Note [édition originale] :
REFUTATA.
I. Licèt verum sit id, quod dicit
Mahumetus :
Deus judicat id, quod vult
: judicia tamen ejus, ut ait David,
vera sunt, & justificata in semetipsis. Prohibuit sanè
Deus, ut diximus, sanguinem filiis Noe & animalia multa filiis
Israel ; sed non temerè & sine magno mysterio. Certum autem est,
nihil horum prohibitum fuisse, quia esset per se, & ex natura sua
malum : Deus enim
vidit cuncta, quæ
fecerat, & erant valdè bona. Alioquin non solùm
Israelitis, aut posteris Noe, sed etiam primis parentibus hæc eadem
prohibuisset. Neque quia corporeæ saluti noxium, vel palato insipidum
foret : nam ex iis, quæ Deus concessit, quædam insalubriora, &
insipidiora sunt illis, quæ prohibuit. Quis enim neget leporem meliorem
esse locusta ? Mysterium itaque in hoc, ut in aliis, debemus agnoscere,
sine quo, non pauca quæ in lege Moysi continentur, parùm divinæ
majestati consentanea possent existimari. Hæc enim tanquam symbola &
figuræ rerum sub Messia futurarum proponebantur, juxta illud S. Pauli :
Omnia in figura contingebant illis
1. ad Corinth. cap. 10. Hæc scilicet erant
mirabilia, quæ in lege Dei considerabat
David psal. 118. Alioquin si tantùm verborum, præceptorumque
superficiem sectemur, difficulter mirabilia hæc inveniemus, vel
agnoscemus. Quid, quæso, mirabile est, Deum interdixisse, ne quis
sanguine, aut carne suilla, vel leporina vesceretur ? Vel ne quis
alligaret os bovi trituranti ? vel ne coqueret hædum in lacte matris
suæ ? vel ne pullos tollens è nido, pullorum quoque matrem caperet ?
Quid opus erat proptereà, ut David Deum rogaret, dicens ;
Revela oculos meos, & considerabo
mirabilia de lege tua ? Et : Da mihi intellectum, & scrutabor
legem tuam ? psal. 118. Indicabant hæc omnia, ut jam dixi, sub
figurarum tegmine, ea quæ palam docturus, & facturus erat Messias.
Quamobrem ubi ille venit, ut loquitur Alcoranus
بالحق
cum veritate, quid ampliùs opus est
umbris & figuris ? Mahumetani ipsi ex doctrina Alcorani fatentur,
hanc ciborum mundorum & immundorum differentiam Christum auctoritate
divina sustulisse. Cur ergo nobis eam ingerit, & obtrudit
Mahumetus ? Cur etiam tot animalia, quæ Deus tanquam immunda
prohibuerat, suis asseclis velut munda concedit, & pauca tantummodò
interdicit ? Cur suem vetat, & camelum permittit, cùm Deus utrumque
æquè prohibuerit ? Nimirùm suem, tanquam corporeæ saluti noxium ab
Arabibus rejici videbat, camelum verò valdè in usu apud eos esse non
ignorabat : quamobrem ex eorum genio & gustu leges sanciebat.
Morticinum item & sanguinem ad eamdem regulam interdixit. Immolata
verò, seu mactata à Judæis & Christianis, & eorumdem fœminas
nequaquam suis prohibuit, quæ tamen prohibere omnis ratio suadebat.
Naturæ enim lumine patet, non posse sine magno piaculo, & periculo
homines diversæ religionis inter se conjugia contrahere : quamobrem Deus
filiis Israel hujusmodi conjugia, & commercia severissimè
interdixit. De hac permissione matrimoniorum Mahumetanorum cum Judæis
& Christianis vide Prodr. p. 4. cap. 26. pag. 72. Et similiter de
hac Mahumeti circa cibos licitos & illicitos sanctione vide Prodr.
p. 4. c. 16. pag. 40.
II. Iterùm purificationes, &
ablutiones suis inculcat : quas adeò necessarias existimat, ut, si desit
aqua, jubeat eos pulvere ad manus, faciem, & obscœna abstergenda
adhibere : quod quàm vanum, ac ridiculum sit, nemo non videt, & nos
superiùs etiam demonstravimus.
III. Fingit pactum quoddam, quod
Deus cum filiis Israel inierit, de certis precibus, & eleemosynis,
de credendo in legatos, quos erat missurus, de pecuniis in bellum pro
religione expendendis. Sed hujusmodi pactum nunquam & nusquam in
Pentateucho, vel alibi reperitur, & filii Israel illud prorsùs
ignorant : & ex putido tantùm Mahumeti cerebro prosilivit.
IV. Iterùm Judæos &
Christianos ob sublata in Pentateucho & Euangelio de Mahumeto
vaticinia redarguit. Sed quàm impudens mendacium hoc sit, jam superiùs
demonstravimus.
V. Negat Christum esse Deum, quia
si Deus vellet perdere Christum, & Matrem ejus, nemo posset eum
prohibere. Verissimum hoc est, si de Matre Christi, & de Christo
ipso, quatenùs homo est, loquamur. Quatenùs autem Deus est, non potest
illum Deus destruere, quia destrueret seipsum.
Quoniam verò, ut superiùs
diximus, totus Dæmonis conatus fuit per Alcoranum, & Mahumetum
Christi divinitatem abolere, quod per Arium & Arianos minùs
feliciter ei successerat : ideò statui hoc loco eamdem divinitatem
contra Mahumetanos pro meis viribus, Deo adjuvante, propugnare. Et
quamvis ex eo, quòd Christus sit verus & naturalis Filius Dei (talem
autem esse jam superiùs etiam ex ipsius Alcorani & Mahumetanorum
testimoniis ostendi) manifestè sequatur illum esse Deum : aliis tamen
rationibus, & testimoniis, quibus Moslemi respondere non possint,
hoc ipsum probabo. Sed primùm eorumdem Moslemorum contra hoc Christianæ
fidei dogma argumentis respondebo, prætermissis illis, quæ habentur in
Alcorano, quibus singillatim, ubi ad ea pervenero, satisfaciam. Interim
videatur Prodr. p. 3. cap. 11. & seq. pag. 32. ubi Christi Divinitas
fusissimè propugnatur.
§. 1.
Argumenta Moslemorum
contra Christi divinitatem.
Ahmedus filius Abdolhalimi p. 2.
Apolog. contra Christianam religionem, ex eo, quòd Jacobitæ comparent
unionem humanitatis, & divinitatis in Christo cum mixtione lactis
& aquæ : Melchitæ verò, seu Græci cum unione ferri & ignis,
& animæ cum corpore : probare nititur, vel in Christo non fuisse
naturam divinam, vel passam fuisse simul cum natura humana. Verba illius
Arabica latinè fideliter reddo.
Certum est
(inquit)
nihil pertingere ad aquam,
quod non pertingat ad lac cum ea mixtum : non enim distinguitur unum
ab alio. Et ita ignis, qui est in ferro, penetrat totum ferrum,
& conjungitur illi, ita ut quidquid accidit ferro, participetur
ab igne. Corpus etiam cùm percutitur & torquetur, dolor
percussionis, & cruciatus sentitur ab anima. Exigit igitur
veritas harum similitudinum, ut quod evenit humanitati de injuriis,
tormentis, & crucifixione Judæorum, quam ipsi credunt, evenerit
etiam humanitati. Et hoc necessariò exigit ratio unionis : nam si in
unione id, quod contingit uni unito non participetur ab altero, jam
non erit unio, sed numerica dispositio.
Sed respondemus, in
comparationibus non exigi adæquatam veritatem rei comparatæ ad illam,
cum qua comparatur : sufficit enim, ut verificetur id, quod præcipuè
intenditur probari. Optimè congruunt tres propositæ similitudines,
quatenùs sicut in lacte aquæ commixto nulla pars aquæ sensibilis potest
assignari, quæ non sit lacti conjuncta : & in ferro ignito nulla
pars ferri, cui non sit adjunctus ignis ; nulla etiam pars in corpore
humano, quæ non informetur ab anima : ita nulla pars humanitatis Christi
erat sive in corpore, sive in anima, quæ non esset unita divinitati. At
verò dici non potest quòd quidquid uni parti unitæ eveniret, eveniret
etiam alteri : neque enim hoc erat necessarium : imò falsum est absolutè
hujusmodi principium, quòd quidquid uni parti unitæ evenit, debeat
necessariò etiam alteri evenire. Pro qua re notandum est, duplici modo
fieri posse duarum rerum unionem. Primò, itaut ex duobus fiat unum
tertium, & nihil formaliter remaneat de utroque unito. Et in hoc
casu, verè quidem, sed impropriè dicetur : Quidquid evenit uni unito
alteri etiam convenire. Dixi impropriè, quia jam non sunt duæ res
formaliter distinctæ, sed una tantùm. Porrò unio humanæ divinæque naturæ
in Christo, non fuit hujus generis, ut impiè asserebat Eutyches, &
asseclæ illius. Secundo modo fieri potest unio duarum rerum, itaut
formaliter unaquæque retineat suum esse : & talis est unio lactis,
vel vini cum aqua ; ignis cum ferro : & animæ cum corpore. Quòd enim
hæc retineant suum esse quantumvis unita, patet, quia possunt ab invicem
separari etiam post unionem, ut docet experientia. In hoc verò secundo
genere unionis, falsum est, quidquid contingit uni parti unitæ, debere
etiam alteri contingere. Nam certum est multa corpus afficere, quæ nihil
afficiunt animam & è converso. Neque etiam dubitandum est, vinum,
vel lac, licèt cum aqua mixtum, recipere posse ab extrinseco agente
aliqua accidentia, quæ non recipiat aqua. Et licèt aliquis pervicaciter
assereret in unione duarum rerum materialium, præsertim symbolarum, ut
aquæ & vini verificari illud principium : non tamen esset par ratio
in unione duarum rerum, quarum altera esset materialis, altera verò
immaterialis, cujusmodi sunt humanitas, & divinitas Christi. Ita
licèt Deus sit intimè unitus, & præsens omnibus rebus, non tamen
obnoxius est accidentibus, & passionibus earumdem rerum.
Postremò similitudines illæ sunt
tantummodò ad exprimendam maximam, & perfectissimam unionem naturæ
divinæ cum humana in Christo : non autem ad omnia, quæ illis conveniunt
verificanda.
II. Arguit idem contra Christi
divinitatem ex eo, quòd Christus à Judæis crucifixus, auxilium Dei
imploraverit verbis illis ; Deus meus, Deus meus, quare dereliquisti
me ?
Et ipsi asserunt (inquit)
illum, cujus audiebant homines vocem,
fuisse divinitatem : & divinitatem & humanitatem esse
personam unam. Et quidam eorum dicunt unam esse utriusque
voluntatem, & naturam unam. Et sermo quidem est in voluntate
loquentis : unde necessariò sequitur, ut is, qui loquitur sit
precans, & auxilium petens : & denique qui crucifixus est,
sit divinitas, quæ simul auxilium petit, & supplicat, &
simul ab ea petitur auxilium. Prætereà dicunt, divinitatem &
humanitatem esse personam unam. Et cum hoc, quòd sint persona una,
vel est supplicans, & rogans : vel est supplicata & rogata.
Si dicant rogantem esse diversum à rogato, necessariò sequitur, ut
sint duo, non unus. Si verò dicant, utrumque esse unum &
eumdem : idem erit rogans & rogatus.
Ex hac Doctoris Mahumetani
ratiocinatione patet, hominem animalem, non percipere ea, quæ sunt
Spiritus Dei. Quamobrem instruendus est, & faciliori qua fieri
possit ratione erudiendus. Respondemus igitur, Filium Dei, vel Deum
incarnari, nihil aliud esse, quàm illum assumere naturam humanam, eamque
in sua persona unire cum natura divina, cum qua eadem persona realiter
idemtificatur : & hoc sine ulla prorsùs mutatione in ipso Deo, &
ejus persona vel natura. Sciendum tamen hanc unionem ex parte Verbi
divini non esse factam immediatè in natura seu essentia, sed in
persona : itaut unio in Christo neque facta sit inter naturam &
naturam, neque inter personam & personam, sed inter naturam &
personam. Ex hac unione duarum naturarum in una persona vel supposito,
constituitur Christus, qui proptereà habet unicam personam, seu
suppositum divinum ; & duas naturas, divinam & humanam.
