres personas : Patrem, &
Filium, & Spiritum Sanctum. Intelligunt autem per Patrem,
Essentiam : Per Filium, Scientiam : & per Spiritum Sanctum,
Vitam. Perperam quædam habet ex errore Jacobitarum. Verùm
nihil hic contra Christianos, qui neque tres Deos adorant, neque Mariam
dicunt esse Deum : esto re vera fuerit olim in Arabia hæresis
Collyridianorum circa annum Christi 395. de qua agit S. Epiphanius. Hi
collyridem, seu placentam Mariæ Virgini in sacrificium, non secus ac si
Deus esset, offerebant. In hac autem Secta solæ ferè erant mulierculæ.
De hac eadem hæresi meminit Georgius Almacinus : Eutychius Patriarcha
Alexandrinus, uterque Christianus : Abu-nazar, & Ahmedus filius
Abdolhalimi, uterque Mahumetanus : sed hic ultimus addit
وهذه الفرقة قد بادت
hæc verò secta jam prorsùs abolita est.
Nihilominùs, quia alii censent in
his Alcorani locis verè negari mysterium Sanctissimæ Trinitatis, &
saltem Mahumetani illud acerrimè oppugnant, ac detestantur : ego hìc
illud contra ipsos, quantum illorum captus patitur, defendere, ejusque
veritatem asserere conabor.
Duo verò, eaque apud omnes
certissima, supponenda sunt. Primum : Quotiescunque admittitur, aliquam
religionem veram esse, & à Deo institutam ; & hoc argumentis
sufficientibus probatur : admittenda etiam esse omnia illa, quæ in
hujusmodi religione à Deo revelata esse certò creduntur. Secundum, multa
esse à Deo revelata, quæ licèt non solùm à Christianis, sed etiam à
Judæis, & Mahumetanis certissima credantur : nihilominùs naturalem
omninò superant intelligentiam, nec ullo modo possunt comprehendi, &
multò minus per intrinsecas rationes positivè probari. Sunt enim prorsùs
supra naturam ; cujusmodi est resurrectio mortuorum post resoluta
corpora in terram ac cinerem : est enim naturale axioma, à privatione ad
habitum non dari regressum : & oppositum est contra naturam. Nihil
tamen ex his involvit contradictionem : nam si hoc esset, convinceretur
manifestæ falsitatis, & omnimodæ impossibilitatis : ut si diceremus,
Deum esse unum, & non esse unum : satis est, si possimus ea ab omni
contradictione, & impossibilitate defendere contra Adversarios, imò
& aliquibus congruentiis probare.
His præmissis, dicimus
Sanctissimæ Trinitatis mysterium non posse à Mahumetanis rationabiliter
negari : tum quia creditur ab illa religione, quam veram esse, ex
ipsorum etiam testimonio superiùs probavimus : tum quia à Deo revelatum
fuisse, efficaciter inferiùs ostendemus : tum demum quia nullam involvit
contradictionem, aut impossibilitatem respectu infinitæ perfectionis
divinæ.
Sed videamus quibus argumentis
mysterium hoc oppugnent Moslemi ex verbis Ahmedi filii Abdolhalimi parte
2. Apologiæ contra Christianam religionem, ex Arabico idiomate fideliter
translatis.
Unum, inquit,
petimus à vobis, ad quod oportet vos
respondere. Radix illius, quod asseritis de cultu trium personarum,
quæ juxta vestram opinionem redeunt ad unam substantiam, nempè
divinitatem ; quænam est ? & unde accepistis illam? & quis
vobis præcepit eam ? & in quo libro sacro revelata est ? &
quis Propheta meminit illius ? & quod dictum Christi persuadet
vobis illam ? An verò aliud fundamentum illius habetis, nisi id,
quod referente discipulo Matthæo, dixit Christus, (super quem
sit pax)
discipulis suis, cùm voluit
discedere ab eis, videlicet : Ite, & baptizate homines in nomine
Patris, & Filii, & Spiritus Sancti ? Horum autem verborum
sensus ad hoc, ut sit sanus, exigit, ut sententia collecta ex iisdem
verbis, importet, ut conferantur illis omnes benedictiones Dei,
& benedictio Prophetæ illius Christi, & Spiritus Sancti, per
quam confirmantur Prophetæ & Apostoli. Videmus autem vos, cùm
vultis alter alteri benè precari : dicere : Oratio Sancti talis sit
tecum. Et per orationem intelligitur fausta apprecatio. Et similiter
Nomen Prophetæ talis adjuvet te in negociis tuis. Et sicut dixit
Deus benedictus & excelsus. O fideles obedite Deo, & legato,
& Præfectis vestris Moslemis. Dicemus ne proptereà hosce omnes
esse deos ? Sed concedamus horum verborum sensum alium esse ab eo,
quem diximus, aut Christum faustæ memoriæ intendisse per illa id,
quod ipse tantùm novit : quare vos eò devenistis, ut diceretis illum
voluisse asserere, hæc nomina, quatenùs ea retulit ad Deum Optimum
Maximum, esse deos : & constituistis illi personas ; unicuique
eorum nominum personam peculiarem tribuentes, cùm ipse sit una
tantùm persona ? Et unde eruistis id, quod associastis cum Deo
interpretatione non sana ? Cùm autem dicitis de tribus personis,
unamquamque habere suam essentiam : necessariò fatemini unamquamque
personam vivere, audire, scire videre, sapere separatim per
essentiam suam ;
quemadmodùm de Christo dicitis, quòd
sedeat à dextris Patris sui. Videmus porrò vos ideò duas personas
cum Deo posuisse, quia Deus est sapiens, & vivens. Et sapientiam
quidem ejus appellatis Verbum, quod est Christus ; vitam autem ejus,
Spiritum Sanctum. Hæc porrò sunt attributa Dei, quibus multa alia
similia reperiuntur : vocatur enim mitis, sciens, audiens, videns,
vivens, potens : & similiter Dominus noster benedictus, &
excelsus. Quamvis attributa, quæ ei damus, non assequantur attributa
ejus, neque attingant rationem gloriæ ejus, nisi per similitudinem,
& parabolicè, propter magnitudinem, excellentiam, & gloriam
ejus, quæ nulli alii conveniunt. Vos autem fecistis eum personas,
quarum unaquæque habet vitam & Sapientiam, & cætera
attributa juxta illud, quod habet : neque est persona ex illis
habens attributum, nisi etiam exigat, juxta dictum vestrum, ut sit
attributum, sicut ipsa. Quòd si essent istæ personæ Dii, certè omnia
attributa essent Dii, cùm sint ex substantia Dei. Necesse est
itaque, ut unumquodque attributum singularum trium personarum sit
Deus, sicut ipse, cùm sit ex substantia ejus. Magnus igitur hìc
patebit campus ad multiplicandos Deos, itaut res processura sit in
infinitum. Cùm autem dicitis tres personas esse in Cœlo ex
substantia æterna, nonne cogimini fateri tres Deos ? Personæ enim
sunt individua demonstrabilia ac determinata. Alioqui quam
probationem affertis hujus rei ? Vos autem dicitis in quibusdam
vestris ratiocinationibus, tres personas redire ad unum ; nec
divisas, nec separatas : & assimilatis eas in collectione earum,
& in eo, quod apparet ex ipsis, Soli. Jam verò scimus vos fateri
in symbolo fidei vestræ, Christum esse Deum, & hominem simul
unitos : & ipsum ascendisse in Cœlum, & sedere ad dexteram
Patris sui. At verò qui sedet ad dexteram alterius, nonne est ab eo
distinctus, & separatus ? Quomodò ergo ponetur mensura huic
dicto, aut vera, ac sana erit in eo constitutio religionis ?
Similitudinem autem solis, quam attulistis, jam ante clarè
ostendimus esse futilem ac vanam ad probandum, quod intenditis,
neque currere paritatem in utroque. Prætereà invenimus vos dicere de
significatione Trinitatis illud, quod vobis eam persuasit, esse id,
quod refertis scripsisse Matthæum discipulum in Euangelio, dictum à
Christo discipulis suis : Pergite in regiones, & baptizate
homines in nomine Patris, & Filii, & Spiritus Sancti. Et vos
sanè excogitastis in his verbis intellectibus vestris, &
dixistis, hunc esse eorum sensum, quòd ubi certum fuerit, mundum
fuisse de novo productum, scitis fuisse aliquem, qui eum produxit :
& hunc concipitis primò esse Ens existens ; deindè vivens,
deindè rationale. Ens quippe dividitur in vivens, & non vivens :
vivens autem in rationale, & irrationale. Atque etiam hoc
scitis, vivens rationale habere vitam, & rationalitatem præter
se in persona, seu supposito : & utramque esse in
substantialitate. In hoc autem dicimus vobis : Cùm fuerit Vivens,
habens, vitam, & rationalitatem, dicite nobis de illo :
Asseritisne illud esse potens, & excellens ; an verò infirmum ac
vile ? Si dicatis esse potens & excellens ; respondebimus :
Constituite illi potentiam, & excellentiam, sicut constituistis
illi vitam, & sapientiam, & rationalitatem. Quòd si
dicatis : Non cogimur ad hoc, quia est potens per se & excellens
per se : respondebimus : Eodem modo dicere cogimini, quòd sit vivens
per se. Neque dubium est per hoc de vanitate Trinitatis. Quòd si ita
non est, assignetur discrimen : atqui nullum potest discrimen
afferri.
