Note [édition originale] :
REFUTATIONES.
I. Ut Alcorano suo Mahumetus
fidem apud simpliciores conciliet, non cessat Divinam illi authoritatem
tribuere, atque illis, qui in eum non credunt, vel parvipendunt, in hoc
Mundo, & in futuro sæculo atrocia tormenta comminari. Hæc verò est
perpetua illius cantio in toto ferè Alcorano. Neque aliud per hoc
intendit, quàm rem suam : nimirùm sub Religionis, ac pietatis specie ab
asseclis suis pecunias emungere, eosdemque ad bellum pro Religione à se
efficta, ut hac larva regnandi libidinem cohonestaret, faciliùs posset
allicere. Hinc mundanarum rerum contemptum sæpè suadet sub spe, nescio
cujus Paradisi meretricii, ut Arabes suis se rebus spoliarent, quibus
ipse mox ditesceret : ut res ipsa demonstravit. Hic est unicus, si benè
consideretur, totius Alcorani scopus.
II. Cùm Mahumetus mortuorum
resurrectionem Meccanis prædicaret : atque illi eam non credentes,
perpetuò instarent, ut resuscitando aliquem mortuum, eam confirmaret :
nunquam valuit hujusmodi miraculum efficere : sed respondit, Deum, qui
dederat illis vitam, eosdem post mortem esse suscitaturum. Quid verò
aliud erat hoc, quàm miseris illudere ? Hujus enim rei testimonium
quærebant per miraculum resurrectionis alicujus mortui.
III. Mirum est, quàm audacter
asserat, Judæos nunquam circa Mahumetum, quòd verus esset Propheta,
& à Deo missus, inter se discordes fuisse, nisi postquam venit ad
eos scientia, ob invidiam, & pravam æmulationem inter se : seu, ut
exponit Gelal :
لبغي حدث بينهم حسدا له
ob iniquam æmulationem ortam inter ipsos,
ex invidia erga illum, nempè Mahumetum. Nam absurdissimum est,
Judæos potuisse aliquandò in Mahumeti legatione, ac prophetia convenire,
antequam aliquam de illo scientiam haberent : nemo enim convenit cum
alio de re utrique ignota. Porrò, si nomine scientiæ intelligant Moslemi
Mahumeti ipsius adventum jam secutum : ut nimirùm Judæi discordes
fuerint inter se circa illum, quandò jam præsentem agnoverunt :
interrogabo, unde hæc discordia orta fuerit : nec poterunt respondere,
nisi emanasse ex invidia Judæorum erga illum : ita enim apertè
colligitur ex Alcorano. Et, quia ii, qui hoc morbo laborabant, erant
Primates, & cæterorum Doctores : contra infimæ conditionis homines,
qui in Mahumetum credebant, illique adhærebant, graviter indignabantur,
eosque redarguebant : atque ita discordes erant inter se : Sed mirum
valdè est, quòd Judæi cæteris præstantiores, ac sapientiores, si
sciebant, Mahumetum esse Prophetam illum, quem tamdiù expectaverant,
tàmque uniformi studio desideraverant, ita in illum invidia exagitatos
fuisse. Quòdsi objiciant, idem contigisse Christo Domino, qui tamdiù à
Judęis expectatus, ac desideratus, nihilominùs tàm malè ab illis
exceptus fuit : respondemus, Judæos Christum insectatos fuisse, quia non
benè eum agnoscebant : & existimabant, illum se falsò pro Christo
venditare.
Si enim utique cognovissent
, ut scribit D. Paulus ad Rom.
nunquam Dominum gloriæ crucifixissent. At Judęi supponuntur
Mahumetum benè cognovisse, venerat enim ad eos de illo scientia : &
nihilominùs odio, atque invidia adversus illum commovebantur. Quam enim
invidiam concipere poterant contra eum, quem non verum Prophetam, quem
expectaverant, sed nebulonem, mendacem, & omninò ab eo diversum
existimarent ? Vide, quæ suprà dixi in 2. Sura.