Unicuique autem naturæ remanet sua voluntas, suæque proprietates, itaut
in Christo sint duæ voluntates, divina scilicet & humana : & ita
duo intellectus &c. Et licèt sit vera duarum naturarum unio, nulla tamen est permixtio
illarum vel confusio, ut volebat Eutyches. Porrò quia actiones, &
passiones dicuntur de supposito, & in Christo est unicum divinum
suppositum utriusque naturæ, ideò naturæ communicant sibi mutuò actiones
& passiones ratione ejusdem suppositi. Et ita verè dicimus, Deus est
homo, Deus nascitur, Deus patitur, Deus moritur : idest, ille qui est
Deus, nempè Christus, est homo, nascitur, patitur, moritur ; non
quatenùs est Deus, sed quatenùs est homo, malè tamen diceretur,
divinitas est homo, nascitur, patitur, moritur, quia divinitas non
includit suppositum, vel personam. Ita è converso dicimus, homo est
Deus, homo est omnipotens. i. ille idem Christus, qui est homo, est
etiam Deus, & omnipotens. Prætereà verè dicimus : Christus est Deus,
Christus est homo : Christus est finitus, Christus est infinitus :
Christus est æqualis Patri, Christus est minor Patre, & alia
hujusmodi ; & hoc ratione diversarum naturarum in Christo. Hoc verò
non esse aliquid absurdum, vel contra divinæ majestatis reverentiam,
facilè intelligemus, si consideremus, non rarò in scripturis divinis
Deum assumpsisse figuram hominis, non quidem veri, sed aerei, &
apparentis : & tamen sub ea figura, licèt non hypostaticè unita
divinæ naturæ, prædicabantur quædam de Deo, quæ Deo revera non
conveniunt, quin potiùs videntur illi indecora. E. G. quandò apparuit
Abrahæ sub figura trium virorum, legitur comedisse & bibisse. Quandò
item Danieli apparuit, dicitur fuisse senem longævum, & canum, &
alia hujusmodi. Quid ergo magnum est, si, cùm Deus naturam suam cum
humana hypostaticè univit in Christo, prædicentur de Deo ea, quæ illi ut
Deo minimè conveniunt ? Neque verò credant Mahumetani Christianos esse
tàm bardos ac stupidos, ut putent Deum quatenùs Deus est, aliquid per
Incarnationem passum fuisse, aut mutationem aliquam vel minimam in se
recepisse : firmissimè enim credunt Deum esse omninò impassibilem,
prorsùsque immutabilem.
Per ea quæ diximus, patet
responsio ad suprapositas & alias multas objectiones nobis factas à
Mahumetanis, & simul collectas ab Ahmedo, qui cùm in multis
hallucinetur, in eo etiam turpiter errat, quòd commune Christianorum
Orthodoxorum dogma cum peculiaribus quorumdam hæreticorum sententiis
confundit. Nam licèt Eutyches & Dioscorus unam tantùm in Christo
naturam ex unione divinæ & humanæ conflatam posuerint : Nestorius
verò duas personas in eodem constituerit : Severus autem Antiochenus cum
Monothelitis, seu Monophisitis, unam tantùm esse in Christo voluntatem
asseruerint : Christiani tamen cæteri communiter, unam tantùm in Christo
personam divinam, duas verò naturas & duas voluntates &
operationes, divinam & humanam firmissimè profitentur. Quamobrem non
est, quòd miretur Ahmedus, si idem Christus erat rogans & rogatus :
rogabat enim in eo natura & voluntas humana naturam & voluntatem
divinam. Quid verò mirum est hoc, cùm David psal. 41. rogaret quodammodò
& precaretur se ipsum illis verbis ?
Ad me ipsum anima mea conturbata est. Quare tristis es anima mea,
& quare conturbas me ? Spera in Deo &c. In nobis etiam
crebrò experimur eamdem voluntatem secum ipsam pugnare, seque hortari ac
movere ad id, quod ipsemet refugit ac renuit. Idem etiam intellectus
hominis cognoscens seipsum, est simul cognoscens & cognitus. Quid
ergo mirum, si hoc eveniat in duabus voluntatibus & duobus
intellectibus distinctis, quamvis in eodem supposito simul unitis ?
Neque verò hinc sequitur aliquid
divina Majestate indignum, quòd nimirùm ea, quæ de humana natura ratione
ipsius naturæ predicantur in Christo, tribuantur divinæ naturæ ratione
divini suppositi : imò maxima hinc illius erga homines dignatio &
pietas manifestè dignoscitur, qui propter æternam eorum salutem, voluit
humanitatem illam, quam hypostaticè assumpserat, talia pati ; licèt ipse
revera quoad divinitatem nihil pateretur. Quòd si Mahumetanis arduum
videtur vel absurdum, quòd talia non quidem Divinitati, ut falsò nobis
imponit Ahmedus, sed Deo tribuantur : meminerint magis fortassè indigna
illi tribui in Sacris Scripturis, hominum causa : ut patet in Creatione
Adæ : & in iis verbis Genes. cap. 5. quæ dicuntur de Deo :
Tactus dolore cordis intrinsecùs dixit :
Pœnitet me fecisse hominem : & in iis, quæ Isaiæ cap. 1.
dicit Deus ipse Judæis :
Kalendas vestras,
& solemnitates vestras odivit anima mea : facta sunt mihi
molesta : laboravi sustinens : & cap. 43.
Verumtamen servire me fecisti in peccatis
tuis : præbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. Et alia
hujusmodi, quæ videntur prorsùs divina Majestate indigna.
III. Ita contra nos objicit
Adversarius :
Necesse est homines præditos
intellectu retrahi à propria ipsorum conscientia à cultu illius Dei,
quem peperit Maria mulier de genere Adæ : qui moratus est in terra
triginta annos, subjectus omnibus humanis necessitatibus cibi ac
nutritionis, prosperæ, adversæque valetudinis, timoris, fiduciæ,
ignorantiæ, & scientiæ. Non potestis ostendere, quòd toto illo
tempore apparuerit ab eo aliquod argumentum divinitatis, neque quòd
non fuerit obnoxius omnibus humanis necessitatibus, indigentiæ,
solicitudinibus, tentationibus & vicissitudinibus. Deindè post
tam longum tempus publicavit id, quod sibi præceptum fuerat à Deo,
ostendens se esse Prophetam, & fecit signa & prodigia
illustria per virtutem Dei excelsi. Fuerunt autem alii ex Prophetis,
qui fecerunt similia miracula, & etiam alia majora. Vixit autem
in hoc statu minùs, quàm tres annos : deindè habuit eum finem, quem
vos dicitis, asserentes captum fuisse, flagellatum, injuriis
affectum, crucifixum & occisum. At estne ullus intellectus capax
illius, quod vos dicitis, quòd scilicet Deus passus sit à Servis
suis aliquid simile ei, quod vos ab illo toleratum fuisse
affirmatis ? (Et paucis interjectis prosequitur.)
An verò fuit aliquis, quem invaserit
tantus timor, pavor, anxietas, & perturbatio animi ? Et tamen
ipse supplicaverit Deo, ut posset liberari ab eo, quod sibi
acciderat, quemadmodùm narratur in Euangelio, ipsum
de se confessum fuisse. Et quidem
invenimus in historiis, quanta passus sit Georgius, unus ex iis, qui
professi sunt fidem Christi, per necem, combustionem, &
sectionem, itaut nullum hominem audierimus talia passum fuisse.
Plurimi etiam ex discipulis ejus atrocia tormenta, & mortem
passi sunt, eò quòd reges inimici vellent eos cogere ad deserendam
fidem, & amplectendam infidelitatem, quam ipsi profitebantur :
& tamen sustinuerunt omnia patienter & constanter, nec
fugerunt mortem cùm possent, relinquendo regionem in qua erant,
& transeuntes in aliam, seque abscondendo & occultando. Nec
aliquid unquam præsetulerunt de timore & pavore, quem ille
ostendit : & tamen erant homines sectatores illius : nam
allevabat eis id, quod patiebantur, virtus, qua Deus eos roborabat.
Sed respondemus eodem modo, quo
superioribus objectis : nimirùm, ideò dici Deum natum ex Virgine Maria,
humanis necessitatibus, & vicissitudinibus subjectum, passum,
crucifixum, ac mortuum fuisse, quia humanitas illa, cui hæc omnia
contigerunt, erat hypostaticè unita cum natura divina : nec tamen
divinitas ipsa aliquid ex his patiebatur : neque hinc sequitur aliquid
Deo indignum ; immò maxima illius dignatio erga homines dignoscitur, qui
propter æternam eorum salutem voluit humanitatem illam, quam hypostaticè
assumpserat, talia pati : itaut propter unionem illam personalem, sibi
tribuerentur quæcunque homini, vel humanitati illi evenirent, licèt ipse
revera nihil pateretur, aut mutaretur. Ita de uno homine, qui duplicem
personam, publicam scilicet & privatam sustinet, prædicamus
indifferenter ea, quæ conveniunt utrique personæ : imò & de una
persona ea, quæ conveniunt alteri, quia scilicet omnes personæ, seu
officia sunt in uno eodemque subjecto. Dicimus enim v. g. Ahmedus est
Imperator, & Imperator est Ahmedus, quamvis Ahmedus ut Ahmedus non
sit Imperator, neque Imperator ut Imperator sit Ahmedus. Ita de eo, qui
simul est & Rex & Sacerdos, seu Pontifex, dici potest : Rex
offert sacrificium Deo, & Pontifex ducit exercitum contra hostes :
ille nimirùm, qui est Rex offert sacrificium, non quatenùs est Rex : sed
quatenùs Pontifex : & ille qui est Pontifex ducit exercitum contra
hostes, non quatenùs Pontifex sed quatenùs Rex.
Ad illud verò, quod objiciebat
Adversarius de timore tàm vehementi, quem Christus ostendit ob
propinquam mortem, cùm S. Georgius, aliique quamplures martyres Christi
discipuli tantam constantiam in suppliciis, ac nece ipsa præsetulerint :
facilè respondetur, Christum ultrò timorem illum & angorem in se
admisisse, cùm potuisset ab illo se eximere, & mortem, crucemque
effugere. Id patet manifestè, quia Petrum volentem ipsum ab inimicis
defendere, prohibuit illis verbis :
Mitte
gladium tuum in vaginam : nonne possum rogare Patrem meum, &
exhibebit mihi modò plusquam duodecim legiones Angelorum ?
prætereà qui discipulis suis dabat robur & fortitudinem ad supplicia
alacriter perferenda, ut ipsemet in Euangelio promiserat Lucæ cap. 21.
illis verbis :
Ego dabo vobis os &
Sapientiam, cui non poterunt resistere omnes adversarii vestri
: poterat etiam roborare se ipsum, sed non fecit quia noluit :
noluit autem, ut magis pro hominum salute pateretur. Quandò autem
voluit, robur ostendit, ultrò obviam procedens iis, qui eum
comprehensuri adveniebant.
Ad illud, quod addit Adversarius,
Christum obnoxium fuisse humanis necessitatibus, ac defectibus,
præsertim ignorantiæ & adversæ valetudinis, & prætereà
tentationibus Satanæ ; breviter respondeo, eum illis tantùm
necessitatibus, vicissitudinibus, & infirmitatibus obnoxium fuisse,
quæ communes sunt toti naturæ humanæ generatim sumptæ, non autem iis,
quæ reperiuntur in singulis hominibus in particulari : neque quæ culpam
propriam, aut intemperantiam, aut defectum virtutis formativæ, aut
deordinationem supponunt, cùm esset perfectissimæ constitutionis, &
in omnibus rebus suis temperatissimus & ab omni excessu
alienissimus. Quæ autem sunt effectus culpæ originalis, omnibusque
communes, non autem propriæ ipsius naturæ, Christus, cùm originali culpa
careret, non contraxit ex necessitate, sed voluntariè assumpsit, ut pro
nobis magis pateretur.
Ignorantia verò in eo nulla
propriè fuit, quia ut Deus, omnia sciebat : ut homo autem habebat
scientiam infusam rerum omnium, quæ ad ipsius statum, & officium
pertinebant, quatenùs erat caput hominum, & Angelorum, rerumque
omnium Dominus, & Judex futurus universorum.
Tentationes exteriùs tantùm
expertus est à Satana, sed non interiùs à carne, cùm à fomite, seu
inclinatione ad culpam esset prorsùs immunis.
Quòd verò dicat, illum per
triginta annos nullum argumentum ostendisse divinitatis suæ, falsum
prorsùs esse, etiam ex communi sententia ipsorum Mahumetanorum, mox
videbimus.
Neque absolutè concedimus aliquem
ex Prophetis fecisse miraculum majus miraculis Christi. Quamvis etiamsi
id concederemus, nihil faceret contra nos, cùm Christus ipse dixerit
Joannis cap. 14.
Qui credit in me, signa,
quæ ego facio, & ipse faciet, & majora horum faciet.
Neque per hoc inferri potest aliquem Christi discipulum illo majorem
fuisse : cùm omnia miracula sive parva, sive magna fieri non possint
nisi per virtutem Christi.