Hæc sunt, quæ à Mahumetano
Doctore à Christianis apostatis perversè instructo, contra Sanctissimæ
Trinitatis mysterium afferuntur. Alia etiam argumenta producit, ubi
Christi divinitatem oppugnat. Ad quæ suo loco respondebimus. Nunc ad jam
proposita, quæ partim ab auctoritate, partim à ratione petuntur,
respondeamus.
Petit primò à nobis Ahmedus, ex
quibusnam Sacrarum Scripturarum libris ; vel ex qua Prophetarum, vel
Apostolorum, vel ipsius Christi auctoritate, Sacrosanctæ Trinitatis
mysterium eruerimus. Et supponit nos nullum aliud illius fundamentum
habere, quàm verba illa Christi ad discipulos apud Matthæum cap. ult.
Euntes ergo docete omnes gentes,
baptizantes eas in nomine Patris, & Filii, & Spiritus
Sancti.
Respondemus primò : Quamvis
nullam aliam præter illam auctoritatem haberemus, deberet tamen
sufficiens existimari : quia per ea Christi verba Sacrosanctum hoc
mysterium nobis manifestari, Christianorum magistri, & Doctores ex
ipsius Christi, & Apostolorum traditione perpetuò docuerunt. Porrò
illum esse alicujus Sacrorum librorum legitimum sensum, quem ex
constanti, & perpetua traditione majorum semper tenuit religio illa,
cui à Deo traditi sunt Sacri libri, in quibus sententia illa reperitur,
nemini est dubitandum : eoque magis : quia, ut superiùs vidimus,
Mahumetus judicium de Pentateucho Judæis, de Euangelio autem Christianis
docet esse committendum. Nos quoque, si Alcoranum à Deo traditum esse
crederemus ; si qua in illo essent, quæ nunquam interrupta traditione à
Mahumeto, vel à discipulis ejus recepta, Moslemi ipsi communi assensu
tali vel tali modo intelligenda esse judicarent, quamtumvis verba alium
propè sensum exigerent, nullatenùs ipsis adversaremur. Non negamus sanè,
aliquandò sub pluribus particulis conjunctivis contineri disparia, sicut
probat exemplum ab Ahmedo allatum :
Obedite Deo, & Legato, & Præfectis vestris : hoc
tamen loco certissimè credimus sub nomine Patris, & Filii, &
Spiritus Sancti tres divinas personas unius essentiæ nobis proponi, quia
ita Apostoli, & eorum discipuli ex Christi documento tradidere,
& Christiani omnes communiter semper tenuere.
Respondemus secundò ; Non ex
allatis tantùm S. Matthæi verbis, ad hoc ineffabile mysterium credendum
nos adduci : sed ex aliis etiam multis tum veteris, tum novi Testamenti
sententiis ; & prætereà ex doctrina ipsorum Hebræorum antiquiorum,
qui hoc Trinitatis Arcanum verbis minimè obscuris tradidere. Huc
accedit, omnia loca illa Scripturarum, quæ probant Christum esse verum Filium Dei,
probare quoque mysterium Trinitatis. Nam positis duabus personis,
nimirùm Patre & Filio ; nulla potest esse repugnantia, vel
difficultas circa Spiritum Sanctum.
Sunt autem in veteri Testamento
præcipua loca, quæ tres in una essentia divinas personas reperiri non
obscurè ostendant hæc quæ sequuntur.
Isaiæ cap. 48.
Accedite ad me, audite hoc : non à
principio in abscondito locutus sum : ex tempore antequam fieret,
ibi eram : & nunc Dominus misit me, & Spiritus ejus.
Loquitur hìc Deus, ut patet ex verbis præcedentibus, &
subsequentibus : & ex eo quod dicit.
Ex tempore antequam fieret ibi eram : nimirùm ab æterno
eram ; Deus enim fuit ab æterno. Exponunt Hebræi :
Ex tempore esse ejus : scilicet
traditionis legis in monte Syna,
ibi eram
, nimirùm in Syna. Ita R. Salomon ex consensu Doctorum Hebræorum.
Sed fallitur, dum fingit, Isaiam hìc loqui de se ipso, quasi fuerit in
monte Syna, quandò data fuit lex à Deo. Certè R. Jose, & R. Hathan
referunt hæc verba ad Deum ; qui tamen dicit se missum fuisse à Domino
Deo, & à Spiritu ejus. In quo vides manifestissimè exprimi tres
divinas personas.
Psalmo 33.
Verbo Domini Cœli firmati sunt, &
Spiritu oris ejus omnis virtus eorum. Tres etiam hoc loco in
creatione Cœlorum divinæ personæ enumerantur :
Dominus, nempè Pater :
Verbum : scilicet Filius : &
Spiritus, scilicet Sanctus. Et ita
in Berescith Rabbah R. Moses Hadarsan allegat R. Eliezer dicentem.
Non est creatus mundus, nisi per Verbum
Domini, sicut dictum est. Psal. 33.
In Verbo Domini facti sunt Cœli. R. Simeon
dixit : Spiravit, vel sufflavit Deus Spiritu oris sui, & creatus
est Mundus, sicut dictum est : Et Spiritu oris ejus omnis virtus
eorum.
Conatur Ahmedus eludere hanc
Davidis auctoritatem. Primò quia non dicitur, Verbum Domini, vel
Spiritum Domini creasse Cœlos, sed Dominum creasse Cœlos verbo &
Spiritu suo. Secundò quia Verbum & Spiritus Dei sunt ejus attributa,
sicut scientia & potentia : attributa autem sunt pura nomina, neque
sunt res Deo superadditæ, vel ab ejus essentia separatæ, vel realiter
distinctæ : quamobrem non dicimus Deus & scientia ejus creavit : vel
Deus, & potentia ejus creavit. Tertiò. Si per Verbum, & Spiritum
intelligatur Christus, aut res aliqua unita cum humanitate ejus,
Christus totus est creatus ; & Deus solus est Creator. Quartò Oratio
& cultus dirigitur ad Deum Creatorem, non ad aliquod attributum
ejus : & propterà omnes homines dicunt : O Deus, ò Domine noster, ò
Creator noster miserere nobis, & parce nobis : neque est ullus qui
dicat : O sermo Dei ; vel, ò potentia Dei, sive, ò voluntas, seu, ò
scientia Dei parce nobis, & miserere nobis. Quintò. Nullo modo dici
potest, quòd David per Verbum Dei intelligat Christum : Christus enim in
sententia omnium hominum est nomen humanitatis, quamvis apud Christianos
importet divinitatem, & humanitatem simul unitas. Porrò hæc unio,
cùm sit de novo producta, dici non potest Verbum illud, quo creati sunt
cœli & terra, esse Christum : quandò enim hæc creata sunt, divinitas
non erat unita humanitati, & per consequens nondum erat Christus.
Responsio adæquata ad hæc Ahmedi
argumenta pendet ex iis, quæ infrà dicenda sunt, cùm ineffabile hoc
mysterium pro modulo nostro explicabimus. Nunc breviter dicimus, aliud
esse personas in Deo, aliud attributa. Personæ enim habent inter se
oppositionem relativam : ut Pater & Filius : Spirator, &
Spiratus. Attributa verò nullam habent hujusmodi oppositionem veram,
& realem. Deindè dicimus, aliud esse in Deo Verbum personale, &
scientiam vel sapientiam personalem ; aliud verbum, scientiam, &
sapientiam essentialia. Prima dicuntur tantùm de filio, seu de secunda
persona : Secunda de Deo simpliciter & absolutè, & consequenter
de omnibus, ac singulis personis. Eodem modo loquendum est de Spiritu
Sancto : cùm enim accipitur personaliter, dicitur tantùm de tertia
persona : cùm verò essentialiter, dicitur simpliciter de Deo, ac de
omnibus, & singulis personis. Porrò Verbum sive personale, sive
essentiale semper fuit in Deo, etiam ante unionem cum humanitate in
Christo : sicut affirmat S. Joannes cap. 1.
In principio (idest ab æterno)
erat Verbum : & ut habetur in
symbolo fidei ;
Erat ante omnia sæcula.
Quamobrem potuit per Verbum creari cœlum & terra : antequam
uniretur cum natura humana in Christo. Illa verò objectio, quòd non
dicatur, Verbum creavit ; sed Deus Verbo creavit : satis frivola est :
nam dicimus : Regem facere aliquid per suum legatum ; & tamen
legatus etiam facit. Et homo operatur manu, & tamen manus etiam
operatur. Et in sacris Scripturis centies dicitur, manus vel brachium,
vel dextera Dei aliquid facere. Et loquendo etiam de Personis, non rarò
operatio tribuitur directè Verbo, Vel Spiritui Dei. Ut Isaiæ cap. 55.
Verbum meum, quod egredietur de ore
meo, non redibit ad me vacuum : sed faciet quæcumque volui, &
prosperabitur in his, ad quæ misi illud. Et Job cap. 26.
Prudentia ejus percussit superbum :
Spiritus ejus ornavit Cœlos. Ita enim legitur in Vulgatis
latinis, licèt in Hebraicis, & Græcis aliter habeatur. Sed non
desunt alia hujus rei exempla etiam in Græcis & Hebraicis.
