Note [édition originale] :
REFUTATIONES.
I. Fingit hìc Mahumetus,
revelatum fuisse sibi à Deo, quòd nulla indigebat revelatione. Ipse enim
jam destinaverat Meccam ex improviso adoriri, jamque ad hoc quadraginta
millia militum in promptu habebat : optimèque sciebat, Meccanos
imparatos, & nihil à se mali suspicantes in potestatem suam esse
venturos, & vi, metuque coactos, sectam suam esse amplexuros non
dubitabat. Neque etiam revelatione indigebat, ut sciret, proximam esse
mortem suam ; nam hoc præsentiebat ex veneno à fęmina Judæa sibi in ovis
harmo propinato.
II. Duplici ex capite Mahumeti
apparet impietas. Primò, quia in Mense Romadan, jejunio, pietati, ac
pœnitentiæ à se destinato, & in quo, vel contra hostes arma ferre
nefas erat, patriam, & concives suos proditorium in morem bello
injustissimo oppressit, causa prorsùs frivola emendicata, quòd Coraisitæ
contribules sui fœdus secum initum infregissent. Sed falsum hoc erat :
nam Coraisitæ opem tantummodò tulerant Baharensibus confœderatis suis à
Chazaensibus Mahumeto fœdere junctis, bello lacessitis. Cur verò non
adjuvarent Coraisitæ socios suos, injustè, ut putabant, à confœderatis
cum Mahumeto vexatis, quantumvis ipsi essent cum illo fœdere alligati ?
Et nihilominùs statim Coraisitæ miserunt ad Mahumetum Legatum
Abusophianum generum ipsius, quippè filiam ejus habebat uxorem, ut apud
illum sese purgarent, &, si quid in amicis adjuvandis contra socios
ipsius peccassent, quantum opus esset, satisfacerent. Et, quamvis
Abusophianus partes suas sedulò expleret primò apud filiam suam Mahumeti
uxorem : deindè apud ipsum Mahumetum, & postremò apud omnes
Principes, & socios illius : nullus tamen ex his verbo illum
dignatus est : immò filia ipsa eum contumeliosè à se rejecit. Quamobrem
coactus est ad suos, re prorsùs infecta, redire. Quænam igitur erat
causa, cur Mahumetus Patriam, Cives, & Cognatos suos armis
invaderet, & opprimeret ? Secundò apparet Mahumeti impietas, quia,
cùm se morti proximum agnosceret, non ex revelatione Gabrielis, ut ipse
fingit : sed ex vi veneni à se imprudenter hausti, quo paulatim se
absumi sentiebat : non tamen abstinuit ab injusta Patriæ suæ invasione,
& expugnatione : quod omnes etiam barbari semper exhorruerunt, &
execrati sunt. Sed vide superiùs dicta.