Sed in sequentibus pleniùs
satisfiet his Mahumetanorum objectis, & præsertim circa Christi
scientiam, quam in illo rerum omnium fuisse, absque ulla earum
ignorantia, Sacræ literæ evidentissimè testantur.
§. 2.
Argumenta contra Christi
divinitatem è Sacris Scripturis à Mahumetanis petita.
Plura congerunt Mahumetani è
sacris scripturis, præsertim verò ex Euangelio, contra Christi
divinitatem argumenta, quæ ab Ahmedo fusiùs exposita, breviter hìc
recensebo.
Primò : Angelus non dixit Mariæ :
Ille quem paries, est Creator, &
Deus tuus.
Respondeo : A propositione, quæ
aliquid tacet, vel non affirmat, non posse fieri illationem ad illud
absolutè negandum. Hùc accedit, dum Angelus vocat illum Filium
Altissimi, etiam Deum, & Creatorem implicitè confiteri. Licèt enim
Angelus non dixerit, illum, quem Virgo paritura erat, esse Creatorem,
& Deum illius, non tamen sequitur illum non esse talem.
II. Angelus vocavit eum filium
David.
Respondeo : revera Christus ut
homo fuit filius David : quemadmodùm ut Deus fuit Filius Dei.
III. Dixit Angelus eum futurum
regem super progeniem Jacob, non autem super orbem universum.
Respondeo ut suprà. Licèt hoc
secundum non dixerit, non tamen negavit, aut proptereà minùs verum
censendum est. Prætereà manifestum erat ex Sacris litteris, eum, qui
fuisset Rex super progeniem Jacob, nempè Messiam, regnaturum etiam esse
super omnes gentes, ut patet ex psalmo 2. Et quemadmodùm referunt
Suetonius, Tacitus, & ipse Joseph Hebræus, vulgatum erat hoc per
totum Orientem.
IV. Alii vocati sunt filii Dei,
nec tamen proptereà fuerunt Deus.
Respondeo negando paritatem : nam
de Christo habemus aliunde ex sacris litteris esse Filium Dei unicum,
& naturalem : alios verò per adoptionem, seu gratiam tantummodò.
Hinc est, quòd cùm Filius Dei dicitur de Christo, in textibus Græcis
semper ponitur cum articulo
ὁ υἱὸς τοῦ Θεοῦ
. Arabicè
الابن & Hebraicè
הַבֵּן ut pateat ratione
prorsùs diversa, Christum Filium Dei appellari, ac cæteros, qui hoc
nomine vocati sunt. Sed de hoc inferiùs redibit sermo.
V. Christus vocatus fuit à Deo
Electus, cùm audita est vox de
Cœlo à Joanne in Jordane : Hic est Filius meus dilectus, quem elegi. Sed
electus, est quid passivum, & ostendit rem creatam : ergo Christus
non est Deus, sed servus Dei.
R. Apud omnes Euangelistas haberi
non,
quem elegi : sed, in quo mihi
benè complacui. Verùm concedimus & nos Christum à Deo electum
fuisse, non quoad divinitatem, sed quoad humanitatem.
VI. Christus eguit baptismate
Joannis : ergo non fuit Deus.
R. Christum non eguisse
baptismate Joannis, sed spontè illum suscepisse, ut ostenderet
perfectissimæ humilitatis exemplum, & ob alias causas sibi notas.
VII. Joannes vir tantus apud
Deum, & prædicatus à Christo excellentissimus omnium prophetarum ;
& qui audierat in Jordane vocem cœlitus delapsam, dubitat de
Christo, quis sit.
R. Non potuisse Joannem dubitare
quis esset Christus, cùm audisset è Cœlo vocem illam Dei :
Hic est Filius meus dilectus : ut
supponit etiam Adversarius ; & id constat ex aliis quoque Euangelii
locis : sed voluisse discipulos suos testes esse oculatos divinitatis
illius. Itaque missio illa & interrogatio discipulorum Joannis non
fuit propter Joannem, sed propter discipulos ejus, qui de Christi
divinitate fortassè ambigebant.
VIII. Christus non respondit
Joanni, se esse Deum, vel Dominum, vel Creatorem : imò præmonuit
discipulos ejus ne errarent, & scandalum paterentur in persona sua.
R. Ea quæ Christus fecit coram
discipulis Joannis, satis ostendere, illum fuisse Deum, Dominum, &
Creatorem. Neque verò ex eo, quòd Christus non dixerit hoc, proptereà
negavit : & aliundè habemus illum talem fuisse ex verbis ipsius.
Eorum verò verborum :
Et beatus est, qui
non fuerit scandalizatus in me, non est sensus : Beatus qui
non erraverit in æstimando me Deum, vel Creatorem : sed omninò
oppositus : nimirùm. Beatus, qui videns me ita humilem, & abjectum,
non despexerit me, neque crediderit me non esse verum Messiam, Deum
scilicet simul & hominem. Hunc sensum exigit naturaliter locus
ille : & ita semper intellectus & expositus fuit à Doctoribus
Christianis.
IX. Joannes nihil dixit in laudem
Christi, quod excedat consuetudinem etiam superiorum erga inferiores.
Contrà verò Christus non minùs honorificè locutus est de Joanne, quàm
Joannes de Christo.
R. Falsum hoc esse omninò, ut
patet ex ipsis Euangelii verbis. Christus enim dixit de Joanne ; inter
natos mulierum non surrexisse majorem illo : & prætereà appellavit
eum Prophetam, & plusquam Prophetam : & denique affirmavit eum
esse Angelum, seu nuncium suum, qui viam antè se erat præparaturus : per
quod sine dubio ostendit, se esse illo longè superiorem. At Joannes
dixit de Christo, esse Agnum Dei, qui tollebat peccata mundi : tollere
autem peccata est proprium Dei. Prætereà vocavit illum Filium Dei,
affirmans eum fortiorem esse se, factum ante se, & fuisse priorem
se. Quæ ultima verba non obscurè indicant illum esse Deum : nam Christus
conceptus fuit sex menses post Joannem : ergo non potuit esse ut homo
prior Joanne, neque factus, i. genitus, ante illum. Asseruit prætereà,
se non esse dignum, qui procumbens solveret corrigiam calceamentorum
ejus : & alia hujusmodi. Verùm quidquid dixerit vel Joannes de
Christo, vel Christus de Joanne, non excludit id, quod non dixit, &
aliundè manifestè habetur.
X. Christiani dicunt, Christum
descendisse de Cœlo, ut salvaret homines, & tolleret peccatum, &
alligaret Satanam. At nihil horum videmus factum.
R. Hæc omnia à Christianis ex
sacrarum scripturarum testimonio credi, & affirmari. Nam quòd
Christus è Cœlo descenderit, ipsemet de se testatus est apud Joannem
dicens :
Descendi de Cœlo, non ut faciam
voluntatem meam ; & nemo ascendit in Cœlum, nisi qui descendit
de Cœlo, filius hominis, qui est in Cœlo. Quòd attulerit
salutem hominibus, dixit Angelus, Matthæi cap. 1.
Ipse enim salvum
faciet populum suum à peccatis eorum
: & proptereà Jesus, i.
Salvator
seu
salus appellatus fuit.
Quòd tolleret peccata, dixit Joannes Baptista illis verbis :
Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum
mundi. Quòd alligaverit Satanam, i. represserit vires ejus,
& potentiam : patet ex parabola illa apud Matth. cap. 12.
Si autem ego in Spiritu Dei ejicio
Dæmones, igitur pervenit in vos regnum Dei. Aut quomodò potest
quisquam intrare in domum fortis, & vasa ejus diripere, nisi
priùs alligaverit fortem ? & tum domum illius diripiet. At
enim non videmus hanc salutem : & Satanas solutus & violentus
est ut priùs, & peccata non cessaverunt. R. hanc salutem esse
Spiritualem, neque oculis corporeis videri ; sitamque esse in
emundatione animæ à peccatis, in acquisitione divinæ gratiæ & gloriæ
æternæ : quæ omnia Christus confert, legem ac præcepta sua servare
volentibus. Satanas porrò non ita alligatus est, ut nullam ampliùs
habeat facultatem homines tentandi. Sed est sicut canis ligatus, qui
latratibus suis minatur, & territat transeuntes : non tamen mordere
potest, nisi se se illi ultrò offerentes. Non potest autem negari, post
Christi adventum, Dæmonis vires valdè defecisse, illiusque tyrannicum
regnum imminutum fuisse, verosque Christi fideles magnam gratiam
experiri, ad Satanæ illecebras rejiciendas, & conatus evincendos :
licèt fortassè Dæmones vehementiùs illos, quàm cæteras gentes
aggrediantur : quia nimirùm hos suos hostes agnoscunt : illas verò,
tanquam jam sui Juris, quietiùs vivere sinant, nec multùm curent, si
moralibus quibusdam virtutibus floreant : hæ siquidem sine fide Christi
ad salutem æternam nihil prosunt. Denique abstulit peccata mundi, primò
quia per baptismi Sacramentum, omnes homines ab originali culpa
emundantur : & per Sacramentum pœnitentiæ ab actualibus peccatis
expiantur.
II. quia post Christi adventum,
per idololatriæ abolitionem, & veræ fidei propagationem plurima
peccata cessaverunt.
III. quia abstulit debitum pœnæ
peccati ; quæ etiam justos amplectebatur, impediens eos ab ingressu in
Cœlum, & ab æterna beatitudine perfruenda.
XI. Christus usque ad annum
trigesimum ita vixit, ut à cæteris hominibus non distingueretur. Ubi
verò post annum trigesimum cœpit legem suam promulgare, licèt multa
signa ediderit, non tamen talia fuerunt, ut probarent illum esse Deum :
cùm plures Prophetæ similia, atque etiam majora patraverint.
R. Falsum prorsùs esse, Christum
usque ad annum trigesimum nihil habuisse peculiare à cæteris hominibus.
Nam præter admirabilem illius conceptionem, plenamque prodigiis
nativitatem (quæ duo Mahumetani nobiscum fatentur), stella etiam
mirabilis illum infantem honoravit, atque ad eum adorandum orientales
Reges adduxit, qui humi prostrati, pretiosa illi munera obtulerunt.
Prætereà dum in templum post quadragesimum à Nativitate diem deferretur,
à Simeone justo, & aliis, tanquam verus Messias, & Salvator
agnitus, & cum veneratione exceptus est. Duodennis verò in eodem
Templo in medio Doctorum, cœlestem divinamque Sapientiam demonstravit.
Mahumetani plura referunt miracula ac prodigia ab illo ante annum
trigesimum, & præsertim in adolescentia patrata. Post annum verò
trigesimum quamvis non fecerit quædam ex prodigiis, quæ de Moyse, &
aliis præcedentibus prophetis referuntur, quia scilicet nulla erat causa
ea faciendi, talia tamen ac tanta edidit miracula, quæ satis essent ad
testandam illius divinitatem. Alioquin petemus à Mahumetanis, cur
Mahumetus cùm & Moyse, & Christo, & cæteris Prophetis major
ab eis habeatur ; nullum mortuum suscitaverit, nullum verè cæcum
illuminaverit ; nunquam mare per medium sciderit : nunquam flumina
imperio suo regredi coegerit. Cur etiam usque ad annum circiter
quadragesimum, juxta legitimas eorum historias, non solùm nihil miri
gesserit, sed peccator etiam, & idolorum cultor perseveraverit ?
XII. Si Christus Deus erat, cur
coram eo non trepidabant montes ? Cur non retrocedebant maria ac
flumina ? Cur non incedebat supra dorsum aeris, & super pennas
ventorum ? cur etiam non incendebat igne, sicut Elias, adversarios
suos ?
R. Hæc non convenisse statui
illi, in quo divina natura unita cum humana cupiebat homines ad sese
allicere, non terrere ; eosque humilitatem, patientiam, ac modestiam
docere, non potentiam ac majestatem præseferre. Cæterùm poterat super
aerem ac ventos ambulare, qui super undas maris incessit : poterat
efficere, ut flumina ac maria retrocederent, qui imperavit ventis ac
mari, & eorum impetus ac furores voce sedavit : poterat adversarios
igne cœlesti consumere, qui armatam cohortem, dicendo tantummodò :
Ego sum, in dorsa prostravit ; &
qui Petrum pro se pugnare volentem, cohibuit dicens :
Nonne possum rogare Patrem meum, &
exhibebit mihi modò plusquàm duodecim legiones Angelorum ?
§. 3.
Argumenta alia contra
Christi divinitatem è Sacris Literis à Mahumetanis petita.
Multa alia congerunt Mahumetani è
Sacris Scripturis argumenta contra Christi divinitatem, quæ etiam Ariani
adversus Catholicos disserentes usurpabant. Sed nullum eorum est contra
nos, qui distinguimus in Christo duplicem naturam, divinam scilicet
& humanam ; & fatemur sacras literas aliquandò loqui de Christo
ut de Deo, aliquandò ut de homine. Libet tamen non nulla ex his in
medium proferre, verbis ipsis Ahmedi filii Abdolhalimi, præsertim cùm
potiùs faciant pro nobis quàm contra nos.