Nec minùs frivolum est illud,
quòd cùm oramus non dicimus : O Verbum Dei, vel o scientia Dei miserere
nobis, & parce nobis. Nam in iisdem Scripturis manifestum est,
invocari à Prophetis Deum per ejusdem attributa, quibus operationes
etiam directè tribuuntur : ut cum Isaiæ cap. 51. dicitur
Consurge, consurge, induere fortitudinem
brachium Domini : Consurge sicut in diebus antiquis, in
generationibus sæculorum. Nunquid non tu percussisti superbum,
vulnerasti draconem ? Nunquid non tu siccasti mare &c. Hìc
certè
brachium Domini, sive sit
attributum potentiæ, sive persona Verbi, vel filii ; invocatur à
Propheta, & tribuuntur illi operationes in recto. Et quidem cùm Dei
attributa non sint aliquid realiter distinctum à Deo, sed sint ipsemet
Deus (ut Ahmedus contra communem Mahumetanorum sententiam fatetur) idem erit
dicere,
Deus adjuva me : ac
sapientia, vel
bonitas Dei adjuva me : & ideò,
sicut Deus, ita etiam attributa illius poterunt invocari. Sed pergo ad
alia loca.
Genesis cap. 18. habetur, Deum
apparuisse Abrahæ juxta quercum Mambre : quem ita Scriptura describit :
Et ecce tres viri steterunt juxta eum.
Mirum quòd dicat, Deum fuisse tres viros : & quòd Abraham
loquatur cum illis, nunc tanquam cum uno, & unum adoret : nunc
tanquam cum pluribus ; ita enim scribitur :
Et vidit, & cucurrit in occursum eorum
ab ostio Tabernaculi, & incurvavit se in terram, & dixit :
Domine mi, si inveni gratiam in oculis tuis, ne quæso transeas à
Servo tuo. Tolletur nunc parum aquæ, & lavate pedes vestros,
& requiescite sub arbore. De iisdem etiam Moyses loquitur
nunc ut de uno, nunc ut de multis ; & tamen vocat eos nomine
יְחֹוָח proprio unius & veri
Dei : & nunc habet,
& dixit
: nunc verò,
& dixerunt :
nunc Deum appellat, nunc viros. Manifestè hìc elucet mysterium
Sacrosanctæ Trinitatis, in qua unus idemque Deus in tribus personis
agnoscitur, & adoratur.
Isaiæ cap. 6. Duo Seraphim
alternis vocibus clamabant :
Sanctus,
Sanctus, Sanctus Dominus exercituum. Hac trina iteratione
Sanctus cum unico nomine :
Dominus, ostenditur non obscurè
Unitas divinæ essentiæ cum Trinitate personarum.
Idem Isaias cap. 34. introducit
Deum dicentem.
Quia os meum ipsum
præcepit, & Spiritus ejus ipse congregavit ea. Hìc habemus
personam Patris loquentis : personam Filii significatam in ore, vel
verbo oris ejus : & personam Spiritus Sancti significatam in Spiritu
oris ejus.
In his locis innuitur Trinitas
Personarum simul acceptarum in unica divina essentia. Innumera verò sunt
loca, in quibus singillatim asseritur Divinitas uniuscujusque personæ
præsertim secundæ, nempè Filii, de qua peculiaris erit disputatio.
In novo Testamento clariora &
apertiora testimonia sunt de hoc incomprehensibili arcano. Præcipua hìc
subjicio.
Matthæi cap. 3. sic habetur :
Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit
de aqua : & ecce aperti sunt ei Cœli, & vidit Spiritum Dei
descendentem sicut columbam, & venientem super se : & ecce
vox de Cœlis dicens : Hic est filius meus dilectus, in quo mihi
complacui. Hìc expressam habemus trium divinarum personarum
mentionem : nempè Patris loquentis, Filii dilecti, & Spiritus Sancti
descendentis. Omitto verba illa cap. ult. ejusdem Matthæi, quæ dixit
Christus discipulis suis :
Euntes ergo,
docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, & Filii,
& Spiritus Sancti : nam super jam illa produximus.
Joannes in Euangelio cap. 14.
Dixit Jesus discipulis : Si diligitis me,
mandata mea servate : & ego rogabo Patrem, & alium
Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum, Spiritum
veritatis. Hìc etiam dilucidè apparet mysterium Trinitatis,
dum inducitur Pater, qui dat, Filius, qui rogat, Spiritus Sanctus, qui
mittitur.
Idem epist. 1. cap. 5.
Tres sunt, qui testimonium dant in Cœlo :
Pater, Verbum, & Spiritus Sanctus : & hi tres unum sunt.
Nihil clariùs dici potuit.
Paulus ad Corinth. Epist. 2.
cap. 13.
Gratia Domini nostri Jesu
Christi, & charitas Dei, & communicatio Sancti Spiritus sit
cum omnibus vobis. Amen. Habentur hìc quoque manifestè ac
distinctè tres personæ. Nec refert, quòd persona Filii ante personam
Patris ponatur : nam ut ait S. Athanasius :
In hac Trinitate nihil prius est, aut
posterius, nisi ratione tantùm originis.
Hæc sanè, & alia hujusmodi
testimonia plurimum ad hoc mysterium comprobandum conducunt. Argumentum
tamen præcipuum & firmissimum illud est ; quòd in sacris Scripturis
frequenter reperiuntur hæ tres divinæ Personæ sive sub nomine Patris
& Filii & Spiritus Sancti, sive sub aliis æquivalentibus
appellationibus, vel etiam tantùm sub nomine Dei, vel Domini per
notionales operationes ab invicem distingui ; cujusmodi sunt, gignere
& gigni : mittere & mitti ; procedere unum ab alio, &
similes. Et quidem juxta Philosophos, operationes dicuntur de supposito
vel persona : & consequenter operationes distinctæ ostendunt
personas distinctas, ut benè notat etiam Ahmedus in eo, quod nos
confitemur Filium sedere ad dexteram Patris. Ita verò de unaquaque harum
trium personarum loquuntur Scripturæ, ut de vero Deo : tribuunt enim
illis nomina, & operationes, quæ non conveniunt nisi Deo. Cùm autem
non possint esse plures Dii, sed necessariò sit unus Deus, hinc cogimur
in una essentia divina tres personas credere, quæ per oppositiones
relativas realiter distinguantur inter se, licèt cum essentia
idemtificentur. Si hæc Mahumetanis difficilia videntur, Deum attendant,
qui ea revelavit, non autem redarguant nos, qui ea Deo revelanti
credimus, & veneramur.
Porrò de prima Persona, quæ ut
plurimùm absolutè
Deus appellatur,
quia est origo cæterarum divinarum Personarum : (licèt etiam Patris
nomine, præsertim in novo testamento frequentissimè exprimatur) nulla
potest inter nos & Mahumetanos esse controversia. De secunda verò
Persona, quæ Filius, & Verbum communioribus nominibus nuncupatur,
patebit inferiùs, cùm de Christi divinitate erit agendum. De Spiritu
Sancto, qui est tertia Persona satis clara sunt in sacris Libris
testimonia, quorum præcipua hìc recensebo.
Job cap. 33.
Spiritus Dei fecit me : & spiraculum
Omnipotentis vivificavit me. Non est dubium, quin facere
hominem, & vitam ei dare sit solius Dei.
II. Reg. cap. 23. Dixit David.
Spiritus Domini locutus est in me,
& sermo ejus super linguam meam. Quis dubitet, loqui per
Prophetas esse solius Dei ?
Psalmo 138.
Quò ibo à Spiritu tuo, & quò à facie
tua fugiam ? Si ascendero in Cœlum, tu illic es &c. In his
verbis fit mentio non solùm Spiritus Sancti, sed etiam Patris, cum quo loquitur David : & Filii,
qui est velut facies, & imago Patris : & omnibus tribuitur id,
quod soli Deo convenit, nempè esse ubique, & omnia ubique inspicere.
Joel. cap. 2. Dicit Deus :
Effundam Spiritum meum super omnem carnem,
& prophetabunt filii vestri &c. & dabo prodigia in Cœlis
&c. Spiritus effusus à Deo super omnem carnem, per quem
prophetant homines, & prodigia operantur, non potest esse nisi
Deus : nulli enim Angelo, vel creaturæ ista conveniunt.
In Euangelio Marci cap. 3. dixit
Christus :
Qui blasphemaverit in Spiritum
Sanctum, non habebit remissionem in æternum, sed reus erit æterni
delicti. Hìc sanè necessarium est fateri, Spiritum Sanctum
esse Deum, cùm ex doctrina quoque Alcorani, & Mahumetanorum, peccata
irremissibilia sint ea tantùm, quæ sunt contra divinitatem. Et ideò
dicunt ipsi, peccatum
الشرك : idest
Associationis, quo violatur
unitas Dei, nunquam esse à Deo remittendum, cùm cætera omnia veniam
tandem sint consecutura.
In Actis Apostolorum cap. 3.
Dixit Petrus ad Ananiam :
Anania, cur
tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui Sancto ? Non es
mentitus hominibus sed Deo. Hìc patet Spiritum Sanctum esse
Deum : alioquin non esset bona illatio Petri. Nam posito etiam, quòd
Spiritus Sanctus esset Gabriel, ut volunt Mahumetani, & gereret
personam Dei ; debuisset dicere Petrus : Non es mentitus Angelo, sed
Deo.
