Note [original edition] :
REFUTATIONES.
I. Patrem Abrahæ vocatum fuisse
Thare, sacræ literæ ubique testantur : quamobrem nimis aperti erroris
convincitur Mahumetus, dum illum
Azar
nominatum fuisse pronunciat. Nec ullo fundamento nititur id, quod
habet Gelal,
Azar cognomen illius
fuisse : vel quod autumant Duo seniores,
Azar esse vocem contumeliosam, qua Abraham parentem suum
affecit. Vide Prodr. par. 4. cap. ultimo. pag. 582.
II. Ridiculum est Abraham,
antequam ita cum patre, vel cum gente sua disceptaret, nunquam vidisse
Stellas, Lunam, ac Solem occumbere. Noverat saltem, cum vidit Venerem
post ortum occidere, Lunam etiam, & Solem occasum suum habuisse :
quamobrem incredibile est, illum adeò stolidum fuisse, ut quia post
tertiam diem vidit Solem occidere, recusaverit illum tanquam Deum, quod
primò fecerat, ulteriùs adorare. Agnoscentes Moslemi sapientes hujusmodi
ineptias Prophetæ sui ; simulatè, & ad idololatras illudendos hęc
omnia Abraham fecisse asseruere. Sed si verba Alcorani rectè
perpendantur ; non simulatè, sed seriò illum hæc fecisse apparet. Quòd
si etiam se sidera adorare tanquam deos tantummodò simulasset,
impietatem tamen manifestam admisisset ; neque enim fas est, creaturæ
divinum cultum etiam simulatè tribuere Vide Prodr. loco modo citato.
III. Nunquam dixere Judæi, Deum
nulli mortalium sacrum aliquem librum revelasse ; quod hìc illis
Alcoranus juxtà Expositores Moslemos, objicit : neque oraculum ullum de
Mahumeto in Sacris Literis, absconderunt ; nec abscondere potuerunt, cum
nullum prorsùs existeret, nisi fortasse in illius vituperationem. Vide
alibi dicta.
IV. Alcoranum, non modo Sacros
Libros Pentateuchi, & Euangelii non confirmare, sed etiam eosdem
destruere, dum contraria illis docet, jam superius ostendimus. Quòd verò
Judæi multa ex Alcorano didicerint, quę anteà ignorabant, concedimus
ultrò, si de nugis, fabulis, & impiis dogmatibus loquamur. Verius
tamen est, plura ex his, quæ ignorabat, Mahumetum ex Thalmude Judæorum
didicisse, & in Alcoranum suum transtulisse.
IV. Negat Mahumetus, Deum habere
posse prolem, eò quod non habeat uxorem. O pecuinum ingenium ! Ethnici
ipsi in suis fabulis sapientiores ostenderunt se Mahumeto, dùm Jovem,
supremum ipsis Numen, è proprio capite, absque uxoris ope, Minervam
Sapientiæ Deam genuisse, ac protulisse tradiderunt. Sed homo, uxoriæ
tantùm rei peritus omnia, etiam divina, ad crassissimæ libidinis suæ
regulam metiebatur. Et tamen non ignorabat, ut puto, Adam à limo, Hevam
verò ex Adam, sine opera uxoris à Deo productos fuisse. Quomodò verò
Deus prolem gignat, jam supra fusissimè demonstravimus : atque etiam in
prodr. p. 3.
V. Immiscet more suo Impostor
suis erroribus quædam partim ad supremum Judicium, & Gehennam,
partim ad divinæ providentiæ opera spectantia, quò faciliùs ad suam
impietatem sub pietatis larva trahat incautos. Mira verò est illius
impudentia, dum pronuntiat (& quidem verè,) nullum esse iniquiorem
illo, qui de Deo mendacia comminiscitur, & ab eodem sibi aliquid
revelatum fuisse falsò affirmat : & tamen ipse, qui in hoc maximè
peccat, plura contra Deum mentiens, & fictas revelationes evulgans,
non erubescit se pium, ac justum venditare.
VI. Falsò affirmat Mahumetus,
Meccanos claras probationes habuisse à Deo veritatis sectę suæ : neque
enim illam miraculis ullis, neque Sacrorum Librorum testimoniis, neque
probabiliter saltem rationibus confirmare potuit, ut vidimus.
VII. Dùm Mahumetus fingit prædici
sibi à Deo, infideles audiendo lectionem Alcorani, credituros, ipsum
sedulam operam navasse Sacris Scripturis : videtur prorsùs jocari. Primò
enim omnia alia præsefert Alcoranus in Auctore suo, quàm peritiam, vel
studium sacrarum scripturarum. Id probatione non indiget. Alcoranus ipse
rem testatur. Deinde cùm Mahumetus legendi, scribendique esset prorsùs
ignarus, qua conscientia blandiebatur sibi, infideles credituros, se
sacris literis sedulam operam navasse, Deumque hanc infidelibus
deceptionem approbasse ? Frivola verò, & omninò impertinens est illa
Gelalis explicatio :
quandò viderint
eventum rei. Neque enim hìc aliquid prædicitur, sed tantùm
commendatur Alcoranus.