I.
Sæpè Christus rogavit Deum, ut cùm Lazarum resuscitavit : cùm esset
in Cruce : cùm oraret in horto : & alibi. At
non potest Deus orare vel rogare aliquem.
R. Hæc fecisse Christum non ut
Deum, sed ut hominem.
II.
Dixit Christus : Pater major me est :
& à me non possum facere quidquam.
R. Hæc etiam Christum dixisse de
se quatenùs homo erat, non verò Deus.
III.
Dixit etiam Christus, Deus non generat,
neque generatur : neque comedit, neque bibit, neque dormit ; neque
vidit eum unquam ulla creaturarum suarum : neque videt eum ullus,
quin moriatur.
R. Falsò allegari verba prædicta
ex Euangelio tanquam à Christo prolata, cùm sint confarcinata partim ex
Alcorano, partim ex nonnullis sacrarum scripturarum sententiis. Sed
quamvis omnia vera essent, non tamen probarent Christum non esse Deum.
Licèt enim genitus fuerit ex Virgine, & comederit, & biberit,
& dormierit, & visus fuerit à suis creaturis, absque eo quòd
ulla earum moreretur : hæc tamen omnia illi convenerunt non ut Deo, sed
ut Homini. Quamvis etiam ut Deus à Patre genitus fuerit ante omnia
sæcula, eo modo, quo superiùs explicavimus, non quem intendit Alcoranus,
dum negat Deum generare aut generari, quia nimirùm Deus non habet
uxorem, neque indiget successore.
IV.
Dixit etiam Deus Altissimus in Euangelio
Joannis : Utique vos cùm exaltaveritis Filium hominis, tunc
cognoscetis, quia ego sum : & à me ipso nihil facio : sed omnia
facio sicut docuit me Pater meus.
R. Hunc locum ostendere Christi
divinitatem : nemo enim verè dicere potest,
Ego sum, seu ut habent Arabica ab
Ahmedo allegata
اني انا هو
certè ego, ego ipse, nisi Deus,
prout Deus ipse de se ad Moysem locutus est :
Ego sum qui sum. Arabes etiam pro
هو
ipse, intelligunt absolutè
Deum : & in suis precibus
sexcenties repetunt
هو هو هو
ipse, ipse, ipse, usque ad spumam ex
ore effundendam. Miror verò Ahmedum asserere supradicta verba prolata
fuisse à
تعالي i. Altissimo, i. Deo
(est enim unum ex nominibus veri Dei tàm apud Arabes, quàm apud Hebræos)
cùm dicta fuerint ab ipso Christo. Sed solent Arabes omnia verba
sacrorum librorum, à quocunque tandem dicta sint, dum ea allegant, Deo
tribuere ; per quod fatetur Ahmedus Euangelium Joannis esse librum
sacrum, & traditum à Deo. Neque obstant verba sequentia :
& à me ipso facio nihil : sed sicut
docuit me Pater, hæc loquor (ita enim habetur in Euangelio).
Nam Christus etiam ut Deus nihil facit à semetipso, quia accipit suum
esse & operari à Patre, à quo gignitur ac procedit. Et ideò Christus
ipse dixit in eodem Joannis Euangelio cap. 5.
Non potest filius à se facere quidquam,
nisi quod viderit Patrem facientem : quæcunque enim ille fecerit,
hæc & filius similiter facit. Quibus verbis Christi
divinitas manifestissimè ostenditur.
V.
Et dixit Joannes : Sicut Pater habet vitam in semetipso, ita dedit
filio habere vitam in semetipso. Atqui ille, cui aliquid datur,
opponitur danti sine dubio, sicut agens patienti.
R. Hunc locum esse contra
adversarios, & ostendere apertè Christum esse Deum, dum affirmat
illum habere vitam in semetipso, sicut habet Pater. Neque obstat quòd
dicatur, Patrem hoc illi dedisse : non enim dedit per creationem (hoc
enim repugnat, cùm nulla creatura possit habere vitam in semetipsa,
sicut habet Deus) sed per æternam generationem. Et licèt etiam hoc modo
sit oppositio inter generantem & genitum, hæc tamen non tollit, quin
filius sit verè Deus, & ejusdem naturæ cum Patre : quemadmodùm etiam
in naturalibus oppositio, seu relatio inter Patrem & filium non
obstat, quin filius sit ejusdem naturæ cum patre ; quamvis comparatio
adæquatè non militat, quia inter Patrem & Filium in humanis est una
natura specificè, non numericè, in divinis autem est numericè.
VI.
Et dixit David in psalmo 110.
Dixit Dominus Domino meo. Juxta originem
hebraicam : Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos
scabellum pedibus tuis. Ex quibus verbis conatur probare
Ahmedus, Christum, de quo David loquitur hìc, non esse Deum : quia
quamvis dicatur Dominus, habet tamen Dominum majorem se, qui dat ei
omnia, quæ in hoc psalmo illi tribuuntur ; in quo etiam vocatur
Sacerdos ; & juxta quamdam
versionem allegatam etiam à S. Epiphanio,
Puer : quæ nomina Deo minimè conveniunt.
R. Benè se habere, quòd
Mahumetani cum Christianis & sapientioribus Hebræis sentiant,
psalmum illum loqui de Christo : Sed ita tamen de eo loquitur, ut simul
Deum & hominem esse illum ostendat. Deum quidem, cùm Dominum
appellat, & sedere à dextris Dei, & genitum esse à Deo in
splendoribus sanctitatis ante luciferum, idest ab æterno (hoc enim
significant hi modi loquendi in sacris litteris : ante luciferum, ante
solem, ante lunam, antequam crearetur terra & orbis &c.)
affirmat. Porrò si est genitus à Deo ex utero, idest ex intellectu, qui
uteri nomine Hebraicè significatur, non potest esse nisi Deus ; cùm
generatio sit origo, seu emanatio viventis à vivente in similitudinem
naturæ. Hominem autem demonstrat, cùm vocat eum sacerdotem, &
asserit eum bibiturum de torrente in via, & alia hujusmodi, quæ
divinæ naturæ non possunt convenire. Non est hìc prætereundum, David
vocare Christum
Dominum suum : quod
non faceret, præsertim dum loquitur de illo sociatim cum Deo, nisi
agnosceret ipsum etiam esse Deum, eò magis quò Christus erat ejus
filius, & per consequens minor illo. Hoc argumento usus est ipse
Christus contra Judæos, ad probandam divinitatem suam, apud S. Matthæum
cap. 22. Itaque Adversarius hanc Davidis auctoritatem pro se allegando,
suo se gladio jugulavit.
VII.
Dixit Simon Petrus Princeps Apostolorum in
2.
cap. Actuum eorumdem : O viri
Israelitæ scitote, quòd Deus constituit
Jesum, quem occidistis, Dominum & Messiam. At ille, qui
constituitur, est creatus & factus. Nec refert, quòd vocetur
Dominus : nam & Joseph in psalmis dicitur Dominus, verbis
illis : Constituit eum dominum domus suæ.
Respondeo, hoc ipsum, quòd Deus
constituit Jesum Dominum & Messiam, esse argumentum evidens
divinitatis ejus. Nam titulus Domini, qui hoc loco Arabicè est
ربّ non tribuitur, quandò ponitur
absolutè, in sacris literis nisi soli Deo. Concedimus igitur, Christum
quatenùs homo erat, constitutum fuisse à Deo Messiam & Dominum, sed
ratione adjunctæ divinitatis, itaut supremum Domini nomen, quod Christo
competebat tantummodò ut Deo, communicatum fuerit etiam ipsius
humanitati ob unionem hypostaticam, per quam unius naturæ idiomata de
altera prædicantur. Exemplum Joseph non est ad rem : non enim
constitutus fuit à Deo absolutè Dominus, sed à Pharaone dominus domus
suæ : neque Arabicè scribitur
ربّ : sed
سيد : quod nomen
competit cuilibet homini, etiam inferioris conditionis.
VIII.
Et dixit David in psalmo. 8.
alloquens Deum, & encomia texens de
Christo : Quis est vir ille, cujus memor fuisti : & homo ille,
cui imperium dedisti, & posuisti eum paulò inferiorem Angelis
& induisti eum gloria & honore ? Et in psal. 2.
dixit : Dominus dixit ad me : filius meus
es tu, & ego hodiè genui te. Postula à me, & dabo tibi
gentes hæreditatem tuam. Cùm autem dicat, genui te ; ostendit illum
esse recentem ac novum, non antiquum & æternum : atqui omne
novum est creatum. Deindè confirmat hoc, dum dicit hodiè ; &
limitavit ad hodiè nativitatem ejus, tollens per hoc dubitationem,
quòd ipse fuisset ante hodiè. Cùm verò dixit : Postula à me, &
dabo tibi : ostendit opus esse illi postulatione, & indigere, ut
ei detur.
Respondeo benè esse, quòd
Mahumetani sentiant nobiscum prædictos psalmos loqui de Christo. Porrò
ea quæ in illis habentur partim respiciunt Christum ut hominem, ut cùm
dicitur
Minuisti eum paulò minùs ab
Angelis : revera enim natura humana in Christo inferior est
natura Angelica. Et in illis verbis :
Postula à me, & dabo tibi gentes hæreditatem tuam. Partim
verò respiciunt tantùm divinitatem : ut
Filius meus es tu, ego hodiè genui te : ibi enim,
hodiè, ponitur pro æternitate, quæ
est simul tota præsens, nec habet
heri
, aut
cras. Quædam denique ita
referuntur ad humanitatem, ut non conveniant illi, nisi ratione
hypostaticæ unionis cum divinitate : ut
omnia subjecisti sub pedibus ejus : atque etiam illa :
dabo tibi gentes hæreditatem tuam.
Deindè objicit sibi ipsi
Adversarius loca quædam scripturarum, quæ Christiani pro Christi
divinitate proferre consueverant, eademque dissolvere licèt frustrà,
conatur.
Primus locus est, quòd Christus
sæpè vocat Deum patrem suum, per quod ostendit se esse Filium Dei. Et
respondet primò, etiam amicos in usu consueto loquendi vocari filios 2.
Deum in Pentateucho appellasse Israelem filium suum primogenitum : &
Davidem in psalmis filium suum, & dilectum suum : & Christum in
Euangelio dixisse Apostolis : Ascendo ad Patrem meum, & Patrem
vestrum, vocans Apostolos filios Dei. Ergo per hoc quòd Christus vocetur
Filius Dei, non probatur esse Deus : alioquin supradicti omnes fuissent
Dii.
II. Christus aliquandò fecit
miracula tanquam ex propria auctoritate, absque eo, quòd preces
præmitteret, aut invocationem Dei : per quod videtur declarasse, se esse
Deum. Sed respondet, etiam Elisæum mundasse Naaman Syrum à lepra, absque
eo, quòd preces præmitteret, aut Deo supplicaret. Et prætereà Christum
non semel antequam miracula faceret, preces ad Deum fudisse.
III. Christus peccata dimittebat,
quod est proprium solius Dei. Respondet etiam Angelos dimittere peccata,
cùm Deus dixerit Moysi : Egredere tu & populus tuus, quem eduxisti
de Ægypto : & ego ponam vobiscum Angelum, qui dimittat peccata
vestra.
IV. Christus appellatur Dominus,
qui titulus videtur convenire soli Deo. Respondet, Loth in Pentateucho
vocasse Dominos duos Angelos : & prætereà Joseph, & alios
homines in sacris scripturis Dominos appellari.
V. Christus appellatur Deus apud
Isaiam præsertim, dum dicitur
Emmanuel
, idest nobiscum Deus. Respondet primò Christum appellari Emmanuel,
eodem modo, quo multi illustres viri eodem nomine vocantur. 2. etiam
Moysem in Pentateucho vocari Deum Pharaonis. Et de Judicibus David
scriptum esse :
Ego dixi : dii estis.
VI. Christus dixit in Euangelio :
Ego & Pater meus unum sumus :
& qui videt me, videt & Patrem meum.
Respondet, etiam legatum alicujus
Principis dicere : Ego & qui misit me unum sumus : &
procuratorem : ego, & qui constituit me procuratorem, unum sumus :
quia scilicet in eo quòd præstat, tenet locum, & exercet vices
illius. Verba autem illa,
qui videt me,
videt & Patrem meum, idem valere ac : qui ex vobis recipit
præceptum Dei, recipit præceptum meum.