Ibidem cap. 10.
Quia & in nationes gratia Spiritus
Sancti effusa est. Hìc si Spiritum Sanctum intelligas alium,
quàm Deum, ineptè, imò impiè intelliges : solùm enim gratia Dei
effunditur in homines.
Ibidem cap. 13.
Ministrantibus autem illis Domino, &
jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus : Segregate mihi Saulum
& Barnabam, in opus, ad quod assumpsi eos. Et ipsi quidem missi
à Spiritu Sancto abierunt Seleuciam. Quis potest assumere
homines ad Apostolatum, & mittere eos, quò vult, nisi Deus ?
Ibidem cap. 28. Dixit S. Paulus :
Benè Spiritus Sanctus locutus est per
Isaiam Prophetam ad Patres nostros dicens : Vade ad populum istum,
& dic ad eos : Aure audietis, & non intelligetis &c.
Atqui hæc verba in Isaiæ cap. 6. habentur dicta à Deo ad eumdem
Isaiam, qui ita loquitur :
Et audivi vocem
Domini dicentis : Quem mittam, & quis ibit nobis ? Et dixi :
Ecce ego, mitte me. Et dixit : Vade, & dices populo huic :
Audite audientes, & nolite intelligere. Ergo
manifestissimè Spiritus Sanctus est Deus. Et notanda sunt verba illa
Dei :
Quem mittam, & quis ibit nobis ?
In quibus primò tanquam unus, & deindè tanquam plures loquitur
ad notandum mysterium Unitatis & Trinitatis Dei : & ad
ostendendum etiam omnia opera ad extra (ut loquuntur Theologi) communia
esse omnibus Personis divinis : quamvis ex ea ratione, quam inferiùs
adducam, magis uni, quàm alteri tribuantur.
Epistola 1. ad Corinth. cap. 2.
Spiritus enim omnia scrutatur, etiam
profunda Dei. Quis enim hominum scit, quæ sunt hominis, nisi
Spiritus hominis, qui in ipso est ? Ita & quæ Dei sunt nemo
cognovit, nisi Spiritus Dei. His verbis apertissimè
ostenditur, Spiritum Sanctum esse Deum : nemo enim potest penetrare
& cognoscere omnia secreta Dei, nisi Deus ipse. Et sicut inter
hominem, & Spiritum hominis est realis distinctio, saltem
inadæquata ; ita necesse est inter Personam Patris, & Spiritus
Sancti esse aliquam veram, & realem distinctionem : quæ sanè non
potest esse distinctio inter partem & totum, quia Deus non habet
partes : quare sequitur, ut sit distinctio personalis, & relativa
tantùm. Quòd si nulla esset distinctio inter Deum, quatenùs dicitur de
Persona Patris, & inter Spiritum ejus ; inepta & impropria esset
locutio S. Pauli ; diceret enim idem per idem.
Ibidem cap. 6.
An nescitis, quoniam membra vestra templum
sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis à Deo & non
estis vestri ? Templum nulli creaturæ tribui potest, sicut nec
sacrificium, quod in templo offertur, cùm utrumque sit proprium Dei :
sequitur ergo Spiritum Sanctum esse Deum.
Ibidem cap. 12.
Alii quidem per Spiritum datur sermo
sapientiæ : alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum :
alteri fides in eodem Spiritu : alii gratia sanitatum in uno
Spiritu : alii operatio virtutum : alii Prophetia &c. Hæc autem
omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout
vult. Quid clarius dici poterat ad probandam Spiritus Sancti
divinitatem ? Quis enim potest hæc omnia dividere & elargiri
creaturis sicut vult, & pro suo libito, nisi solus Deus ? Hæc pauca
sufficiant ad ostendendum, quàm falsò dixerit Ahmedus, Christianos
nullum habere testimonium in Sacris Scripturis, ad sacrosanctæ
Trinitatis mysterium asserendum.
Secundum Ahmedi argumentum contra
hoc idem mysterium erat hujusmodi : Si Sapientia, seu scientia, &
vita constituunt duas personas in Deo præter personam Patris, nempè
Filium & Spiritum Sanctum : cùm Deus sit non solùm sapiens &
vivens, sed justus, & misericors, & videns, & audiens, &
potens ; multò plures personæ, quàm duæ reperientur in Deo : nulla enim
est major ratio, cur sapientia & vita constituant personas : &
non item justitia, & misericordia, & visus, & auditus, &
potentia, & alia plura attributa.
Ut huic objectioni respondeam,
suppono primò, Deum habere intellectum & voluntatem : alioquin
careret scientia, & libertate, suppono secundò actus intellectus
& voluntatis divinæ esse quidem immanentes & simul essentiales
ac notionales ; intellectio & volitio essentiales purè &
secundum se præcisè consideratæ, sunt quidem communes omnibus divinis
personis, ad eòque non sunt processiones, nec principia processionum
unius personæ ab alia ; actus verò notionales nihil aliud sunt, quàm
ipsi actus essentiales intelligendi & amandi, ut connotantes, &
sibi idemtificantes relationes originis proprias personarum
producentium, & ab hujusmodi relationibus notionales denominantur,
& sunt ipsemet activæ
origines, seu activæ processiones divinarum personarum ad intra. Certum
enim est, Deum cognoscere & amare se ipsum, & cognoscere etiam
& amare creaturas. Respectu horum actuum essentialium dicuntur de
Deo varia attributa ut justitia, misericordia, scientia, providentia.
Respectu illorum actuum notionalium oriuntur in Deo processiones,
relationes, & Personæ divinæ ; sicut enim homo cognoscendo se ipsum
producit verbum, seu conceptum mentis, idest efformat mentalem imaginem
illius, quod cognoscit, nempè sui ipsius : ita Deus cognoscendo, &
intelligendo seipsum, producit Verbum, seu vitalem imaginem sui ipsius,
quam vocamus Filium, quia vivens oritur a vivente in similitudinem
naturæ. Per hoc autem Deus quatenùs generat, dicitur Pater ; quatenùs
verò gignitur, Filius. Rursum sicut homo amando conceptum illum, seu
imaginem sui ipsius, producit propensionem vitalem erga illum : & si
conceptus ille esset subsistens, procul dubio produceret eamdem
propensionem amoris erga concipientem se, videlicet erga essentiam suam,
quæ est una eademque cum essentia concipientis : ita Pater & Filius
mutuò se amando, (suam scilicet ipsorum unam eamdemque essentiam)
producunt Spiritum Sanctum, qui est propensio vitalis, seu inclinatio in
essentiam amatam. Hoc verò est inter alia discrimen, quòd terminus, qui
per intellectum, ac voluntatem producitur, in homine est accidens &
transiens : in Deo autem est substantia & permanens, idemque
realiter cum ipsa essentia Dei. Ex hactenùs dictis rectè colligimus in
Deo esse duas processiones, seu emanationes : scilicet Filii à Patre,
quæ dicitur generatio, & est per intellectum : & Spiritus Sancti
à Patre & Filio tanquam ab unico principio, quæ dicitur simpliciter
processio ; & est per voluntatem. Prætereà esse in eo quatuor
relationes ; nempè Paternitatem, qua Pater refertur ad Filium, &
fundatur in generatione activa : Filiationem, qua Filius refertur ad
Patrem, & fundatur in generatione passiva : Spirationem activam, qua
Pater & Filius tamquam unum principium referuntur ad Spiritum
Sanctum : & Processionem, seu Spirationem passivam, qua Spiritus
Sanctus refertur ad Patrem, & Filium. Hæ autem relationes in Deo
sunt reales, & propter has divinæ Personæ inter se realiter
distinguuntur. Esse autem reales patet, quia inter generantem &
genitum ; & inter spirantem, & spiratum est vera oppositio
relativa.
Hæc breviter proposui, ad
explicandum eo modo, quo fieri potest, hoc ineffabile mysterium. Neque
ex his erit difficilis responsio ad objectionem adversarii. Quæ enim
recensentur, spectant vel ad intellectum, nempè sapientia seu scientia,
& visio vel auditio ; vel ad voluntatem, ut justitia, &
misericordia ; Secundum potentiam verò non attenditur processio divinæ
personæ, cùm sit principium agendi ad extra, & Personæ divinæ
procedunt per actionem manentem ad intra quia conveniunt Deo
essentialiter, nec realiter distinguuntur inter se, nec ab essentia
divina, ut fatentur etiam quidam Doctores Mahumetani.
Concedimus igitur Adversariis,
omnia attributa, cùm accipiuntur notionaliter seu relativè esse
personas : sed tunc omnia attributa sunt synonyma Personæ illius, cui
tribuuntur. v. g. Potentia erit idem ac Pater : sapientia idem ac
Filius ; Christus vel etiam Vita juxta Jacobitas, idem ac Spiritus
Sanctus. Cæterùm attributa propriè sumpta non possunt esse, neque dici
Personæ, quia nulla esset inter eas oppositio relativa.
