Note [original edition] :
NOTÆ.
Titulus est
البزوج ,
Turres, atque ex primo versu
desumitur. De loco Suræ, & numero versuum, non invenio inter
Authores dissidium. Pręmium lectoris erit :
من قراء سورة البروج اعطاه الله بعدد كل يوم جمعة ويوم عرفة يكون في الدنيا عشر حسنات .
Qui legerit Suram
Turrium, dabit illi Deus pro numero singulorum dierum Veneris
(seu ferię sextæ)
& omnium dierum
visitationis montis
Araphat, quamdiù
vixerit in hoc Mundo, decem bona.
I.
Per Cęlum habens Turres. ] Intelliguntur hìc juxta Gelalem,
& alios communiter nomine Turrium duodecim signa Zodiaci. Sed, ut
scribit Jahias :
قيل البروج النجوم العظام وقيل هو قصور في السماء
quidam volunt, has Turres esse Stellas
majores : aliqui verò, esse veras turres, seu palatia in Cœlo.
II.
Et diem promissam. ] Intelligunt communiter diem
Resurrectionis.
III.
Et testificantem, & testificatum. ] Gelal :
شاهد يوم الجمعة ومشهود يوم عرفة
Testificans est dies Congregationis
(idest dies Veneris)
& Testificatus
est dies Visitationis Montis
Araphat. Jahias :
وقيل الشاهد محمد ص والمشهود يوم القيمة
Dicunt aliqui, Testificantem esse
Mahumetum faustæ memoriæ : Testificatum autem esse diem
Resurrectionis.
IV.
Occisi sunt. ] Arabicè
قتل . Explicat Gelal :
لعن ,
maledicti sunt, seu
maledicti sint.
Socii Foveæ. ]
اصحاب الاخدود : Non obscurè innuit
historiam Sanctorum Martyrum, qui in Arabia sub Dunaan tyranno Judæo pro
Christi fide passi sunt, conjecti in foveam succensis lignis plenam. Ita
autem rem narrat hoc loco Jahias :
قال محمد ابن اسحق هم اهل نجران كانوا على دين عيسى ع م فخيّرهم الملك دين اليهود واقتل فاختاروا
القتل فشقّ لهم الاخدود الهب فيها النيران وقتل فيهم . قال الحسن كان اصحاب الاخدود ثمانين بين رجل
وامراة فاخذهم المشركون فخدّوا لهم اخدودًا في الارض ثم اوقدوا نارا ثم امتحنوهم فجعلوا يقولون
للرجل والمراة اما ان تترك دينك واما ان نقذفك في النار فيقول ما انا بتارك ديني لشيّ فيقذف فيها
فيحرق وبقيت امراة ومعها صبيّ فتهيبت فقال لها الصبي امضي ولا تنافقي فمضت فاحترقت قال يحيى كان
صغيرًا لم يتكلم قبل ذلك وقال مجاهد وذلك بنجران وقيل ان الذين حفروا النار كانوا فوق الحفر فقال
الله عز وجلّ اذ هم عليها قعود وهم على ما يفعلون بالمومنين شهود من تخويفهم اياهم النار فارسل الله
النار فاحرقهم ونجى المومنين
Dixit Mohammad filius Isaac : Hi
habitatores Nageran, & profitebantur Religionem Jesu, cui sit
pax deditque illis Rex optionem, ut, vel Judaismum, vel mortem
eligerent. At illi elegerunt mortem. Tunc jussit Rex aperiri foveam,
atque igne repleri, in eamque conjectos occidi. Dixit Hasan :
fuerunt Socii Foveæ octoginta, partim viri, partim mulieres. Cùmque
infideles eos apprehendissent, essoderunt illis foveam in terra, in
qua ignem succensum illis ostenderunt. Deinde cęperunt eos tentare,
ac dicere singulis viris, ac mulieribus : Aut relinque Religionem
tuam : aut conjiciemus te in ignem. Singuli autem respondebant : Ego
propter nullam rem deseram Religionem meam. Quamobrem in ignem
conjecti comburebantur. Remansit autem mulier una, quæ habebat suum
infantulum. Cùm autem hæc timorem ostenderet, dixit ei infantulus.
Vade, & ne impiam te ostendas. Tunc illa abiit, & combusta
est. Dixit Jahias : Erat hic parvulus, nec unquam anteà locutus
fuerat. Dixit Mogiahed : evenit hoc in Nageran. Fertur autem eos,
qui foderunt foveam, implentes igne, stetisse supra eam : quamobrem
dicitur in Alcorano : Cùm essent supra illam sedentes : & ipsi
super id, quod faciebant contra fideles, erant testes ; cùm scilicet
eos ignis aspectu terrebant. Sed Deus immisit ignem super eos, &
combussit eos, liberavitque Fideles. Notandum hìc obiter,
primò, Authorem hunc pro
Sociis Foveæ
, intelligere Christianos Fideles, qui in fovea illa combusti
sunt : cùm Gelal, & alii intelligant infideles, qui foveam fecerunt,
& in ea Fideles combusserunt. Secundò, apparere in hac narratione
manifestam contradictionem, dùm primò asseritur, Fideles combustos
fuisse in fovea : deindè dicitur, Deum misisse ignem super infideles,
eosque combussisse : quod, juxta Gelal, fundatur in illis verbis v. 10.
& ipsis pęna combustionis,
& Fideles liberasse. Tertiò, verba illa Alcorani :
اذ هم عليها قعود quæ ego verti :
dùm ipsi essent circa eum (idest
ignem)
sedentes : exponi hìc ab
Authore :
dùm ipsi essent super eam
(idest foveam)
sedentes. Nam
particula Arabica
على , æquè benè
significat
supra, ac
circa.
XIII.
Et ipse quidem producit, & reducit. ] Explicat Jahias :
يخلق ويبعث يوم القيمة
Creat homines,
& resuscitabit eos
in die resurrectionis.
XXI.
Coranus. ] Scribitur Arabicè
القران
Alcoranus cum articulo : Italicè
Il Corano : &
قران
Coranus, sine articulo.
XX.
In tabula custodita. ] De hac Tabula, ita Gelal :
هو في الهوا فوق السما السابعة محفوظ من الشياطين ومن تغيير شي منه طوله ما بين السما والارض
وعرضه ما بين المشرق والمغرب وهو من ذرّة بيضا قاله ابن عباس
Hæc est in aere supra septimum Cęlum,
custodita à Dęmonibus, & ab omnimoda mutatione, seu alteratione
eorum, quæ in ea scripta sunt. Longitudo ejus tanta est, quanta à
terra ad Cęlum : & latitudo, quanta ab Oriente ad Occidentem :
& facta est ex unica margarita candida. Ita refert Ebnabbas.
Alia multa fabulantur Arabes de hac Tabula custodita.