VII. Christus dixit :
Antequam Abraham fieret, ego sum :
at non potuit esse ante Abraham, nisi ratione divinitatis. Respondet
satis insulsè, etiam Salomonem in lib. Sapientiæ dixisse : Ego sum ante
mundum, & eram cum Deo, quandò extendebat terram. Et David etiam
dicere in psalmis : Memor fui tui ab initio. Deindè recoquit crambem
circa illud nomen Emmanuel, his verbis.
Æquum est, ut hoc nomen Emmanuel, postquam inditum fuit Christo,
significet ipsum enunciasse de se : Deus noster nobiscum : nimirùm,
quòd Deus erat cum eo, & cum populo ejus auxiliator, &
defensor. Patet hoc ex eo, quòd vos vocamini eo nomine. Quòd si
significaret id, quod vos vultis, nulli liceret eo appellari,
quemadmodùm
nulli fas est nominari Christum, cùm sit
proprium & peculiare ipsius.
VIII. Discipuli Christi operati
sunt miracula in nomine ejus : quod arguit, illum fuisse Deum. Ad hoc
ita respondet :
Jam dixit. Deus
gloriosissimus Joanni filio Zachariæ : roboravi te Spiritu Sancto ;
& virtute Eliæ : & hæc erat virtus operandi miracula : &
retulit virtutem ad Eliam. Quòd si vos putatis Christum esse Deum,
quia facta sunt miracula in nomine ejus, in quo differetis ab eo,
qui dicat Eliam esse Deum ob eandem rationem ?
IX. Per Christi crucem mortuus
suscitatus fuit, cùm illi admotus fuisset : quod argumentum est, illum
esse Deum. Respondet, haberi etiam in libro Regum, hominem mortuum ad
vitam rediisse, cùm tetigisset ossa Elisæi.
X. Christus conceptus, &
natus fuit ex Virgine sine opera viri : quod argumentum magnum videtur
illius divinitatis. Respondet, in hoc potiùs apparere potentiam
Creatoris, quàm Christi divinitatem. Prætereà majus miraculum fuit, Evam
creari ex masculo sine fœmina : & Adam creari ex pulvere, quàm
aliquem nasci de Virgine.
Postremò regrediens ad primum
locum, probare contendit, ex nomine filii non posse deduci Christum esse
Deum ; cùm Christus ipse interrogatus à discipulis de die Judicii,
responderit, diem illam neminem nosse, neque Angelos in Cœlo, neque
etiam Filium, sed solum Patrem.
Et hoc est
, (inquit)
testimonium apertissimum,
quod ipse nesciat omnia quæ scit Deus. Nam si esset Deus, sciret id,
quod scit Deus de omnibus rebus.
Ut ad singula respondeam : primò
dico nomen Filii Dei in Christo importare absolutè divinitatem ex
rationibus superiùs allatis, & infrà afferendis.
II. Christum miracula quædam
patrasse præmissis precibus ad Deum, ut se hominem ostenderet : quædam
verò absoluto imperio, & auctoritate propria fecisse, ut
manifestaret, se esse Deum. De Elisæo, non constat nullas illum preces,
saltem mentales, ante Naamani curationem præmisisse, sed non potest
dici, illum solo imperio Naamanum curasse, cùm præceperit ei, ut
lavaretur septies in Jordane, per quod posset à lepra mundari. Et licèt
non repugnet sanctos viros miracula aliqua sine præviis precibus, solo
vocis imperio, patrare, certum tamen est id non proprio nomine &
auctoritate facere, sed ex beneplacito & auctoritate Dei.
Ex modo autem, quo Christus
miracula patrabat, patet discrimen inter ipsum & alios sanctos, in
miraculis solo imperio faciendis.
III. Ex eo quòd Christus
remitteret peccata, illius divinitas convenientissimè comprobatur. Nam
Judæi ipsi doctiores, quales erant Scribæ & Pharisæi, id confessi
sunt verbis illis :
Quis est hic, qui
etiam peccata dimittit ? Quis potest remittere peccata, nisi solus
Deus ? Et ratio est manifesta, quia nullus inferior potest
injuriam superiori factam condonare, cùm nullum habeat jus in
superiorem. Verum quidem est hanc potestatem habuisse Christum non solùm
ut Deum, sed etiam ut Hominem ; Sed ut Homo habuit à Deo communicatam
ratione divinitatis unitæ, cum potestate eam aliis communicandi, sicut
communicavit Apostolis, & Sacerdotibus novæ legis. Fallitur verò
Ahmedus, dum scribit, Angelum datum fuisse à Deo Israelitis, qui eorum
peccata dimitteret. Oppositum prorsùs est : ita enim in Originali Hebræo
legimus Exodi cap. 23.
Ecce ego mitto
Angelum meum coram te, ut custodiat te in via, & introducat te
in locum, quem præparavi : observa te à facie ejus, & audi vocem
ejus : ne sis rebellis in eum, quia non parcet prævaricationi
vestræ. Et eodem modo legunt omnes translationes. Et profectò
nullibi in Scripturis sacris invenimus aliquem absolutè remisisse
peccata, nisi Deum & Christum : homines autem non nisi ex parte Dei,
ut cùm dixit Nathan Davidi :
Dominus
transtulit peccatum tuum.
IV. Ex titulo
Domini, Arabicè
الربّ optimè probatur Christi
divinitas. Nam, ut suprà diximus, hoc nomen absolutè positum, ut
fatentur etiam Doctores Mahumetani, soli Deo convenit : unitum autem cum
aliis rebus, sæpè nihil valdè dignum sonat, sicut
ربّ البيت
Dominus Domus, quo nomine vocatus
fuit Joseph, & vocatur etiam quicumque habet curam domus, diciturque
Græcè
οἰκονόμος : Angeli verò vocati
sunt à Lot non domini simpliciter, sed domini mei, & domine mi.
Nihilominùs concedimus Angelos aliquandò in scripturis vocari absolutè
Dominos, imò nomine ipso proprio unius Dei
יהוה nuncupari, sed quatenùs tantùm gerunt personam ipsius
Dei. Atqui nullus homo in scripturis invenitur gessisse personam Dei,
itaut dixerit : Ego sum Deus, vel Dominus, sicut legimus Angelos non
semel dixisse. Soli Christo tribuitur titulus Domini & Dei, quia
revera talis erat propter divinam naturam.
V. Titulus etiam Dei in
scripturis Christo tributus, ostendit illum fuisse Deum. Nec obstat,
quòd alii etiam Dei nomine appellentur : nam nunquam id absolutè sit,
sed cum talibus circumstantiis, ut intelligatur non esse sermonem de
vera divinitate. Ita Deus dixit Moysi :
Ecce constitui te Deum Pharaonis : limitans nomen Dei in
Moyse ad solum Pharaonem : cùmque talis constitueretur à Deo, constat
non potuisse esse verum Deum. Porrò notandum est, inter alia Dei nomina
unum esse
אלהים, quod significat
Deum, Deos, Angelos, Judices,
Principes. Et ideò tribuitur tàm Deo vero, quàm Angelis, &
hominibus : & hoc nomine vocatus est Moyses, & Judices Davidis,
& alii. Quædam verò sunt nomina, quæ non nisi uni veroque Deo
tribuuntur, ut
יָהּ יְהוָה אֵל :
& hæc etiam Christo tribui reperimus. Quare fallitur Ahmedus, dum
putat per nomen
Emmanuel significari
hominem principem & illustrem. Ridiculum verò se ostendit, dum vult
Christum hoc nomine vocatum fuisse, quia dicturus erat hominibus : Deus est mecum, &
vobiscum : sicut ridiculum esset asserere, Christum vocandum fuisse
Jesum, seu Salvatorem, quia dicturus erat hominibus, Deus salvabit vos.
Porrò Christiani imponunt nomen Emmanuelis aliis hominibus, non autem
Christi, quia illud ut nomen proprium, quòd liberè possit cuique imponi,
usu communi receptum fuit : hoc autem est agnomen summæ dignitatis,
& supremi honoris, non solùm apud Christianos, sed etiam apud
Hebræos & Mahumetanos, inter quos nullus audet eo appellari.
VI. Per ea verba Christi :
Qui videt me, videt & Patrem meum :
& : ego & Pater unum sumus : Luculenter probatur
Christum esse Deum, & æqualem Patri. Et quantum ad prima verba,
insulsa prorsùs est explicatio Ahmedi, nimirùm : Qui recipit præceptum
meum recipit præceptum Dei : vel ; Qui videt opera, quæ ego facio, videt
opera Patris mei. Nam Christus ipse apertè ostendit, se loqui de
identitate sua in essentia cum Patre, dum addidit ;
Non creditis quia ego in Patre, &
Pater in me est ? Et quia Apostoli hoc videre non poterant,
sed credere debebant, ideò subdit :
Alioquin propter opera ipsa credite. Credite, scilicet, me
esse Deum, ut est Pater, propter opera, quæ facio : non enim potest ea
facere nisi Deus. Multò magis probant Christum esse Deum verba illa :
Ego & Pater unum sumus :
& ita intellexerunt ea Judæi ipsi, qui proptereà insano zelo adacti,
sustulerunt lapides, ut lapidarent eum
: ut habetur Joan. cap. 10. Et reddentes rationem dixerunt.
De bono opere non lapidamus te, sed de
blasphemia : & quia tu homo cùm sis, facis te ipsum Deum.
Neque Christus negavit se esse talem : neque respondit : Non dixi me
esse Deum : vel ego non sum Deus : sed,
Si
non facio opera Patris mei, nolite credere mihi : si autem facio,
& si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis,
quia Pater in me est, & ego in Patre. Porrò etiamsi
concederemus Ahmedo, morem loquendi inter homines, ut v. g. procurator
Petri dicat : Ego & Petrus unum sumus. Et amicus dicat de alio
amico : Ego & amicus meus unum sumus : hic tamen loquendi modus non
usurpatur inter valdè dispares : neque præco Regis dicet : Ego & Rex
unum sumus : imò ne Legatus quidem Pontificis, licèt plenissima fultus
auctoritate, dicet unquam : Ego & Pontifex unum sumus. Multò minùs
conveniet homini, imò & Angelo dicere : Ego & Deus unum sumus :
vel : qui videt me, videt Deum. Quare fateatur adversarius, his loquendi
modis manifestissimè ostendi, Christum esse Deum.
VII. Verba à Christo prolata :
Antequam Abraham fieret ego sum
: vel ut citat Ahmedus :
Ego sum
ante Abraham : sunt unum ex potissimis testimoniis divinitatis
Christi : itaut Judæi ipsi ex illis deduxerint, Christum affirmare se
esse Deum : & proptereà tanquam blasphemum illum falsò existimantes,
sustulerint lapides, ut jacerent in eum. Nullo enim modo poterat verè
dicere Christus, se fuisse ante Abraham, qui minor natu quinquaginta
annis erat, nisi esset Deus : aliter enim quomodò esse poterat, antequam
Abraham fieret ? Et notandum est, quòd non dixit : Antequam Abraham
fieret, ego factus sum, vel ego fui, vel ego eram : sed,
ego sum : per quod propriè ostendit
se esse Deum, qui solus dicere potest,
ego
sum, sicut dixit Moysi :
Ego sum
qui sum, & sum misit me ad vos : Græcè :
ὁ ὢν Arabicè
الكاين vel
هو : Ridiculum verò est effugium
Adversarii, dum tribuit Salomoni de se ipso, id quod Salomon dixit de
Sapientia æterna, quæ est ipsum Verbum, seu Filius Dei, ut patet ex
cap. 8. Proverbiorum Salomonis. Verba verò David ex psalmo 77. non
faciunt ad rem : legimus enim ibi Hebraicè :
Commemorabo ab initio mirabilia tua, &
meditabor in omni opere tuo. Non potest autem,
ab initio referri
ad, Commemorabo, quod respicit
tempus futurum : sed ad, mirabilia tua ; ut sensus sit : Commemorabo
mirabilia tua, recolens ea ab initio ipsorum. Huc accedit,
ab initio, Hebraicè
מִקֶּדֶ֭ם non semper significare
ab æterno, sed à quocumque
principio alicujus temporis determinati.
VIII. Magnum etiam est argumentum
divinitatis Christi, quòd in nomine ipsius, discipuli & asseclæ ejus
miracula patrarent : nemo enim in Scripturis Sacris invenitur fecisse
miracula in nomine ullius, quàm Dei. Ineptissimum verò est exemplum, seu
probatio, quam affert Ahmedus ex Joanne filio Zachariæ : quasi verò
habere à Deo Spiritum & virtutem Eliæ, seu similem illi, quam habuit
Elias, esset idem, ac facere miracula in nomine Eliæ. Prætereà ex
Euangelio habemus, Joannem nullum fecisse miraculum, nec unquam legimus
ab eo invocatum fuisse Eliam.
IX. Fatemur etiam nos,
suscitationem mortui per contactum Crucis Christi, non esse argumentum
sufficiens ad probandam ejus divinitatem : sed non desunt alia plura,
quæ eam sufficienter probent.