Tertium Ahmedi argumentum erat,
quia si in Deo essent tres Personæ, essent etiam tres Dii ; cùm
unaquæque persona sit Deus. Unde sequeretur aliud absurdum, quòd
quælibet persona constitueret tres alias personas, & consequenter
tres alios Deos, & sic daretur processus in infinitum.
Sed respondemus, licèt unaquæque
Persona sit Deus, non esse tamen plures, sed unum tantùm Deum : quia
nimirùm una eademque divina essentia communis est tribus personis, neque
verum est, quamlibet personam habere propriam & peculiarem
essentiam. Hoc autem in Deo non repugnat, propter infinitam illius
perfectionem.
Ad id, quod dicebat Adversarius,
unamquamque personam debere constituere tres alias personas :
respondemus falsum esse : quia essentia divina jam communicata personæ,
est ulteriùs incommunicabilis ; nec tamen habet minorem perfectionem,
quia semper intelligitur infinitè perfecta, sive sit communicabilis,
sive communicata, vel incommunicabilis. Prætereà licèt unaquæque persona
sit Deus, est tamen omninò idem Deus, ac sit alia persona : quarè non
benè colligitur quamlibet personam, eò quòd sit Deus, debere constituere
tres alias personas.
Hæc pinguiori, atque hebetiori
Mahumetanorum ingenio, ardua nimis ac difficilia fortassè videbuntur.
Quamobrem facilioribus rationibus, & nonnullis comparationibus
mysterii hujus difficultatem, vel saltem impossibilitatem illis auferre
conabor.
Prima ratio est, quia cùm Deus
sit infinitum bonum, debet etiam esse infinitè communicabile : natura
quippè boni est esse communicativum sui. Porrò Deus potest duplici modo
se communicare : primo ad extra, secundo ab intra. Primo modo non potest
communicare se infinitè, quia sequeretur aliquam creaturam posse esse
Deum, quod omninò repugnat. Superest ergo ut communicet se infinitè ab
intra. Hoc autem facit dum essentiam suam, seu divinam naturam
communicat personis divinis, eo modo, quem superiùs explicavimus.
Secunda ratio, licèt unitas, seu
singularitas sit aliqua perfectio : solitudo tamen, quam fert secum,
videtur imperfectio. Et ideò habemus in sacris literis, Deum nullum
animal creasse solitarium. Et cùm creasset hominem, dixit :
Non est bonum hominem esse solum.
Perfectius igitur erit illud, quod cum summa unitate habet etiam aliquam
societatem, quàm illud, quod manet omninò solitarium.
Tertia ratio : habemus ex sacris
literis, Deum delectari societate hominum, & Angelorum : itaut per
Salomonem Proverb. cap. 8. dixerit :
Deliciæ meæ esse cum filiis hominum. Hoc ipsum clariùs
habetur ex toto libro Cantici Canticorum. Si ergo societas creaturarum pertinet ad Dei
felicitatem : multò magis pertinebit societas divinarum personarum. Ergo
si non repugnet, non est ei deneganda hujusmodi societas.
Quarta ratio est : quia habemus
ex sacris literis, Deum creasse hominem ad imaginem, & similitudinem
suam. Hæc autem imago & hæc similitudo non potest sita esse in
corpore, ut omnes concedunt : ergo erit tantùm in anima. Porrò anima
rationalis cùm sit unica & simplex in essentia, habet tamen tres
potentias inter se realiter distinctas : memoriam scilicet, intellectum,
ac voluntatem : licèt aliqui faciant intellectum & voluntatem unam
tantùm potentiam. Neque tamen hæ potentiæ officiunt animæ unitati ac
simplicitati, cùm juxta probabilem sententiam non distinguantur ab ipsa
animæ essentia, nisi fortè distinctione virtuali intrinseca, licèt inter
se saltem quoad diversas operationes realiter distinguantur. Hoc autem
videtur esse id, in quo maximè consistit similitudo hominis cum Deo.
Ergo non sine magno fundamento admittimus in Deo similem distinctionem
personarum cum unitate essentiæ.
Præter has rationes, possunt
afferri quædam comparationes, ex quibus hujus mysterii possibilitas
probabiliter ostendatur. Prima est puncti in linea, quod cùm sit entitas
indivisibilis, habet duo prædicata opposita : est enim finis lineæ
præcedentis, & initium lineæ subsequentis. Secunda, partium
metaphysicarum in homine, nempè animalis, & rationalis : quæ cùm
distinguantur ab invicem quoad operationes, sunt tamen idemtificatæ cum
essentia hominis. Tertia, animæ ejusdem hominis, quæ cùm sit una in
essentia, est tamen trina in potentia, nempè vegetativa, sensitiva,
& rationalis. Quarta graduum entis inter se distinctorum, &
tamen idemtificatorum in ultima specie : in homine enim reperiuntur ens,
vivens, sensibile, rationale ; quæ in lapidibus, plantis, jumentis,
& Angelis inveniuntur distincta : in homine verò sunt realiter
distincta quoad effectus, & tamen idemtificata cum essentia hominis.
Alia hujusmodi multa adduci possent exempla. Cæterùm in nulla rerum
creatarum comparatione reperitur adæquata mensura cum ineffabili
sacrosanctæ Trinitatis mysterio, quod ex divina tantummodò revelatione
certissimè credendum est.
Suprapositis testimoniis
scripturarum, rationibus, & comparationibus addi potest primò
testimonium Veterum Judæorum, de quo videri potest Illustrissimus D.
Joseph Ciantes Episcopus Marsicanus Vir in rebus Hebraicis versatissimus
in Tract.
De sanctissima Trinitate ex
antiquorum Hebræorum testimoniis evidenter comprobata : ex quo
præcipuas auctoritates & illustriora testimonia hìc ego producam.
R. Moyses Cordoverus, Doctor apud
Hebræos insignis, in lib.
Pardes Rimmonim
, affirmat,
in Deo esse tres luces,
easque vocat, tria occulta existentia in Deo, & à creaturis
distincta. Ad hoc probandum affert antiquorum magistrorum
sententiam, & in primis R. Hai Gaon, qui communi Hebræorum calculo,
præclarissimum sapientiæ lumen fuit appellatus. Hic in Tractatu Tsatsa
Got cap. 1. ita suos discipulos alloquitur :
Nunc vobis declarabo tres sublimes luces,
quæ sunt supra decem sephiroth (idest intelligentias),
quarum nomina à nostris Veteribus sanctis
accepimus : Lucem intrinsecam antiquam : lucem clarificatam : &
lucem claram. Hæ tres luces sunt in Infinito (scilicet Deo)
Addit R. Chamai Gaon :
Has tres luces, cùm
tres sint, esse principium & causam aliorum principiorum.
R. Simeon Ben Jochai sic loquitur de his tribus lucibus :
Sunt luces unitæ in substantia radicis,
quam per se necesse est esse. In hoc firmantur omnia arcana fidei.
Ex his habemus, veteres Hebræos tria in Deo entia posuisse, quæ
tres luces, tria occulta, tria principia, tres radices, & aliis
nominibus appellavere.
Affirmant prætereà, has luces
alteram ab altera emanare, & per hoc ab invicem realiter distingui.
Ita R. Cordoverus loco citato :
Verùm
(inquit)
causa distinctionis harum
trium lucum nascitur ex diffusione, & processione earumdem in
propria substantia : & non est causa manifestandi se alicui ad
extra, extra ipsum (scilicet Deum).
Sed quia habent suam originem, seu
processionem, & patefactionem in propria substantia. Et hoc est
illud, quod dicit (R. Hai Gaon) :
Et ipsum (idest infinitum, seu Deus)
se ipsum diffundit, & emanat in
radice occulta. Deindè eamdem doctrinam magis explicans, hæc
subdit notatu digna.
Putavimus in hoc
capite declarare mysterium horum trium occultorum claritate congrua
intellectui intelligentis. Verùm ita se se res habet, quòd non sunt
cogitationes Dei cogitationes nostræ, neque viæ ejus viæ nostræ.
Quia quandò homo efformavit in suo intellectu aliquod esse, ut illud
producat, ejus cogitatio in actu non erit, dum in eadem cogitatione
perseverat. Et licèt illud esse formet, & effingat in suo
intellectu ; forma illius esse, quod producere vult, erit ac si non
esset, donec ad actum id non producat, & in esse reperiatur
potentialitate exutum, quia nullam habet existentiam, &
actualitatem. Verùm non sunt ejusdem rationis opera, &
productiones Regis regum (i. Dei) :
quia quandò voluit formare, &
producere productionem & emanationem sanctam ac mundam (i.
producere Verbum, seu Filium)
tunc
produxit & formavit totum in sua substantia, sine aliqua
mutatione in seipso : absit hæc : sed illud esse ita sibi unitum
est, ut inter producentem, & esse producti nulla sit
differentia. Et ipse & illæ, (nempè Deus & luces)
sunt eadem, & una substantia, unum
principium.
Quis non videt his veterum
Hebræorum doctrinis manifestè proponi mysterium Sanctissimæ Trinitatis ;
cùm ponantur in Deo tres entitates realiter inter se distinctæ, &
idemtificatæ cum unica essentia Dei ? Neque dici potest per has tres
luces intellexisse attributa Dei : nam hæc sunt multò plura, quàm tria.