VIII. Quamvis absque ullo errore
dici possit : Si Deus voluisset, homines idola non coluissent : poterat enim homines non creare :
vel creatos tali gratia prævenire, ut idola non colerent. Nihilominùs
modus ille loquendi præsertim tàm frequens in Alcorano malè sonat :
videtur enim Deum facere Auctorem peccati : & in illum refundere
culpam hominum in cultu deorum, in quo sensu à Mahumeto, &
Mahumetanis accipi, alibi ostendimus.
IX. Prohibet suis Mahumetus, ne
contumeliosè tractent Deos Ethnicorum, ne ex hoc ansam illi arripiant
contumeliosè tractandi Deum verum : nam unicuique sectæ Deus speciosum
fecit opus suum, idest religionem suam : ita, ut unaquæque gens veram
existimet religionem suam, donec Deus in die Judicii, cujusnam vera
fuerit religio, demonstret. Sic habes hìc §. 108. Verùm Sacrarum
Scripturarum exempla contrarium omninò docent : in quibus legimus à
Prophetis, & Sanctis Viris idola gentium probris, & contumeliis
affecta nihil ipsis curantibus, quòd illæ verum Deum vicissim conviciis
lacesserent, quem alioqui Deum verum non agnoscebant. Illud verò sine
summa impietate dici non potest, quod hìc Deum asserere blasphemè fingit
Mahumetus : nempe se speciosam fecisse, seu, ut habetur Arabicè
زين
adornasse unicuique genti
religionem, seu sectam ipsius : neque usque ad diem Judicii se manifestè
ostensurum, cujusnam vera fuerit religio. Repugnat hoc prorsùs divinæ
Providentiæ, & ansam præbet unicuique sectæ perseverandi in errore
suo. Hìc etiam requisitus Mahumetus de aliquo miraculo à Meccanis,
excusat se, respondendo, miracula ad Deum spectare ; ideò verò Deum illa
non facere, quia prævideret, ipsos, etiam visis miraculis, non
credituros : ideò verò non credituros, quia Deus averteret corda, &
oculos eorum à veritate, nec vellet eos credere :
Sicut (inquit)
non crediderunt in illud prima vice.
Quid sit autem
illud, in quod non
crediderunt, non constat ex Alcorano. Gelal credit fuisse
aliquod miraculum. Sed, cùm miraculum Arabicè dicatur
آية, sitque generis fœminei,
debuisset poni pro relativo
illud,
بها : non autem
به in genere virili. Quamobrem,
cùm superiùs per hujusmodi affixum masculinum, ubi nihil præcessit, ad
quod referatur, semper intelligant Expositores Alcoranum, vel
Mahumetum : eodem modo etiam hìc intelligendum est. Alioqui turpiter
sibi contradiceret Mahumetus. Nam, si ideò Deus non facit miracula, quia
prævidet, infideles non credituros, quia non vult ipse, ut credant ; cur
fecit miraculum illud, in quod prævidebat certò eos non credituros, nec
ipse volebat, ut crederent ? Patet igitur Mahumetum nullum unquam
miraculum fecisse, nec facere potuisse. Vide, quæ suprà circa hoc dicta
sunt.
X. Affirmat impudenter, eos,
quibus traditus fuit Pentateuchus, vel etiam Euangelium (nam
Libri nomine in Alcorano Sacræ omnes
Scripturæ intelliguntur) scire, Alcoranum verè à Deo traditum fuisse :
cum tam Judæi, quam Christiani certissimè sciant, Alcoranum esse
figmentum Diaboli ad miseros mortales decipiendos.
XI. Protestatur hìc, & alibi
Impostor, se non esse procuratorem Infidelium : credant, vel non
credant, nihil ad se pertinere : eorum conversionem, esse negotium Dei.
Sed hæc omnia revocat, atque irrita declarat in sura
السبف nempe, de
Gladio. Vide alibi dicta.
XII. Saltat prorsus extra chorum,
dum post inculcatam Infidelibus Alcorani veritatem ex testimonio,
quantumvis ementito, sacrarum scripturarum : concludit §. 118.
Comedite igitur ex eo, super quod
commemoratum est nomen Dei, si estis in signa ejus credentes.
Omnia sunt in Alcorano dissuta, atque ineptissimè disposita. Erat verò
res tanti momenti comedere carnes eorum animalium, super quę, dum
mactarentur, invocatum fuerat nomen Dei, ut hinc totum fidei Mahumetanæ
negotium dependeret ; & necesse esset tam multa de hoc & de
cibis licitis, & illicitis pręcipere ; pręsertim cum ciborum
licitorum, & illicitorum discrimen jam diù per Euangelicam legem
sublatum fuisset ?