X. Quòd Christus conceptus &
natus fuerit ex Virgine sine opera viri ; est argumentum non quidem
certum, sed satis validum divinitatis ejus. Etenim tàm novum nativitatis
genus non videtur convenire puræ creaturæ. Utrum verò mirabilior fuerit
ortus Christi ex Virgine, an creatio Adæ ex terra, vel Evæ ex viro sine
muliere, nolo hìc exquirere, neque decidere : puto tamen, Christum in
hoc Adam & Evam longè superasse.
Postremò ad id, quod objicitur ex
cap. 13. Marci, filium, nempè Christum, nescire diem & horam supremi
Judicii, sed solum Patrem : respondeo,
Filium eo loco, cùm sit indifferens ad Filium Dei, &
Filium hominis, posse accipi pro Christo, ut homine : ut homo autem
potest nescire diem & horam Judicii, quamvis ut Deus sciat omnia,
quæ scit Pater, cùm una eademque sit utriusque scientia. Nonnulli ita
explicant verba Christi, ut hoc loco,
nescire sit ita scire, ut nulli velit vel debeat revelare. Et
ita licèt humanitas Christi, & fortassè etiam Angeli sciant illum
diem, non tamen possunt illum
hominibus manifestare : & ideò respectu eorum idem est, ac si
nescirent. Porrò nisi ex aliis Scripturis certam haberemus Christi
divinitatem, posset hìc aliquis fortassè de illa ambigere. Quamobrem
debemus accipere hunc locum tamquam unum ex iis, quæ Arabicè dicuntur
متشابهة idest
assimilata, nempè obscuriora, &
interpretationis egentia, cujusmodi in sacris literis non pauca
reperiuntur, in quorum nonnullis ipsi Deo alicujus rei notitia videtur
denegari ; ut quandò idem Deus dixit Gen. cap. 18.
Clamor Sodomorum, vel Gomorræ
multiplicatus est. Descendam, & videbo, utrum clamorem, qui
venit ad me, opere compleverint, an non est ita, ut sciam. Et
cùm ibidem cap. 11. dicitur :
Descendit
autem Dominus, ut videret civitatem & turrim, quam ædificabant
filii Adam. Possunt tamen prædicta Euangelii verba etiam hoc
modo exponi. Cùm Christus, etiam ut Deus, nullam habeat scientiam, nisi
scientiam Patris ; verè dici potest, solum Patrem scire diem Judicii,
quatenùs Pater est fons scientiæ divinæ, quam communicat Filio. Et ideò
alibi dixit Christus :
Mea doctrina non
est mea, sed ejus, qui misit me. Ubi doctrinam suam dixit non
esse suam, quia, ut exponit S. Augustinus ;
quæ est doctrina Patris, nisi Verbum
Patris ? Ipse ergo Christus doctrina Patris, si Verbum Patris. Sed
quia Verbum non potest esse nullius, sed alicujus : & suam
doctrinam dixit se ipsum, & non suam, quia Patris est Verbum.
Quid enim tàm tuum, quàm tu : & quid non tàm tuum, quàm tu, si
alicujus est quod es ? Idem vel simile dici potest hoc loco.
Cùm enim Filius sit scientia Patris, potest eodem modo dicere : Scientia
mea non est mea : & proptereà cum veritate asserere, se nescire diem
Judicii, & solum Patrem illum scire. Alios similes loquendi modos
habemus in Euangelio, in quibus Christus videtur idem de se ipso
affirmare, & negare.
§. 4.
Dissolvuntur alia
Mahumetanorum argumenta contra Christi divinitatem.
Auctor quidam nomine
لبحسن ابن ايوب Hasanus filius Ajubi, seu
Jobi, Apostata à Christiana fide ad perfidiam Mahumetanam, à quo Ahmedus
sua arma desumpsit ; alia non pauca ex sacris libris congerit argumenta,
quibus probare conatur Christum non esse Deum.
Primò : Cùm quidam dixisset ei :
Magister bone : ille respondit :
cur me dicis bonum ? nemo bonus est,
nisi solus Deus.
Respondeo : Ex hoc loco maximè
probari Christi divinitatem. Cùm enim idem Christus non semel seipsum
bonum appellaverit, ut cùm dixit : Ego sum Pastor bonus : nunc asserens,
nullum esse bonum, nisi solum Deum, manifestè infert se esse Deum :
& ideò adolescenti vocanti se bonum, nec tamen credenti esse Deum,
respondit :
Cur me dicis bonum, cùm nullus
bonus sit, nisi solus Deus, & tu tamen non credis me esse Deum
?
Secundò : Cùm Petrus petiisset à
Christo, ut concederet sibi ambulare super aquas, & Christus
annuisset : ille incipiens ambulare, mox ingruente vi ventorum, cœpit
mergi.
Per hoc (inquit Apostata)
manifestè apparet defectus potentiæ in
Christo, cùm non potuerit perfectè præstare id, quod ab eo Simon
Cephas petierat. Prætereà, cùm homo quidam attulisset filium
suum obsessum à Dæmone ad Christi discipulos, illi non potuerunt
liberare eum : quamvis Christus jam concessisset eis, ut possent facere
hoc, & alia miracula. Ex hoc arguit Hasanus defectum potentiæ in
Christo, quòd non potuerit tribuere discipulis perfectè eam potestatem
patrandi miracula, quam intendebat.
Verùm spontè & malignè
cæcutit homo impius, dum tribuit defectum illum potentiæ Christi, quem
Euangelium manifestè ostendit fuisse fidei Petri, & cæterorum
discipulorum. Quemadmodùm enim Deus ita vult homines salvare, ut ipsi
mala opera fugiant, ac benè operentur, & præcipuè fidem conservent :
neque argui potest defectus potentiæ in Deo, si malè operantes, &
fidem deserentes pereant illi, quos ipse ex parte sua volebat salvos
fieri : eodem modo Christus ita miracula patrare decreverat, ut ii,
quorum bono patranda erant, fidem haberent : qua si caruissent, non ex
impotentia Christi, sed ex defectu ipsorum miracula non fiebant.
Innumera sunt quæ Deus in Sacris Scripturis promittit se facturum ;
& tamen minimè facit ex defectu hominum : neque inde ulla Dei
impotentia, aut defectus virtutis potest deduci.
Tertiò : Christus requisitus à
Matre filiorum Zebedæi, ut alteri eorum sedem à dextris, alteri à
sinistris concederet in regno suo, respondit, quemadmodùm allegat
Auctor :
Non est hoc possibile : nam non
est meum dare hoc, sed cui promisit Pater meus. Per quod patet
Christum non posse omnia, & per consequens non esse Deum.
Respondeo, nequaquam dixisse
Christum, se non posse dare filiis Zebedæi sedes in regno suo : imò
asseruit suum esse dare illas, verùm non cuilibet, sed illis tantùm,
quibus paratæ essent à Patre suo, nempè merentibus illas : talibus enim
parantur sedes à Deo in Cœlo ; divinæque justitiæ repugnat illas
indignis tribuere. Cæterùm etiamsi Christus dixisset absolutè, non esse
suum sedes illas dare, loquutus fuisset de se, ut de homine, non ut de
Deo.
IV. Dixit Christus discipulis
suis Lucæ cap. 22.
Ego dispono vobis,
sicut disposuit mihi Pater meus, ut comedatis, & bibatis super
mensam meam in Regno meo. Ex hoc concludit Adversarius,
Christum non posse esse Deum, qui una cum Apostolis comesturus &
bibiturus sit in Paradiso, quod Deo minimè convenit.
R. hoc loco,
comedere &
bibere, metaphoricè, ac
spiritualiter sumenda esse ; quod patet ex aliis scripturæ locis, in
quibus excluditur à regno Dei cibus omnis, & potus. Sed Hasanus
confundit Euangelium cum Alcorano, & Paradisum Christi spiritualem, cum Paradiso Mahumeti carnali.
V. Christus in symbolo fidei
dicitur
المولود
genitus, seu,
natus : ex quo ita argumentatur
Adversarius :
Si hic filius est æternus,
sicut dicitur in symbolo vestræ fidei : ergo non est genitus, aut
natus. Si autem est genitus, aut natus, ergo non est æternus, quia
nomen æternitatis cadit super eum, qui caret principio & fine :
genitus verò significat recenter productum, & factum : omne
autem factum habet principium.
Respondemus non esse idem
genitum ac
factum : nam factum supponit suum
agens prius tempore : genitum autem non ita : sufficit enim inter
generantem, & genitum prioritas originis. Sed Hasanus mensuravit
divinam generationem cum humana, & putavit Deum non posse gignere
filium, nisi post aliquot annos ætatis suæ. Potest comparatione res
explicari. Sol producit seu gignit lucem, & ignis calorem : &
tamen nec lux est posterior tempore sole, nec calor igne : & si, ut
quidam falsò existimaverunt, sol esset æternus, lux quoque ejus esset
æterna. Porrò Deus ab æterno cognovit seipsum, & produxit conceptum
sui ipsius, qui est Verbum, seu Filius ipsi coæternus, licèt Pater sit
prior prioritate originis, quæ non repugnat æternitati. Ex hoc patet
responsio ad aliam objectionem similem factam ab Adversario his verbis :
Quare vocatis Patrem patrem, &
Filium filium ? Nam si convenit Patri esse patrem ratione
æternitatis, etiam Filio convenit idem, cùm sit ipse quoque æternus.
Et si Pater habet scientiam & potentiam, filius quoque est
sciens & potens sicut ille. Porrò, si Pater & filius æquales
sunt in æternitate & potentia, ob quod privilegium, vel
potestatem Pater exercet supra filium jus præcipiendi &
prohibendi : & Pater mittit, filius verò mittitur : & filius
sequitur Patrem & obedit illi, non autem è converso ?
Respondemus enim, licèt Pater & Filius sint æterni, & æquè
sapientes ac potentes, filium tamen procedere ac generari à Patre, &
Patrem esse priorem filio origine, non tempore : filium verò accipere ab
æterno suum esse à Patre per generationem, & habere idem omninò esse
cum Patre. Dicitur autem Pater mittere, & filius mitti ; primò
quatenùs filius procedit & oritur à Patre, ut dictum est. 2.
quatenùs filius est homo : nam, ut homo mittitur verè à Patre tamquam
subditus, & subjacet, atque obedit Patri.
Sextò Christus appellatur à
Christianis
بكر الخلايق
Primogenitus creaturarum : ex quo sequitur
non posse esse æternum : nam in nullo idiomate, (inquit)
invenimus, Primogenitum significare, nisi
eum, qui major natu sit inter fratres. Itaque Primogenitus
Creaturarum non erit, nisi ex creaturis : sicut Primogenitus
virorum, aut mulierum non est, nisi ex genere eodem.
Respondemus, Christum in sacris
literis appellari Primogenitum omnis creaturæ, in quantum est homo &
creatura : neque dicitur Primogenitus ratione temporis, sed dignitatis
& excellentiæ. Et hoc nomine appellavit eum S. Paulus in epist. ad
Colossenses cap. 1. sicut S. Joannes in Apocalypsi cap. 1. appellavit
eum
Primogenitum mortuorum, quia
primus resurrexit à mortuis gloriosus & immortalis. Cæterùm potest
Christus etiam, ut Deus dici aliquo modo
Primogenitus omnis creaturæ, idest, genitus à Patre ante
omnem creaturam, scilicet ab æterno. Ita in lib. Ecclesiastici cap. 24.
Sapientia Dei, nempè filius, dicit de se :
Ego ex ore Altissimi prodivi primogenita ante omnem creaturam.
Sed tunc,
genitus, non
accipietur univocè, sed analogicè : itaut uno modo intelligatur de
Christo, ut Deo, alio de creaturis. Neque hoc est alienum à modo
loquendi scripturarum, in quibus apud Job cap. 38.
Deus asserit se esse Patrem pluviæ, &
gignere stillas roris : Et Israeliticus populus dicitur
Primogenitus Dei. Exodi cap. 4.
nimirùm primo loco
gignere est
producere, seu creare. Secundo loco, eligere & specialiter amare. At
in Christo intelligitur strictè & propriè : & ita idem erit hìc,
Primogenitus omnis creaturæ, ac
genitus à Patre, atque etiam dilectus ante productionem omnis creaturæ.
Ita Deus dicitur
Ens primum omnium entium
, licèt
ens dicatur de Deo,
& de Creaturis analogicè, non autem univocè. Itaque ad illud, quod
asseritur, unumquodque dici primogenitum respectu generis vel speciei
suæ : respondemus id verum esse, cùm
genitus sumitur univocè, non autem cùm sumitur analogicè.
