Note [original edition] :
REFUTATIONES.
I. Inter signa, seu potius
eventus diei Resurrectionis, enumerat Mahumetus destitutionem Camelarum
pręgnantium à pastoribus, vel lacte : & congregationem ferarum, ut
judicium feratur de una contra aliam ; vel aliæ ex aliis capiant
vindictam. In altero se ridiculum ostendit : in altero verò prorsùs
stultum, & insanum. Videtur enim signum nimis leve, & diei
illius, judiciique majestate, ac terrore prorsùs indignum, quòd Camelæ
prægnantes pastore, vel lacte destituantur. Summa verò insania putare,
etiam bestiarum causas ea die esse decidendas, ac proptereà easdem
bestias resuscitandas, atque in unum congregandas : ac postquàm earum
causæ decisæ fuerint, & aliæ de aliis vindictam sumpserint, in
pulverem esse redigendas. Cùm enim animalia non liberè, sed ex naturali
necessitate operentur, ac proptereà moralis culpæ sint incapaces, pœnam
nullam à Deo merentur. Et, cùm anima constent prorsùs materiali, quæ
simul cum corpore perit, prorsùsque extinguitur, nulla subest ratio,
propter quam sint à Deo resuscitandæ. Duo objici possunt ad hunc
Mahumeti errorem tuendum. Primum, quòd sicut Deus corpora materialia
hominum resuscitabit : ita etiam materiales brutorum animas poterit
resuscitare. Secundum, quia in lib. Genesis cap. 9. dixit Deus ad Noe,
& filios ejus :
Sanguinem animarum
vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum. Sed, quidquid
sit de primo, respondemus ad secundum, sensum illorum verborum esse,
Deum tanto odio prosequi injustam humani sanguinis effusionem, ut, si
fieri posset, bestias hominem aliquem injustè, & culpabiliter
occidere, Deus illas severissimè puniret : Immò in lib. Exodi cap. 21.
ita statuit :
Si bos cornu percusserit virum, aut
mulierem, & mortui fuerint, lapidibus obruetur, & non
comedent carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit. Hac
ratione verissimum est, Deum requirere sanguinem hominum de manu
bestiarum, ad detestationem homicidii ab homine culpabiliter perpetrati,
dum in ipsis bestiis etiam sine culpa commissi adeò severè puniri jubet.
II. Adeò persuasum erat Meccanis,
Mahumetum esse dæmoniacum ; ejusque Alcoranum præstigium esse, ac
figmentum diabolicum ; ut Mahumetus ipse, cùm alia ratione non posset,
inducat Deum trino perjurio, & ipsum, & Alcoranum contra
Meccanorum dicta tuentem. Atqui verissima sentiebant, & loquebantur
Meccani : & ridiculum prorsùs erat, quòd Mahumetus in causa propria
Deum jurantem, quem nullus, nisi ipse audierat, produceret. Quomodò enim
credere poterant Meccani Divino juramento, præsertim per res tàm
frivolas, & indignas, cujus nullus alius testis erat, nisi ille
idem, quem totum mendaciis consutum cognoscerent ?