Note [édition originale] :
REFUTATIONES.
I. Larvam deponit in hac Sura,
sicut etiam in Nona, ut vidimus, Mahumetus : nam ubi anteà in omnibus
ferè Suris, patientiam, mansuetudinem, tolerantiam, & indulgentiam
erga infideles à Deo præcipi sibi, & commendari confinxit : in his
duabus ex abrupto bellum, cædes, captivitates, sævitiem omnem, atque
barbariem sibi adversus eosdem imperata fuisse pronunciat. Causa tam
subitæ mutationis fuit, quia, cùm antea Meccæ detineretur, concivium
suorum potentiam, iramque metuebat, nec sibi vires ad eis resistendum
suppetere agnoscebat. Ubi verò Meccam aufugiens, Medinam cum suis
asseclis se transtulit, ibique armis se, sociisque munivit, ac
potentiorem adversariis suis vidit : bellum sibi contra eosdem à Deo
præcipi simulavit in his Suris, quibus centum viginti quatuor versus
Alcorani abrogavit. Alibi sanè præceperat suis congerronibus, ut si ab
adversariis lacesserentur, sese defensarent, ac vindicarent, parique par
rependerent. Hìc verò jubet, eos absolutè, & absque ulla prævia
causa, ubicunque infideles (fidei pallio scelus tegit) nacti fuerint,
ferro invadere, ac trucidare, vel captivos abducere, vel durissimas
illis servitutis conditiones imponere, nulla pacis, vel induciarum
conditione admissa, cunctisque humanitatis legibus rejectis, nisi hostes
sese, tanquam pecudes ipsis dedidissent, eorumque arbitrio se
subjecissent. Eo verò major Mahumeti impietas, ac barbaries apparet,
quòd hæc omnia contra gentem suam, & præsertim contra Meccanos,
concives, cognatosque suos, exercere aggreditur, ut oppressione Patriæ
tyrannidi suæ fundamenta jaciat. Vide, quæ fusè dicta sunt in Prodromo
p. 4. cap. 23. pag. 59. Et quæ suprà notavi in refutatione Suræ 9.
Pęnitentia.
II. Ut verò socios ad bellum
acriùs ineundum excitet, crambem recoquit, Paradisi sui delicias
pollicendo, cum appendice fluminum, non solùm aquæ, ut alibi : sed etiam
lactis, vini, & mellis. Mirum verò, quòd cum non semel asseruerit,
vinum rem esse abominandam, & inventum Diaboli, illud in Paradiso
reponat. Sed respondent Moslemi, vinum hoc Paradisiacum, neque
inebriare, neque incommoda alia, quæ in terrestri vino reperiuntur,
afferre. Esto. Vinum nihilominùs est : & apud nos etiam vina adeò
lenia, quamvis suavia reperiri non dubito, ut quamvis ad satietatem
sumantur, nulla tamen gignant in bibentibus ebrietatem. Porrò ebrietas,
mentisque perturbatio non tàm vino, quàm hominis intemperantiæ tribuendę
sunt, ut quotidiano experimento comprobatur. Quòd si dicant, vinum
illud, ita vocari tantùm denominativè, & æquivocè ; sed revera non
esse vinum ; respondebimus, imprudenter Mahumetum vocasse potionem
Paradisi nomine rei abominabilis, & quæ est ex opere Satanæ non
secùs, ac si cibum aliquem Paradisi nomine
الخرء idest
stercoris humani
appellasset. Hìc verò obiter notandum, quamvis hanc Paradisi
similitudinem esse pronunciet ; propriè tamen loqui, ut jam ex Gelale
ostendimus. Neque novum est in Alcorano similitudinis nomine,
proprietatem significari.
III. Benè est, quòd Mahumetus
fateatur, se esse peccatorem, dum fingit imponi sibi Divinum præceptum
deprecandi pro peccatis suis. Dedecet tamen Prophetam tantum, & de
quo Mahumetani tàm mira jactant, & quem Prophetis omnibus
anteponunt, esse peccatorem : cùm nulla major sit excellentia, majorque
laus apud Deum, quàm immunitas ab omni peccato, qualis fuit in Christo,
quemadmodùm Mahumetani ipsi fatentur. Quòd verò Mahumetus ipse dixerit,
se centies in singulos dies indulgentiam peccatorum à Deo postulasse,
quamvis figmentum esse dubitandum non sit ; id tamen meritò fecisset,
cùm tantus esset peccator, quamvis absque ullo fructu, utpote in peccato
obstinatus, peccatorum veniam postulasset.
IV. De illo Sepulchri tormento
vide, quæ suprà dicta sunt, sed sive de eo, sive de morte ipsa
infidelium loquatur, figmentum redolet percussio illa Angelorum facta
uncis ferreis in faciebus, & dorsis infidelium, præsertim ad
extrahendas animas à corporibus eorum.