Note [édition originale] :
REFUTATIONES.
I. Nihil magis à veritate alienum
dici potuit, quàm quòd Alcoranus confirmet, vel conformes habeat sacros
libros à Deo ante traditos. Nulla hìc opus est probatione : satis est,
si hìc cum illis conferatur. Quòd verò Mahumetus ad ostentandum Alcorani
sui Miraculum, & ad Meccanorum causam infirmandam, eosdem provocet
ad conscribendum alium Alcoranum parem, vel similem suo ; vel saltem
Suram aliquam, quæ cum Suris illius possit comparari : id quod tamen
Meccani nunquam facere potuerunt : nemo non videt, quàm frivolum, ac
ridiculum sit. Quid quæso in Alcorano est, sive verba, sive sententiam
respicias, quòd miraculum oleat, & quivis, qui pecuini prorsùs
cerebri non sit, non possit pari, vel etiam meliori stylo conscribere ?
Ne Moslemi quidem sapientiores hoc audent negare. Sed vide, quæ de hoc
utroque argumento suprà disseruimus : atque etiam in Prodromo p. 2.
II. Notandum est, præsertim hoc
loco vafrum Mahumeti ingenium, dùm prædicit, Meccanos à Deo esse
puniendos, cupiens per hoc se Prophetam vendicare. Nam ipsemet de
Meccanis bello invadendis cogitabat : & arma contra concives suos
parabat, quibus eos imparatos, prædonum in morem aggrederetur. Facilè
quivis prædicit, ac divinat ea, quæ facere jam constituit, factuque
facilia sibi fore persuadet.
III. Redarguit Mahumetus
Meccanos, quòd ex pecoribus, aliisve rebus à Deo creatis, quædam licita,
quędam verò illicita constituantur. Et fortasse meritò redarguit. Sed
cur ipse hoc idem statuit in Alcorano ? An, quia Deus hoc ipsi, non
autem illis præcepit ? Non erit igitur per se reprehendenda hæc
licitarum, illicitarumque rerum distinctio ; cùm Deus ipse illam
præcipiat : cur ergo turbas tantas homo fanaticus excitat propter illam
contra suos concives, qui pari jure respondere poterant, licèt gratis,
sicut gratis affirmabat Mahumetus, eam sibi à Deo præceptam fuisse.
Mirùm verò, quòd cùm plerosque superstitionis suæ ritus à Meccanis
idololatris acceperit (ut Mahumetani ipsi fatentur) hunc adeò acriter
insectetur, ac recipiat.
IV. Iterùm in Judæos, &
Christianos invehitur, quòd Deo filium attribuant. Sed immeritò, ut
superiùs ostendimus. Et duplici illius argumento : primo, quòd Deus sit
Dominus omnium rerum, nec alicujus filii ope indigeat : secundo, quòd de hoc nulla sit in
Sacris Literis probatio ; alibi satis, superque satis fecimus. Et hoc,
quod pertinet ad Christianos : nam de Judæis patet, merum esse
mendacium.
V. Crambem recoquit
infelicissimus caupo ; & fabulas de Noe, Moyse, & Pharaone in
Mensam retrudit, non sine novorum figmentorum parergis. Et nihilominùs
tantæ est impudentiæ, ut hæc omnia in Pentateucho reperiri constanter
asseveret. Illud verò risum meretur, quòd, cùm fingatur primò Deum
præcipere Mahumeto, ut, si de his dubitaret, consuleret ipsos Judæos, à
quibus veritatem posset addiscere ; mox subjiciat : ea omnia verissima
esse, ac proptereà nullo modo de his illi esse dubitandum. Quid ergo ad
Judæos de veritate consulendos illum ablegaret, si de iis dubitatio
aliqua sibi suboriretur, si neque ipse Mahumetus dubitabat (ut habetur
ex traditione) neque per divinum præceptum licebat ei dubitare ?
Respondet Zamchascerius
يريد الله ان علمهم يصدق حقيقة القران وحقيقة نبوة النبي ص
Volebat Deus, ut scientia eorum
(scilicet Judæorum, & Christianorum)
confirmaret veritatem Alcorani, & veritatem Prophetiæ Mahumeti.
Sed volebat id, quòd nullo modo esse poterat : Quomodò enim
Pentateuchus, & Euangelium confirmarent id, quod utrumque penitùs
destruebat ? Posito verò, quòd Mahumetus consulens Dei jussu Judęos,
intellexisset ab eis nihil hujusmodi esse in Pentateucho, quale in
Alcorano referebatur ; quid tunc illi faciendum erat ? Cogebatur procul
dubio fateri sese ab illo suo fictitio Deo, vel Gabriele deceptum
fuisse, qui tàm fallacem veritatis Alcorani sui regulam sibi
præscripsisset, & Alcoranum ipsum abjicere, vel flammis devovere.