Prætereà intelligere attributa aliqua esse in Deo, non continet
singulare aliquod, ignotumque mysterium. At Doctores illi veteres
Hebræorum, harum trium lucum arcanum proponentes, asserunt, rem esse
difficillimam intellectu, prorsùsque inperscrutabilem. Quamobrem R. Hai Gaon in libro Pardes Tsatsa Goth
cap. 1. hæc habet :
Sapientes peculiari
nota inhibuerunt, non declarari hanc sapientiam, & hunc mentis
conceptum, quia est supra captum omnis creaturæ. Neque est
intellectio, quæ possit ad illa pertingere, quia nulla cognitio
cujuscumque creaturæ potest ea percipere. Idem R. Hai Gaon
interrogatus ab aliis Doctoribus de tribus his lucibus, ait :
Responsio ad hanc interrogationem indiget
magna profunditate, & fuit in publico proposita longè ante nos,
& temporibus generationum præteritarum, & à nostris
Veteribus : & ejus declaratio prolixa est, & requirit longum
tempus, quia involvitur in sapientia occulta, & in arcanis
prophetiarum, & traditionum sapientium egregiorum. Eodem
modo loquuntur cæteri Doctores. Ex quo colligitur antiquos Hebræos
necessariò in prædictis tribus lucibus aliquid agnovisse, quod ab
attributis esset valdè diversum. Nam quid magnum, aut valdè arduum est
cognoscere vel intelligere, Deum esse lucem antiquam seu æternam, claram
& clarissimam, cùm omnes etiam philosophi hoc intellexerint, &
confessi fuerint ? Quid amplius est hoc, quàm intelligere Deum esse
sapientem, potentem, justum, misericordem ? Quid ergo erat, ut prisci
illi sapientissimi Hebræorum magistri deterrerent omnes ab hujus rei
speculatione, tanquam omnem captum excedentis, & prorsùs
inintelligibilis ? Nam ut profundè scripsit R. Aaron in libro Pardes
loco citato :
Res est perdifficilis
intellectu, quòd sint tres, & totum sit unum & idem.
Non multum refert, quòd has tres
luces prisci illi Hebræi non nominaverint expressè, Patrem, &
Filium, & Spiritum Sanctum, cùm tamen Christiani lucis nomine
unamquamque personam appellent. Non enim vis facienda est in nominibus,
sed in rebus. In sacris tamen literis utriusque Testamenti, nomina
Patris, & Filii, & Spiritus Sancti expressè commemorantur. Quin
iidem sapientes Hebræi vocant has tres luces
ספרים, numeros ad ostendendam realem earum
inter se distinctionem : itemque
ההויות
hypostases : &
פנים הפנימים
facies seu
personas intrinsecas more
Christianorum.
Addi potest secundò, numerum
ternarium non solùm apud Hebræos, sed etiam apud cæteras gentes semper
fuisse celeberrimum, mysticum, ac sacrum, & quodammodò natum ad
divinum numen mortalibus significandum. Omitto de hac re testimonia
adducere tàm Hebræorum, quàm Ethnicorum Philosophorum, eo tantùm
contentus, quòd cùm summus Judæorum sacerdos populo benediceret, trina
benedictione cum trina divini nominis invocatione utebatur, ut habetur
in lib. Numer. cap. 6. his verbis :
Sic
benedictis filiis Israel : Benedicat tibi Deus, & custodiat te :
illuminet Deus faciem suam super te, & misereatur tui : Elevet
Deus faciem suam ad te, & det pacem tibi. Ubi illud
notandum, ut observat Petrus Alphonsi in Dialogo adversus Judæos cap. 6.
Quoties summus Sacerdos in hac benedictione nominabat nomen Dei
יְהֹוָה tres digitos, pollicem,
indicem & medium in utraque manu rectos altiùs efferebat : &
deindè ut priùs fuerant, remittebat.
Tertiò addi potest, etiam veteres
illos gentium philosophos, Hebræorum procul dubio disciplina eruditos,
sacrosanctæ Trinitatis mysterium aliqualiter agnovisse. Trismegistus
enim in Pimandro hæc habet :
Mens illa,
quæ Deus est, utriusque sexus vim habens, cùm sit vita & lux,
produxit verbo aliam mentem operatricem. De eodem Trismegisto
ita scribit Suidas :
Dictus est ter
maximus, quia de Trinitate locutus est ; dicens in Trinitate unam
esse deitatem, sic : Erat lumen intelligibile prius lumine
intelligibili ; & erat semper mens à mente lucens. Et
mox :
Nam Verbum ejus absolutissimum est,
ac fœcundum, & opifex in natura fœcunda. Prætereà in
Pimandro ita introducit Deum loquentem :
lumen illud ego sum, mens, Deus tuus : mentis verò germen, Verbum
lucens, Dei filius, quorum unio vita est. Ecce hìc Pater,
Mens : Filius,
Verbum : Spiritus Sanctus,
Vita ; quo nomine ab aliquibus etiam
Christianis nationibus hodiè Spiritus Sanctus appellatur, quem nos
quoque
Vivificantem confitemur.
Zoroaster quoque Trismegisto coævus, vocat Deum
πατρικὴν μονάδα, paternam unitatem : & addit,
ταναή ἐστι μονὰς, ἢ δύο γεννᾶ, δυὰς γὰρ παρὰ
τῷ κάϑηται (fortè
τῷ ϑεῷ ).
Extensa est unitas, quæ duo generat :
dualitas autem apud eam sedet. Ponit ergo Triadem in Deo, si
monas, sive unitas dyadem gignit. Quamobrem subdit :
παντὶ γὰρ ἐν κόσμῳ λάμπει τριὰς, ἧς μονὰς
ἀρχή .
Universo enim in mundo
fulget Trinitas, cujus principium est Unitas. Plura alia
veterum Philosophorum possem de hac eadem re testimonia clarissima
proferre : sed hæc pauca sufficiant, quæ nullo modo dicere possunt
Mahumetani à Christianis fuisse conficta, quemadmodùm neque illa, quæ ex
Hebræis retulimus : nam utraque longè ante exortam Christianam
religionem scripta fuisse manifestum est.
Postremò ex iis, quæ Moslemi
Doctores de Deo vel in Deo credenda esse affirmant, licet percommodè
adversus eosdem probare sacrosanctæ Trinitatis mysterium neque
idololatriam, neque ullum ex iis absurdis, quæ ipsi nobis objiciunt
continere : ac prætereà etiam ex eorum principiis illud admittendum
esse, & credendum. Sciendum est autem duas apud Mahumetanos
celeberrimas sectas inter se omninò oppositas reperiri. Prima est
المعتزلة
Motazelitarum seu Separatorum ;
Secunda
الصفاتية
Saphatitarum, seu Attributariorum.
De primis ita scribit Gregorius Abulphargius in lib. de Historiis
Arabum :
Porrò Motazelitæ conveniunt
communiter in removendo attributa æterna ab essentia Dei, ut fugiant
distinctionem Personarum, quas tenent Christiani. Nonnulli itaque ex
illis dicunt, Deum scire non per scientiam, sed per propriam
essentiam :
& ita potentem esse, & vivere per
propriam essentiam. Alii verò dicunt illum scire per scientiam, quæ
est essentia ipsius : & eodem modo esse potentem & viventem.
Primi negant omninò attributa : secundi concedunt, ita tamen, ut
sint idem cum essentia. Omninò autem negatio attributorum desumpta
est à Philosophis, qui asseruerunt Dei essentiam esse unam,
nullamque in ea multiplicitatem reperiri. De secundis verò hæc
refert.
Oppositi Motazelitis sunt
Saphatitæ, qui statuunt in Deo attributa æterna scientiæ, potentiæ,
vitæ, & similium. Et quidam eorum eò processerunt, ut ponerent
in eo attributa visus, auditus, & sermonis, qualia sunt in
corpore humano ; affirmantes verba Alcorani, quibus asseritur, Deum
sedere super thronum, creare manu, & alia huiusmodi ; accipienda
esse propriè, & prout sonant, nec aliter exponenda. Quidam tamen
ex illis, sicut Abullasanus Asceariensis & alii, tractantes
Theologiam scholasticam, prohibuerunt fieri in his similitudinem,
vel comparationem. Et hæc est sententia Sonnitarum, &
Conciliaris. Hactenùs verba Auctoris ex Arabico fideliter
translata. Nimirùm sententia apud Moslemos Orthodoxa, & de fide
tenenda, hæc est, quemadmodùm habetur ex professione fidei conscripta ab
Algazelo Abu-ahmedo Ebnono Mohammedo Tusino in hæc verba :
واذا كانت له هذه الصفات كان حيّا عالمًا قادرًا مريدًا سميعًا بصيرًا متكلمًا بالحياة والعلم
والقدرة و الارادة والسمع والبصر والكلام لا بمجرد الذات
Cùmque competant illi (nempè Deo)
hæc attributa ; est tamen vivens,
sciens, potens, volens, audiens, videns, loquens per vitam,
scientiam, potentiam, voluntatem, auditum, visum, sermonem ; non per
simplicem essentiam.
