Note [original edition] :
REFUTATIONES.
I. Magna, prorsùsque belluina
Mahumeti hìc apparet lascivia, dùm in ea adeò impotens sui fuit, ut
contra fas, & morem in aliena domo, ac lecto, cum insigni ingenuæ
uxoris injuria, ancillam comprimere non erubuerit. Si hæc Mahumetus ipse
non fateretur, vix credi possent.
II. Huic tàm effrenatæ libidini
non minor impietas, animique levitas adjungitur. Jurat Haphsæ (ut aliqua
ex parte injuriæ ipsi illatæ satisfaciat) se ancillam Ægyptiam prorsùs
rejecturum. Ipsam rogat, ne cui facinus hoc suum propalet : utque ejus
iras leniat, prænunciat, Omarem ipsius patrem summum imperium post se
adepturum. Quid porrò erat, cur Mahumetus hoc tàm anxio studio celatum
vellet, nisi, quia se graviter peccasse cognoscebat ? Quia verò Haphsa
id Aisæ manifestavit, eam statim repudio facto à se rejecit. Adeò ne
deliquerat Haphsa mulier ingenua, quamvis suapte natura parùm &
linguæ, & secreti tenax, ut, quia cum amicissima sua (cui etiam
insignis injuria à Mahumeto facta fuerat, dùm noctem sibi destinatam
ancillæ concesserat) dolorem suum communicaverat, ut ab eo repudii
libellum mereretur ? Meritò de hoc conquestus est Omar Haphsæ pater,
simulque Mahumetum cupiditatis, & avaritiæ insimulavit, asserens,
non dimissurum ipsum filiam suam, si è domo opulenta fuisset. Verùm, cùm
vesanus homo in Ancillam rabido libidinis impetu ferretur, ne cum ipsa
rursùs congrediendo, perfidus, & perjurus appareret : fingit, Deum
sibi subiratum, quòd rem illicitam cum juramento Haphsæ promisisset :
quamobrem non teneri ipsum ad servandam Haphsæ fidem, liberumque esse à
jurejurando. Itaque ancillam rursùs recipit, nihil Haphsæ injuriam,
nihil cæterarum uxorum querelas curans. Nec pudet scelestissimum hominem
facere Deum authorem, & patronum perjuriorum, ac libidinum suarum.
Porrò in hoc malum se Prophetam ostendit, quia jurejurando promiserit
id, quod Deus erat improbaturus, non aliam ob causam, quàm, ut iratam
sibi fęminam deliniret. Quòd verò quidam velint hìc agi de prohibitione
mellis facta à Mahumeto in gratiam uxorum suarum, licèt ego non probem ;
si tamen verum esset, summam in illo levitatem argueret.
III. Contra omnium Sacrarum
Scripturarum authoritatem est ; torquendis peccatoribus in Gehenna
Angelos bonos, Deoque obedientes, felices, & ab omni pœna immunes
fuisse præpositos, eo, quòd, ut Mahumetani ajunt, qui alium torquet, non
debeat ipse torqueri. Nullos enim Gehennam habitaturos esse præter malos
Dæmones, & peccatores homines ex Sacris literis cognovimus.
IV. Ea, quæ hìc habentur de
uxoribus Noe, Lot, & Pharaonis, præsertim cum expositorum
appendicibus, tamquam fabulosa, & ex Thalmudica officina accepta,
nullam fidem merentur. Et profectò, si ea, quæ de Asja Pharaonis uxore
referuntur, vera essent, nunquam sacræ literę reticuissent.
V. Rursùs confundit Mariam
Christi Matrem, cum Maria sorore Moysis, & Aaron, dùm eam filiam
Amran appellat. Sed de hoc crassissimo illius errore jam superiùs fusè
disseruimus.