VI. Nusquam alibi Mahumetus
manifestiùs aperit sententiam suam circa divinam prædeterminationem
necessitatem, quàm hìc à versiculo 95. usque ad centesimum : ubi
disertis verbis pronunciat, nulla ex parte ab humano arbitrio pendere
receptionem fidei ; sed à divina tantùm voluntate, ac decreto
necessitante. Quamobrem nihil prodesse prædicationem, aut miracula ad
fidem iis, quos Deus non vult, ut credant. Hos autem tunc tantùm
ostendere se paratos esse ad credendum, cùm jam ultimam perfidiæ suæ
pœnam præsentem habuerint : quandò scilicet nihil eis prodesse potest
fides eorum. Ab hac tamen regula excipit populum Jonæ, scilicet
Ninivitas, qui crediderunt, antequam extremas infidelitatis suæ pęnas
subirent : vel potiùs post easdem pœnas incœptas crediderunt ; &
eorum fides meruit, ut ab illis liberarentur, & sinerentur adhuc
vivere, & frui hoc mundo usque ad tempus mortis. Ex quibus habes :
Primò hominem non credere, quia Deus non vult, ut credat. Secundò,
hominem necessariò esse infidelem, quia non habet libertatem ad fidem.
Tertiò Deum esse authorem infidelitatis hominum. Quartò Deum esse
injustum, qui hominibus pęnam irroget ob id, in quo nullum habent
peccatum, cùm ex mera necessitate, & absoluta Dei voluntate sint
infideles. In eo autem, quod de Jona, & Ninivitis adjungit :
dupliciter hallucinatur. Primò enim supponit, Jonam Ninivitam fuisse,
cùm revera fuerit Hebræus, ut ipsemet nautis affirmavit. Secundò
Ninivitas pęnam aliquam à Deo accepisse (hanc autem describit Ismael, ut
vidimus) antequam crederent, seu converterentur ad prædicationem Jonæ :
quod prorsùs falsum est. Omitto discutere ineptias, & figmenta,
quibus historiam Jonę confarciminant Alcoranistæ. Unum dissimulandum non
est : nullo modo dici posse aliam fuisse Patriam Jonæ, quàm Niniven, si
Alcorano standum sit. Nam quoties in eo dicitur de aliquo Propheta
missum fuisse, vel prædicasse
الى قومه
ad gentem suam, certum est, Prophetam, vel legatum illum ex eadem gente
fuisse prognatum. Et ideò quamvis Moyses ad Ægyptios missus fuerit, non
tamen dicitur missus fuisse
الى قومه
ad gentem suam, sed
الى فرعون والى قومه
ad Pharaonem, & gentem ejus :
licèt Moyses in Ægypto natus fuisset, non tamen ad Ægyptios, sed ad
Israelitas pertinebat. Et nihilominùs, si quandò (quod non memini)
diceretur in Alcorano missus fuisse Moyses ad gentem suam, possent
Ægyptii gens ejus appellari, quia non solùm ibi natus fuerat, &
morabantur Israelitæ, ad quos pertinebat : sed etiam, quia à filia Regis
Ægypti in filium adoptatus Ægyptius etiam poterat censeri.
VII. Prorsùs inconsequenter
loquitur Mahumetus, dùm asserit, filios Israel nullum de religione
dissidium inter se habuisse, nisi postquam venit ad eos scientia. Hoc
porrò dissidium, juxta Gelalis expositionem fuit
بان امن بعض وكفر بعض ,
quòd aliqui eorum crediderunt : aliqui
verò credere noluerunt. Sed quandò nam venit ad eos scientia,
&, qualis nam scientia fuit hæc ? Zamchascerius docet hoc hujusmodi
verbis :
واختلفوا في دينهم وما تشعبوا فيه شعبًا الا بعد ما قاروا التوراة وكسبوا العلم بدين الحق ولرضهم
البينات عليه : وقيل هو العلم بمحمد ص واختلاف بني اسرايل وهم اهل الكتاب واختلافهم في صفته ونعته
وهو انه هو ام ليس به بعدما جاتهم العلم والبيان انه هو لم يرتابوا فيه كما قال تعالى الذين اتيناهم
الكتاب يعرفونه
Et dissenserunt in religione sua, neque
divisi sunt in ea in partes, nisi postquam legerunt Pentateuchum,
& acquisiverunt scientiam de vera religione, & habuerunt
demonstrationes claras de illa. Alii dicunt, hanc scientiam fuisse
de Mahumeto ; & in hoc dissensisse filios Israel, seu
scripturales, & dissensionem eorum fuisse circa epitheta, &
prædicata ejus in Pentateucho : utrum scilicet convenirent illi, nec
ne. Sed, postquam habuerunt certam scientiam, ad eum illa
pertinere ; non dubitaverunt de eo, sicut dicitur in Alcorano :
Illi, quibus dedimus Pentateuchum, cognoscunt Mahumetum, sicut
filios suos. Et nihilominùs, licèt non dubitarent, in
Mahumetum credere noluerunt. Verùm hæc omnia gratis prorsùs dicuntur.
Esto enim aliquot Judæi ob timorem, vel proprium commodum Mahumetanæ
superstitioni adhæserint, quemadmodùm nunc etiam adhærent : non tamen
proptereà dici potest, Judæos universim scissos fuisse in partes circa
religionem suam : neque, si hoc verum esset, dici posset, id provenisse
ex scientia, quę venit ad eos de vaticiniis Pentateuchi spectantibus ad
Mahumetum, vel de veritate illius religionis, cùm nullibi in Pentateucho
hujusmodi vaticinia reperiantur : sed potiùs ex inscitia, vel ex
impietate, improbitate, ac libidine id contigisse.