Note [original edition] :
NOTÆ.
Vox Arabica
النبآء , quæ est Suræ inscriptio,
& habetur in versu secundo illius, significat
nuncium, vel id, quod alicui
nunciatur, vel exponitur, præsertim per Divinam revelationem, vel
prophetiam. In quibusdam Codicibus invenitur epigraphe
التساول ,
Mutua interrogatio. In aliis etiam,
عمّ يتساولون
De quanam re sese mutuò interrogant
: quæ sunt prima verba ejusdem Suræ Hæc autem Meccana censetur,
omniumque consensu quadraginta illi versus tribuuntur. Qui eam legerit,
loco præmii,
سقاه الله برد الشراب يوم القيمة
Potabit illum Deus potione frigida in die
Resurrectionis. Pręmium verè frigidum.
III.
Omninò. ] Vox Arabica
كلا , aliquandò significat negativè,
minimè, nequaquam. Aliquandò affirmativè :
ita, omninò. Aliquandò est vox
repudiantis :
apagè, phy. In quo
sensu videntur hoc loco eam accipere Gelal, & Zamchascerius : &
tunc ita distinguendus est versus :
Apagè : scient veritatem illius, vel, ut explicat Gelal,
scient id, quod eventurum est illis.
XXIII.
Somnum. ] Arabicè est
برد , quæ vox propriè
frigus significat : sed hoc loco
Gelal interpretatur
نوم ,
somnum. Fortassè meliùs verteremus
refrigerium.