Septimò Nomen Messiæ, seu Christi
ostendit illum esse hominem & creatum :
Nam hoc nomen (inquit)
inditum fuit illi, quia unctus fuit ad
Prophetiam & ad felicitatem : unxitque eum Deus benedictus &
excelsus. Jamque David in suis psalmis testatur hoc ipsum dicens :
Proptereà unxit te Deus Deus tuus, magis quàm unxerit consortes
tuos. Per quod ostendit David significationem hujus nominis Messiæ ;
eo quòd unxerit eum Deus, & elegerit, atque honoraverit eum
supra consortes ejus. Nam Deus unxit eum ad Prophetiam, & ad
Regnum.
Respondemus Christum unctum
fuisse à Deo in Prophetam & in Regem, quoad humanitatem : hoc tamen
non excludit, imò maximè probat ejus divinitatem : etenim tantus honor
nulli debebatur, nisi illi, qui simul Deus esset, & homo. Laudem
meretur hìc Hasanus, quòd veram Messiæ etymologiam cum Christianis &
Judæis agnoscat : nempè
משׁיח
Messias, à
משׁח
ungere formatur, ut idem sit, ac
Unctus, Græcè
Χριστὸς
Christus : cùm Arabes Mahumetani
المسيح
Messiam, à
مسح nempè,
manu contrectare velint derivari :
eo quòd Christus manu contrectans vultus quorumdam Judæorum, qui ipsum
irridebant, eosdem in porcos converterit. Erubuit homo alioqui
impudentissimus, suorum congerronum nugas probare, vel etiam
commemorare.
Octavò ex eo, quod dicitur in
symbolo, Christus natus ex Patre
ante omnia sæcula, ita ineptè argutatur Apostata :
Necessariò Pater genuit vel aliquid, quod
existebat, vel aliquid, quod non existebat. Si dicatis primum : ergo
Pater nihil genuit. Si secundum : ergo genuit aliquid de novo, quod
non erat : ergo illud erit aliquod creatum.
Respondimus jam suprà, calorem
produci ab igne, & lucem à sole : & tamen neque calorem esse
priorem, aut posteriorem igne, neque lucem sole prioritate, vel
posterioritate temporis, sed tantùm originis, quæ datur etiam, quamvis
excellentiori in infinitum ratione, inter Patrem & Filium, ut jam
suprà toties explicavimus.
Postremò concludit Hasanus
Thrasonicè :
واذا نُظر في الانجيل وكُتب بولص وغيره ممّن يحتجّ به النصاري وُجد نحو من عشرين الف انه كلها
تنطق بعبودية المسيح وانه مبعوث مربوب وان الله اختصّه بالكرامة ما خلا ايات يسيرة مشكّدات قد
تاولها كل فريق اوليك الذين وضعوا الشريعة على هواهم فاخذوا بذلك التاويل المفاسد وتركوا المعظم
الذي ينطق بعبوديته.
Cùm autem benè quis inspexerit Euangelium, &
Epistolas Pauli, & libros aliorum scriptorum, quibus utuntur
Christiani ad suum dogma comprobandum, inveniet circa viginti millia
testimonia, quæ omnia loquuntur de esse Christi creato, &
servili respectu Dei, & quòd ipse missus est, & subjectus
illius dominio, & quòd Deus speciali honore decoravit illum :
exceptis paucis locis dubiis, quæ unaquæque secta eorum, qui
composuerunt symbolum fidei, interpretati sunt ad libitum suum,
& amplexi sunt interpretationes hujusmodi corruptas : &
reliquerunt loca præcipua, quæ clarè loquuntur de esse Christi
creato & servili.
Pergit deindè exprobrare
Christianis falsas hujusmodi interpretationes præsertim loci illius apud
S. Joannem cap. 14.
Ego sum in Patre &
Pater in me est : & illius cap. 10.
Ego & Pater unum sumus : quasi
verò ex his possit Christi divinitas probari, cùm ex aliis Christi
verbis cap. 17. argumentum ab illis desumptum refelli possit. Ipse enim
alloquens Patrem pro discipulis suis, rogat eum dicens :
Pater sancte custodi eos, ut sint etiam
ipsi unum, sicut nos unum sumus. Ego sum in eis, & tu in me. Hæc
autem verba, (inquit)
non
significant unitatem essentiæ ejus cum illis, neque unitatem
essentiæ aliquorum ex ipsis discipulis cum aliis : sed habent aliam
significationem.
Respondemus, quamtumvis
hyperbolicè loquatur homo insanus de locis illis, quæ clarè loquuntur de
esse Christi servili & creato, ea nobis, nihil officere, qui illud
minimè negamus : Asserimus tamen plura alia esse loca, quæ apertissimè
de ejusdem Christi esse divino, & increato loquuntur, ut paulò post
videbimus. Quod verò attinet ad verba illa Christi apud Joannem :
respondemus in comparationibus non requiri identitatem, sed sufficere
proportionem aliquam, vel similitudinem. Dixit enim idem Christus
discipulis suis :
Estote perfecti, sicut
& Pater vester cœlestis perfectus est. Et tamen
quantacumque sit perfectio creaturæ, infinitè distat à perfectione
Creatoris : & imperfectio potiùs, quàm perfectio dicenda est. Eodem
modo, cùm Christus oravit Patrem, ut discipuli essent unum inter se,
sicut ipse erat unum cum Patre, intelligendum est eum loquutum fuisse de
unitate analogica, non univoca. Sicut optimè quis diceret : Quemadmodùm
Deus regit, & gubernat orbem : ita Rex gubernat, & regit regnum
suum : etiamsi infinita sit inter regimen Dei, & hominis distantia.
Eodem modo intelligere debemus ea verba Christi allegata ab Adversario :
Pater meus est in me, & ego in
vobis : Sicut Pater misit me, & ego mitto vos. Sicut dilexit me
Pater, & ego dilexi vos. Semper enim intelligenda est
analogia, & aliqua tantùm similitudo : non autem identitas perfecta.
Resumit Ahmedus sermonem Hasani
magistri sui, quasi quodam parergo, vel epiphonemate his verbis.
ومن اعجب المعجب ان تكون امّة كتابها ودعوتها ومبعوتها واحدا يتمسكون بامر المسيح ع م وتلامذته و
و انجيله وسبيله وشرايعه وهم مع ذلك مختلفون فيه اشد الاختلاف فمنهم من يقول انّه اقنومان وطبيعتان
وكل منهم يكفر صاحبه ويقول ان الحق في يده وكلهم لا ياتي من الكتاب بحجّة واضحة يثبت بها دءواه ولا
من قيامه لنفسه وتاويله بما يصحّ له عند المناظر وانما يرجع في ذينه و اعتقاده الي ما تاوله له
المتاولون بما يخالق انجيلهم وكتبهم بالهوا من بعضهم
Maximæ verò admirationis est, quòd una
gens habeat easdem sacras scripturas, idem prædicet, idem colat,
& mordicùs teneat religionem Christi & discipulorum ejus,
& Euangelium ejus, & statuta, & leges, ac sanctiones
ejus : & ipsi nihilominùs discordes sint in hoc ipso inter se,
quantum dici possit. Nonnulli enim ponunt in eo duas personas, &
duas naturas : & alii appellant alios hæreticos, &
infideles ; asserente unoquoque suam sententiam
veram esse. Nemo tamen ex eis profert è
sacris scripturis probationem claram, & evidentem, qua confirmet
id, quod dicit ; neque ullam regulam ejus, aut analogiam, aut
interpretationem, qua id verum ostendat apud disputantes : verùm
recurrit in religione sua, & in professione fidei suæ ad
interpretationem eorum, qui interpretati sunt contraria Euangelio
suo, & scripturis sacris suis, ex voluntate, & cultu
quorumdam ex ipsis. Affert deindè responsionem ad hæc
quorumdam Christianorum asserentium non in Christiana solùm, sed in
cæteris quoque religionibus dissidia, variasque sententias inveniri :
& unumquemque veritatem sibi arrogare. Sed respondet, nullam
religionem habuisse cultores discordes in articulis substantialibus suæ
fidei, quos Arabes vocant
الاصول ,
idest
radices, seu
truncos : sed in iis tantùm, quos
appellant
الفروع idest ramos :
nimirùm res levioris momenti, & quæ ad substantiam religionis non
pertinent.
Sed in hoc, ut in aliis multis,
Adversarius sibi ipsi contradicit. Primò enim affirmat, Christianos
habere easdem sacras Scripturas, idem prædicare, idem colere, eandem
Christi religionem, & discipulorum ejus, idem Euangelium, easdem
leges, ac sanctiones tenere : & quod præcipuum est, unum tantùm Deum
colere : & nihilominùs nullam esse, aut fuisse religionem, cujus
cultores adeò inter se discordes essent, ut Christiani esse reperiuntur.
Neque verò (ut falsò insimulat Ahmedus) dissentiunt in truncis, seu
radicibus, cujusmodi sunt Unitas & Trinitas Dei : vera Christi
divinitas, & humanitas : ejusdem Christi passio & mors per
crucem pro salute humani generis : æterna beatitudo in Cœlis, &
supplicium æternum in gehenna, & alia hujusmodi præcipua dogmata, in
quibus Christiani omnes conveniunt : dissentientes tantummodò in
nonnullis dogmatibus, quæ etiamsi ex ignorantia inculpabili, vel
nesciantur, vel minùs rectè teneantur, non impediunt æternam salutem,
neque proptereà dici debet aliquis non esse verè Christianus. Inter hæc
censeri debet dogma de una, vel duabus naturis, seu personis in Christo.
Qui enim asserunt esse in eo unicam naturam, & duas personas,
confundunt procul dubio personam cum natura : cæterùm ipsi etiam
credunt, & confitentur, Christum esse verum Deum, & verum
hominem, cum operationibus distinctis humanitatis, & divinitatis,
quemadmodùm nuper Patriarcha Alexandrinus in sua professione, quam
transmisit ad Innocentium Undecimum Pontificem maximum apertissimis
verbis profitetur. Sed esto nonnulli ex Christianis essent etiam in
radicibus : hoc non officit Christianæ religionis veritati, sicut non
putant Mahumetani officere suæ sectæ, quòd inter eos sint, qui negent
non solùm ea, quæ ipsi certissimè credunt de Alcorano, & Mahumeto,
sed etiam de Deo, cùm inter eos non pauci Atheismum profiteantur. Verùm
de hoc argumento fusiùs alibi agemus.
§. 5.
Probatur Christi divinitas
ex Sacris Scripturis contra Mahumetanos.
Non sine evidentissimo mendacio
pronunciat Ahmedus cum Magistro suo Hasano in Sacris Scripturis nonnulla
tantùm obscura, ac dubia pro Christi divinitate testimonia reperiri :
cùm ea, quæ illum hominem, & Creaturam fuisse affirmant, innumera
sint & apertissima, itaut non nisi per summam impudentiam possint
negari. Fatemur nos etiam ingenuè in sacris libris frequentiùs Christum
nobis, ut hominem, quàm ut Deum proponi. Id verò duplici de causa factum
esse credendum est. Primò, ut nemo dubitaret de vera ejus humanitate,
cùm plures futuri essent, qui illum apparenter tantùm, & phantasticè
hominem fuisse existimarent : quales fuerunt Marcionistæ, Manichæi,
& alii. Secundò, quia, cùm introduceretur Deus factus homo in
Mundum, ut homines verbo, & exemplo doceret ; & passione, ac
morte sua redimeret : æquum erat, frequentiùs ea, quæ ad humanitatem
ejus spectabant, quàm quæ divinitatem respiciebant, proponere. Satis
nimirùm erat tantùm attingere divinitatem, quantum necesse esset ad
credendum ipsum esse Deum. Et quia hoc credendum erat ; ad majus fidei
meritum noluit semper Spiritus Sanctus apertissimis verbis, & valdè
frequenter, hoc magnum mysterium à Sacris Scriptoribus proponi.
Non tamen, ut dixi, desunt satis
aperta, ac certa testimonia illius divinitatis tàm in veteri, quàm in
novo Testamento, quæ Mahumetani nullo modo negare possunt, vel in dubium
revocare ; Ea nos breviter percurremus ; poterunt enim ab Apostolicis
Missionariis apud Controversiarum Scriptores, qui illa fusiùs
pertractant, recognosci.
I. In Psalmo 2. quem non solùm
Christiani, sed Judæi quoque, & Mahumetani de Christo loqui
fatentur ; Ita Christus ipse de se loquitur :
Dominus dixit ad me ; Filius meus es tu :
ego hodiè genui te. In quibus verbis Deus affirmat, Christum
esse Filium suum, non per adoptionem, electionem, aut gratiam, sed per
generationem. Ergo Christus est Deus : nam filius per generationem debet
habere eandem naturam cum Patre. Nec obstat, quòd Mohammedus filius
Jacobi, auctor Camus, seu Thesauri Arabici dicat hoc loco
وَلَدتك
genui te, idem esse ac
ربّيتك
nutrivi te : Ebn-Athir verò, Auctor
item celebris apud Mahumetanos velit legendum esse
ولدتك
generari feci te, in secunda
conjugatione : & prætereà pro
بني
filius meus, legendum putet
نبي
propheta meus.