Per hoc patet manifestè, veros
Mahumetanos ponere distinctionem realem inter attributa Dei, & ejus
essentiam. Nam si esset tantùm distinctio rationis, vel per intellectum,
approbarent sententiam Motazelitarum, quam ipsi, ut falsam &
hæreticam, rejiciunt. Porrò idem est si dicas Deum V. G. scire non per
scientiam, sed per essentiam, ac dicere Deum scire per scientiam, quæ
sit ipsa essentia : in hoc enim secundo modo dicendi solùm potest
concipi aliqua distinctio rationis, vel virtualis inter essentiam &
attributa. Et ideò Sonnitæ, qui existimantur esse Orthodoxi, utrumque
dicendi modum æquè rejiciunt. Si autem attributa Dei, ut scientia, &
potentia, identificarentur cum illius essentia : malè dicerent Moslemi,
Deum scire & posse per scientiam & potentiam, non per simplicem
essentiam. Itaque velint, nolint, coguntur ponere in Deo distinctionem
veram & realem inter essentiam, & attributa illius.
Magis ostenditur vis argumenti ex
eo, quòd Sonnitæ eodem modo volunt subsistere in essentia Dei hæc
attributa, ac subsistat Alcoranus. Est enim certissimum dogma apud eos,
reperiri Alcoranum increatum, qui instar attributorum subsistat in
essentia Dei. Ita Algazelus in professione fidei :
Credere, inquit,
oportet de Alcorano, انه قديم قايم بذات الله لا يقمل النفصال والفراق بالانتقال الي القلوب والاوراق :
ipsum esse æternum, subsistentem in
essentia Dei, neque ab ea dividi, aut separari, dum in corda vel in
chartas transfertur. Peto hìc à Sonnitis, utrum Alcoranus iste
æternus, distinctus sit realiter ab ipsa essentia, necne ? Si non est
realiter distinctus, ergo idemtificatur cum illa, & per consequens
est ipsa essentia Dei ; ergo est Deus : & tantùm nomine, vel per ens
rationis est Alcoranus. Adde non solùm ab essentia, sed à cæteris quoque
attributis debere distingui realiter hunc Alcoranum : alioqui verè dici
poterit illum esse scientiam, vel potentiam, vel visum vel auditum Dei.
Quòd si dicant in essentia Dei esse ideam Alcorani, & ideò Alcoranum
in illa subsistere : respondebimus, non unius tantùm Alcorani, sed
omnium rerum ideas hoc modo in essentia divina reperiri, quatenùs Deus
omnia cognoscit. Hoc tamen non addit aliquid reale supra ipsam
essentiam.
Huc accedit, quòd licèt Sonnitæ
pro hæreticis habeant Saphatitas, quatenùs conveniunt cum
Anthropomorphitis : conveniunt tamen cum eis in hoc, quòd omnia, quæ de
Deo dicuntur in Alcorano, ut audire, videre, sedere, habere manus,
oculos, pedes &c. conveniant Deo propriè, & verè, sed ratione
prorsùs dissimili ac conveniunt creaturis, in quo dissident saltem à
quibusdam Saphatitis Anthropomorphitis. Ita affirmat Algazelus in
professione fidei :
Credendum est
(inquit)
quòd Deus
يري من غير خدقة واجفان ويسمع من غير اصخة واذان كما يعلم بغير قلب ويبطش بغير جارحة ويخرق بغير
الة اذا لا تشبه ذاته ذات الخلق وانه تعالي متكلم امر ناسي واعد متوعد بكلام ازليّ قديم قايم بداته
لا يشبه كلام الخلق فليس بصوت يحدث من انهلال هواء واضطكاك اجرام ولا بحرف ينقطع بانطباق شفة او
تحريك لسان وان موسي سمع كلام الله بغير صوت ولا حرف كما يرى الابرار ذات الله من غير جوهر
جوهر ولا عرض
videat sine pupillis & palpebris :
& audiat sine meatu, & auribus, quemadmodùm scit sine corde,
& molitur sine instrumentis : cùm non sint similia attributa
ipsius attributis creaturarum, neque essentia ejus essentiæ
creaturarum. Prætereà credendum est, quòd Deus loquatur, jubeat,
prohibeat, promittat, comminetur sermone æterno, sempiterno, qui
subsistit in essentia ejus, nec similis est sermoni creaturarum, nec
consistit in voce, quæ oriatur è commotione aeris, & collisione
corporum : neque literis, quæ formentur concursu labiorum, aut
motione linguæ. Prætereà quòd Moyses audierit sermonem Dei sine
voce, & literis, sicut vident justi essentiam Dei sine
substantia & accidente. Et paulò superiùs loquens de
sessione Dei super thronum, credendum esse ait :
انة مستو على العرض على الوجه الذي قاله وبالمعنى الذي اراده استوا منزها عن المماسة والاستقرار
والمتمكن والمحلول والانتقال
quòd throno insideat eo modo, quo ipse
dixit & in eo sensu, quem ipse intendit, sessione remota à
contactu, & insidentia, & situ locali, & existentia in
altero, & motu locali. Itaque volunt Sonnitæ, Deum audire,
videre, loqui, sedere per aliquid distinctum à simplici essentia. Atqui
hoc, si benè res perpendatur, coincidit cum sententia mitiori
Saphatitarum, quam tenuit Abul-hasanus aliique doctiores Mahumetanorum,
imò Sonnitæ ipsi tanquam orthodoxam profitentur. Dummodò enim nulla fiat
comparatio ad creaturas, ea, quæ de Deo habet Alcoranus, ad literam
intelligenda esse affirmant. Quomodò autem hæc fieri possint, neque
intelligunt, neque curant intelligere. Dicunt enim, teste Sahersettanio,
quem allegat Pochokius in Notis suis ad Abulphargium :
عرفنا بمقتضي العقل ان الله ليس كمثله شي فلا يشبه شيًا من المخلوقات
Nos scimus ex dictamine intellectus,
nullam rem esse similem Deo, nec Deum similem esse ulli rei creatæ.
Quo posito, nihil aliud scire curant, nisi firmiter credere :
انه لا شريك له . وليس كمثله شي
nullum Deo esse socium (idest
consortem in divinitate) ;
& nihil
esse sicut illum. Quamobrem fertur Malecus filius Anasi
dixisse :
الاستواء مجهولة والايمان به واجب والسوال عنه بدعة
quomodò Deus sedeat super thronum, ignotum
est : sedere tamen, necessariò credendum est, sed curiosiùs de eo
inquirere, hæresis est.
Dicant nunc nobis Mahumetani,
quid sint attributa illa in Deo, realiter distincta ab ejus essentia, in
qua tamen dicuntur subsistere. Sunt ne substantia, an accidens ? Non
possunt respondere esse accidens : quia in prædicta eorum fidei
professione excluduntur à Deo accidentia : dicitur enim in illa :
لا تحله الحوادث ولا تعتريه العوارض
Non subsistunt in eo contingentia, neque
adveniunt ei accidentia : & hoc bis ibidem asseritur. Ergo
si attributa ista non sunt in Deo accidens, in quo nos etiam convenimus,
erunt substantia. Quòd verò in prædicta professione dicatur de Deo :
انه ليس بجوهر ولا تحله الجواهر
Non est substantia, neque recipiuntur in
eo substantiæ, verum est, si accipiatur substantia rigorosè,
prout substat accidentibus : falsum verò si accipiatur substantia, prout
contra distinguitur ab accidentibus. Hoc modo si attributa in Deo non
sunt accidens, erunt necessariò substantia. At nulla potest esse in Deo
substantia, quæ non sit idemtificata cum ejus essentia : ergo, velint,
nolint, coguntur ponere in Deo distinctionem realem inter attributa,
& essentiam, vel saltem inter ipsa attributa ab invicem. Atque ita,
si putant Christianos esse infideles, quia ponunt in Deo tres personas,
seu proprietates distinctas quidem realiter inter se, sed idemtificatas
cum essentia, ita ut non possit dici nisi unus Deus : quomodò non erunt
ipsi magis infideles, dum ponunt in Deo tot attributa realiter distincta
non solùm inter se, sed etiam ab essentia, cùm tamen idem sint cum
essentia ? Hoc Sonnitis objiciebant Motazelitæ, prout refert Auctor
Libri
المواقف Almavakef, his verbis :
كفروا النصاري بقدماء الثلثة فكيف السبعة او اكثر
Infideles sunt Christiani, eò quòd ponant
tria æterna : quantò magis erunt illi, qui ponunt septem, aut plura
? Neque dicere possunt Sonnitæ de illis attributis non posse
prædicari Deum, itaut unumquodque eorum sit Deus : sicut Christiani
asserunt unamquamque personam esse Deum : nam quidquid est in Deo, est
Deus : & hoc cognoscunt, & fatentur omnes ex ipso lumine naturæ.
Coguntur igitur Sonnitæ vel amplecti doctrinam Motazelitarum, negando in
Deo omnia attributa, quod ipsi tanquam hæresim detestantur : vel fateri
plures esse deos inter se distinctos unà cum illo Deo, quem nos
Christiani unicum fatemur. Quòd si respondeant, se quidem credere omnia
attributa illa esse Deum, licèt distincta sint realiter ab essentia,
& inter se, nec tamen esse plures Deos, sed unum tantùm Deum : verùm
se non posse hoc intelligere, neque hujus rei rationem reddere : eodem modo nos illis
respondebimus, dum ab iisdem arguimur, quòd tres in Deo personas inter
se realiter distinctas, & cum essentia idemtificatas profiteamur.
