Note [original edition] :
REFUTATIONES.
I. Prosilit Mahumetus à laudibus
Dei ad laudes suas. Jactat missum se Legatum ad Idiotas, Arabes scilicet
contribules, & cognatos suos, ut eos per Alcoranum erudiret, ac
sapientes efficeret. Verùm, cùm ipse quoque esset idiota (nam inter ejus
nomina præcipuum est
النبي الامي ,
Propheta Idiota) quomodò poterat alios Idiotas eruditos, ac sapientes
efficere ? Hoc nimirùm nihil aliud erat, quàm asinum asinos docere. At
enim Alcorani libro ad inscitiæ suæ subsidium utebatur. Dignum certè
patella operculum, talis quippè est Liber Alcorani, ut ejus lectione
posset stultos potiùs, quàm doctos, aut sapientes Idiotas, efficere.
II. Injusta prorsùs est
contumelia, qua Mahumetus afficit Judæos. Esto enim alio ex capite
conveniat illis similitudo asinorum libros portantium, qua etiam S.
Augustinus, ni fallor, usus est : nulla tamen ratione illi convenit,
quòd in sacris libris, quos habent, vaticinia de Mahumeto non agnoscant,
immò prorsùs negent, & mendacissimum illum proclament. Quamobrem ab
hac Mahumeti calumnia sunt omninò Judæi absolvendi.
III. Iterum in miseros Judæos
invehitur, eo, quòd nollent secum contra ipsius hostes pugnare. Nihil
peccabant illi in hoc : immò justè, prudenterque se gerebant, cùm
hominem prædonem in latrociniis, ac rapinis adjuvare recusarent. Neque
eos, vel tantillum movebant frivolæ hominis rationes. Nam, etiamsi amici
Dei non essent, quales se faciebant ; agnoscebant tamen, ne amicos
quidem Dei debere se temerè, & pro iniusta causa tuenda, morti
exponere, quamvis aliquandò tandem ex necessitate naturæ moriendum sit.