Hoc argumento convicti Morgitæ
Cadrienses (qui sunt una ex sectis Mahumetanorum), quemadmodùm refert
Ismael Ebn-Aly in suo Chronico, dixerunt :
ان قول القايل ثالث ثلثة ليس بكفر لكنّه لا يظهر الا من كافر
Dictum dicentis, Tertius Trium, non est
infidelitas ; licèt non usurpetur palam, nisi ab infideli.
Quod idem est, ac dicere : Asserere tres personas in Deo, itaut Christus
sit tertia earum (ita enim Syri Christiani vocant Christum, nempè
Tertium Trinitatis) non est sententia, quæ contineat aliquid contra
sanam fidem, licèt talis modus loquendi non sit in usu, nisi apud
Christianos. Quin etiam Garabitæ (est alia secta Mahumetanorum, de qua
idem Ismael ibidem) asserebant :
الالهية لخمس اشخاص اصحاب الكبسا وهم محمد و علي وفاطمة والحسن والحسين وقالوا خمستهم شي واحد :
Divinitatem esse in quinque personis
nobilibus, & has quinque personas esse unam rem : nempè
Mahumetum, Alym, Phatemam, Hasanum, & Hoseinum.
Prætereà reperitur inter
recentiores Mahumetanorum Sonnitarum Sectas una eorum, qui à Turcis
vocantur
Eschraki, nimirùm
Illuminati. De quibus Auctor
historiæ Imperii Othomanici testis oculatus, lib. 2. cap. 12. hæc
habet :
Secta eorum, qui vocantur
Eschraki, seu Illuminati, est merè Pythagorica. Qui eam profitentur,
in contemplatione divinæ ideæ, & numerorum, qui in Deo sunt,
præcipuè versantur. Quamvis enim Deum unum esse credant, non tamen
negant illius Trinitatem : eam quippè velut numerum considerant, qui
ab unitate procedat. Et ut meliùs hanc suam sententiam persuadeant,
utuntur plerumque comparatione trium flexurarum, quæ fiant in
sudariolo, vel linteolo, quod potest benè admittere denominationem
ternarii numeri, quamvis revera sit unum tantùm linteum, dum
explicatum fuerit. Hujusmodi homines sunt è Sapientissimis,
& prudentissimis Mahumetanorum. Ex quibus vides illos, qui non ex
Mahumeti crassitie, sed ex ratione & veritate res metiuntur, à
Sacrosanctæ Trinitatis mysterio nullatenùs abhorrere, quin potiùs illud
approbare & amplecti : id quod procul dubio Mahumetani omnes
facerent, si rectè ritèque doctrinam illius intelligerent.
Neque prætereundum est, Ahmedum
Ebn-edrisum Doctorem inter Moslemos celeberrimum, ab ipsa veritate
convictum, non diffiteri omnia Dei attributa, quæ alii septem, alii
novem enumerant, posse appellari, imò esse Deum : ait enim :
كل احد من التسعة اله لان كان واحد منها مساو لكل واحد من الثلثة الاولي
Unumquodque ex his novem (idest
attributis)
est Deus quia quodlibet ex
illis æquale est unicuique ex primis tribus. Quidquid sit de
ratione, quam affert, nobis satis est illum approbare quodlibet
attributum esse Deum. Cùm autem, ut jam dictum est, attributa sint inter
se, & ab essentia realiter distincta, juxta sententiam
Mahumetanorum, necessariò ponendi erunt in uno Deo plures Dii. Nam, ut
benè ratiocinatur Maimonides sapiens Judæus in Prologo Pirkè, valet
consequentia :
الي قول بقدماء المتعدرة من اثبات الصفات
ad asserendos plures æternos à positione
attributorum. Hoc autem absurdum non sequitur in mysterio
Trinitatis, in quo personæ idemtificantur cum una eademque essentia.
Hìc operæ pretium putavi,
Christianum lectorem admonere Mahumetanos, ut religionis nostræ
mysteriis fidem adimant, ea plerumque fabulis nugisque permiscere. Ita
hoc loco præfatus Ahmedus, allegans auctoritatem suorum, ac nostrorum
Historicorum (quamvis apud nostros nihil hujusmodi reperiatur) fingit
Christum, dum viveret, paucos ex Israelitis secutos fuisse. Cùm autem
sublatus fuisset in Cœlum, plures illum celebrare cœpisse, ita ut
septingenti ferè homines religionem illius sectati fuerint, qui etiam vi
armorum alios ad eam compellerent. Contra hos insurgens Saulus, alio
nomine Paulus, qui erat Rex Israelitarum, ejecit eos è Syria. Posteà
verò mutato habitu inter Christi asseclas excurrebat. Sed ab illis
cognitus, captusque fuit ; Ipse verò confessus est, se non ita pridem,
& oculis, & auditu, & sensu omni orbatum, votum fecisse,
Christo se nomen daturum, dum à malis istis liberaretur. Nunc ergo sibi
ipsi restitutum, se votum soluturum, & inter Christianos reliquum
vitæ suæ spatium transacturum. Extruxere autem Christianorum proceres
novo proselyto sacellum, in quo aliquot visionibus de instituendis
religionis Christianæ ritibus fuit admonitus. In prima visione revelatum
ei fuit, Christianos, qui anteà ad Jerusalem conversi orabant, converti
debere ad Orientem. In secunda jussus est auferre ciborum discrimen. In
tertia clausus in eo sacello vidit quædam mysteria, quæ ut posset
patefacere, jussit omnes egredi foras, excepto Nestorio, Jacobo,
Melcone, & Fideli. Cùmque id fecissent, dixit Paulus, se censere
illum, qui sanasset cæcos à nativitate, & leprosos, &
suscitasset mortuos, esse Deum, qui apparuit mortalibus. Responderunt
quidam eorum, se idem censere. Alii verò dixerunt : Nequaquam, sed hi
sunt tres, Deus, & Filius ejus, & Spiritus Sanctus. Alii verò
dixerunt : Deus, & Filius ejus. Alii demum asseruerunt, ipsum esse
Deum, qui incarnatus fuerat pro hominibus : & sic divisi sunt in
quatuor partes. Porrò Jacobus affirmavit ex dicto Pauli, Deum esse Christum : & hoc amplexi
sunt sectatores ejus, qui sunt Jacobitæ. Nestorius autem dixit :
Christus est Filius Dei per gratiam ab eo adoptatus. Et in hoc habuit
sectatores Nestorianos. Porrò Melchon dixit, Deum esse Trinum in
Personis. Et secuti sunt illum in hoc ii, qui dicuntur Melchitæ. At verò
Fidelis surgens dixit eis : Maledicat huic Deus. Hic sanè nihil aliud
molitur, nisi ut vos seducat. Nos etiam fuimus Asseclæ Christi, &
vidimus Jesum, & audivimus verba ejus. Dixit autem Paulus sociis
suis : Surgite, pugnemus contra hunc Fidelem, & occidamus eum, &
socios ejus. Egressus autem Fidelis dixit ad suos : An nescitis,
Christum esse servum Dei, & Legatum ejus, & illum hoc idem vobis
dixisse ? Responderunt : Certè ita est. Pergit Mythologus enarrans,
quomodò Fidelis cum suis, conscensis equis, persecuti sint Melchonem,
& ejus asseclas, & profligaverint eos in Syria : & quomodò
Paulus, cùm ex Christi persecutore factus fuisset Christianæ religionis,
& sanctissimæ Trinitatis propugnator acerrimus, se ipsum in quodam
monte decreverit sacrificare : quamobrem tres Reges ad se advocaverit :
eisque seorsim singulis verba quædam insusurraverit, itaut quilibet
eorum post ejus mortem, crederet sibi soli commissam esse doctrinæ ejus
veritatem. Mortuo verò Paulo, litem de illius reliquiis inter eos
obortam esse confingit, & ad eam decidendam, cadaver illius
combustum, & in cineres redactum, æqualiter illis distributum
fuisse. Neque sic tamen acquievere. Domum enim tres illi Reges reversi,
magnas simultates inter se fovebant, cùm sibi quisque persuaderet uni
sibi tantùm, veram fidei doctrinam traditam fuisse.
Placuit has nugas Mahumetani
Doctoris, & quidem celeberrimi referre, ut quilibet certò agnoscere
possit, quanta Moslemis Sapientibus fides habenda sit, cùm hic inter eos
Sapientissimus, tàm fidenter, & veluti ex tripode, asserat
Nestorium, & Jacobum Jacobitarum antesignanum, fuisse Pauli Apostoli
auditores : cùm alter quadringentis ferè annis, alter plusquam
quingentis, etiam secundum sinceriores Mahumetanorum historias post
eundem Paulum vixerit. Illud verò ridiculum, quod Melchitas à Melchone
Pauli item auditore dictos fuisse affirmet, cùm hi à voce Hebraica
מֶלֶךְ vel Syriaca
מלְכָּא, quæ Regem, seu
Imperatorem sonat, appellati sint : Et ita hodiè quoque, teste Gabriele
Syonita, & aliis Auctoribus fide dignissimis, ab Orientalibus Græcis
vocantur, quia religionem Imperatorum suorum, & præsertim Marciani
in Concilio Chalcedonensi contra Dioscorum celebrato secuti sunt : atque
utinam hodiè quoque sequerentur.