Nam hujusmodi interpretationibus
repugnant non solùm fontes Hebraici, sed Versiones omnes Græcæ, Latinæ,
Syriacæ, Arabicæ, & quotquot inveniuntur : neque in Arabico idiomate
reperietur unquam
ولد aliud
significare, quàm gignere seu generare : nunquam, nutrire.
II. Isaiæ cap. 35. De Christi
adventu hæc leguntur.
Deus ipse veniet,
& salvabit nos : tunc aperientur oculi cæcorum, & aures
surdorum patebunt. Tunc saliet sicut cervus claudus, & soluta
erit lingua mutorum. Hæc sive materialiter, sive spiritualiter
accipiantur, nonnisi de Christo intelligi possunt, qui hìc absolutè Deus
appellatur.
III. Ibidem cap. 45. ita legimus.
Hæc dicit Dominus : labor Ægypti,
& negotiatorum Æthyopiæ, & Sabaim viri sublimes ad te
transibunt, & tui erunt. Post te ambulabunt, vincti manicis
pergent, & te adorabunt, teque deprecabuntur. Tantùm in te est
Deus, & non est absque te Deus. Verè tu es Deus absconditus,
Deus Israel, Salvator. Hæc si rectè perpendantur, non nisi
Christo possunt convenire, qui meritò vocatur Deus absconditus, seu
abscondens sese, quia in eo divinitas in humanitate latebat. Nomen verò
Salvatoris est proprium nomen Christi. Quòd si objicias, verba
præcedentia spectare ad Cyrum Regem Persarum : Respondeo hìc fieri
mutationem personæ, cùm hujusmodi verba nullo modo Cyro homini
idololatræ possint convenire.
IV. In lib. Baruch, cap. 3.
scribitur.
Hic est Deus noster, & non
æstimabitur alius adversus eum. Hic adinvenit omnem viam disciplinæ,
& tradidit illam Jacob puero suo, & Israel dilecto suo. Post
hæc in terris visus est, & cum hominibus conversatus est.
Quandonam Deus post datam legem (nam hæc intelligitur nomine omnis viæ
disciplinæ) Israelitis visus est in terris, & cum hominibus
conversatus ; nisi quandò in Christo univit hypostaticè naturam suam
divinam cum humana ? Quamvis autem liber Baruch ab Hebræis inter libros
canonicos non numeretur : agnoscunt tamen illum & recipiunt inter
eos libros, qui dicuntur scripti fuisse per
בַּת קול
filiam vocis, idest per divinam
inspirationem.
V. Zachariæ cap. 2.
Hæc dicit Dominus exercituum : Post
gloriam misit me ad gentes, quæ spoliaverunt vos : qui enim
tetigerit vos, tanget pupillam oculi mei (hodiè Hebraicè
legitur, oculi ejus).
Quia ecce ego levo
manum meam super eos, & erunt spolium servis suis : &
scietis, quòd Dominus exercituum misit me. Lauda & lætare filia
Sion, quia ecce ego veniam, & habitabo in medio tui, ait
Dominus. Et adhærebunt gentes multæ Domino in die illa, & erunt
mihi in populum : & habitabo in medio tui : & scies, quòd
Dominus exercituum miserit me ad te. Videmus hìc Dominum
exercituum asserere, se missum fuisse à Domino exercituum. Cùmque
vaticinium de Christo accipiendum sit, non potest is, qui missus est
esse nisi Deus, & idem Deus cum eo, à quo missus est. Et notandum
est ubique esse nomen proprium veri Dei
יהוה . Quomodò autem dicatur Deus filius mitti à Deo Patre,
jam suprà explicatum est.
VI. Ibidem cap. 3.
Et ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem
magnum stantem coram Angelo Domini : & Satan stabat à dextris
ejus ut adversaretur ei. Et dixit Dominus ad Satan : Increpet
Dominus in te Satan ; & increpet Dominus in te, qui elegit
Jerusalem. Hìc manifestè apparet distinctio duarum personarum,
dum Dominus dicit Satanæ : Increpet Dominus in te. Utrobique verò
Hebraicè est nomen Dei proprium
יהוה
. Quòd si respondeas Deum imperare sibi ipsi, ut increpet Satanam,
nullo modo videtur probari posse hujusmodi responsio.
Verùm his, quæ hactenùs ex veteri
Testamento tàm hoc loco, quàm suprà, ubi de arcano divinissimæ
Trinitatis Mysterio egimus, à nobis producta sunt, poterunt fortassè
Mahumetani aliquid objicere, ut probent alium esse eorum sensum ab eo,
quem nos illis tribuimus. Sed quid dicent ad ea ejusdem veteris
Testamenti loca, quorum sensus certus & indubitatus ex novi
Testamenti expositione tenetur ?
Primus ex his est in lib. Numer.
cap. 21.
Locutus est populus contra
Dominum & Moysem &c. Quamobrem immisit Dominus in populum
ignitos Serpentes. S. Paulus Epist. 1. ad Cor. cap. 10. ita
locum hunc exponit.
Neque tentemus
Christum sicut quidam eorum tentaverunt, & à Serpentibus
perierunt. Dominus ille, quem tentaverunt Hebræi, erat verus
Deus Israel : & tamen S. Paulus pronunciat, hunc fuisse Christum.
Ergo Christus est verus Deus.
II. Exod. cap. 20.
Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de
Terra Ægypti. Hunc Dominum Deum affirmat S. Judas in Epistola
sua fuisse Jesum Christum, dicens :
Jesus
populum de Ægypto salvans, secundò eos qui non crediderunt perdidit.
Angelos verò, qui non servaverunt suum Principatum, sed
dereliquerunt suum domicilium, in Judicium magni diei vinculis
æternis sub caligine reservavit. Sicut verò Exodi cap. 20.
& alibi dicitur Deus salvasse Israelitas ab Ægypto : sic Numer.
cap. 14. dicitur eosdem perdidisse propter ipsorum incredulitatem. Porrò
Angelos rebelles non ab alio, quàm à Deo punitos fuisse, Mahumetani ipsi
ex Alcorani doctrina fateri coguntur. Christus igitur est verus Deus.
Quòd si objicias, in epist. Judæ non legi Græcè
ὁ Ἰησοῦς
Jesus : sed
ὁ Κύριος
Dominus : Respondeo, Textus latinos
convenire cum aliis Textibus Græcis antiquioribus, in quibus legitur
Jesus, non autem Dominus. Prætereà
in novo Testamento, ubi ponitur absolutè
Dominus, intelligitur communiter Christus, præsertim in
Epistolis canonicis.
Tertiò David psalmo 67. alloquens
verum Deum, ait :
Ascendisti in altum,
cepisti captivitatem, accepisti dona in hominibus. Hæc verba S. Paulus ad Ephesios
cap. 4. tribuit Christo, dum scribit :
Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram
donationis Christi : Propter quod dicit : Ascendens in altum,
captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. Quòd autem
ascendit, quid est, nisi quia & descendit primùm in inferiores
partes terræ ? Patet igitur Christum esse verum Deum.
IV. Psalmo 96. verba illa :
Adorate Deum omnes Angeli ejus. idem
S. Paulus ad Hebræos tribuit Christo, dicens de Patre :
Et cùm iterum introducit Primogenitum in
orbem terræ, dicit : Et adorent eum omnes Angeli Dei.
Quintò Verba psalmi 44.
Sedes tua Deus in sæculum sæculi, virga
directionis virga regni tui. Dilexisti justitiam : & odisti
iniquitatem : proptereà unxit te Deus. Idem S. Paulus explicat
de Christo : Quem primò David Deum appellat dicens :
Sedes tua Deus in sæculum sæculi.
Deindè asserit, unctum fuisse à Deo suo, nimirùm secundum humanitatem,
ad ostendendum illum Deum simul esse, & hominem. Neque respondeat
Mahumetanus, verba illa :
Sedes tua Deus
&c. esse apostrophen ad Deum abruptam ab antecedentibus,
& consequentibus. Nam primò obstat auctoritas S. Pauli 2. cùm in
antecedentibus & subsequentibus Propheta faciat apostrophen ad
Christum ; importuna esset apostrophe in medio apostrophes, cum
continuatione sermonis in secunda persona. Fatetur hoc vel invitus R.
Abraham Aben-Ezra, qui ita scribit in hunc locum :
Porrò qui dicit, quòd verba illa : Sedes
tua Deus &c. sunt referenda ad Deum : attendat, quòd sequens
versus hoc denegat, qui ait : Dilexisti justitiam &c.
& addit hunc psalmum magis convenire Messiæ, quàm alii.
VI. Verba illa psalmi 101.
Initio tu Domine terram fundasti, &
opera manuum tuarum sunt Cœli : ipsi peribunt, tu autem permanes
&c. Idem S. Paulus loco citato explicat tanquam dicta de
Christo : quamobrem sequitur, hunc esse Deum Creatorem Cœli & terræ.
VII. Verba Isaiæ cap. 6.
Vidi Dominum sedentem super solium
excelsum &c. & dixit Dominus ad me : Dic populo huic :
Excæca oculos ipsorum, & cor eorum aggrava : pertinere ad
Christum, asserit S. Joannes cap. 12. Euangelii dicens :
Hæc dixit Isaias, quandò vidit gloriam
ejus, & locutus est de eo. Neque objicias, verba Joannis
referri ad primum locum Isaiæ cap. 53.
Domine quis credidit auditui nostro ? &c. Nam primò
cap. 53. Non vidit gloriam ejus sed potiùs ignominias & pœnas ejus.
Secundò impertinens est, ut, cùm Joannes immediatè post secundum locum
Isaiæ subdat :
Hæc dixit Isaias &c.
Pronomen,
hæc, referatur ad
primum, & non ad secundum locum.
VIII. Verba ejusdem Isaiæ
cap. 80.
Dominus exercituum, ipsum
sanctificate : ipse pavor vester, & ipse terror vester. Et erit
vobis in sanctificationem : in lapidem autem offensionis &
petram scandali. &c. Exponunt de Christo S. Lucas in
Euangelio ; & S. Petrus, ac S. Paulus in suis Epistolis. Introducit
enim S. Lucas cap. 2. Euangelii Simeonem prædicentem de Christo.
Ecce positus est hic in ruinam & in
resurrectionem multorum in Israel. Et D. Petrus epist. 1.
cap. 3. fideles hortatur dicens :
Timorem
autem eorum ne timueritis ; & non conturbemini : Dominum autem
Christum sanctificate in cordibus vestris : Et cap. 2. loquens
de Christo :
Vobis honor credentibus : non
credentibus autem lapis offensionis, & petra scandali.
Denique S. Paulus ad Romanos cap. 9. loquens de perfidia Hebræorum in
Christum ait :
Offenderunt enim in lapidem
offensionis : sicut scriptum est : Ecce pono in Sion lapidem
offensionis, & petram scandali.
IX. Verba ejusdem cap. 40.
Vox clamantis in deserto parate viam
Domino, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri : esse
vaticinium de Christo, cujus adventum præivit S. Joannes Baptista, ut
pararet vias ejus, asserunt omnes Euangelistæ. Quemadmodùm etiam locum
illum Malachiæ cap. 3. ubi dicit Deus :
Ecce ego mitto Angelum meum, & præparabit viam ante faciem
meam. Hunc enim Angelum esse Joannem Baptistam, qui præparavit
viam ante faciem Christi, asserit ipse Christus Matth. cap. 11. Et
confirmat Zacharias pater ejus Lucæ cap. 1. illis verbis :
Et tu puer Propheta Altissimi vocaberis :
præibis enim ante faciem Domini parare via ejus.
X. Verba ejusdem Isaiæ cap. 45.
Ego Deus & non est alius : in
memetipso juravi, quia mihi curvabitur omne genu. S. Paulus ad
Romanos cap. 14. exponit de Christo dicens :
Omnes stabimus ante Tribunal Christi ;
Scriptum est enim : Vivo ego dicit Dominus, quia mihi flectetur omne
genu. Postremò cùm apud eumdem Prophetam cap. 4. & 44.
& 48. Deus ter dicat de se :
Ego sum
primus, Ego novissimus. Et idem dicat de se ipso Christus in
Apocalypsi cap. primo, necessariò fatendum est, Christum esse Deum.
Satis superque probant testimonia
hactenùs allata, Christum quemadmodùm verè est Homo, ita etiam verè esse
Deum. Attamen, ut clariùs hæc veritas Mahumetanis appareat, ex variis
novi testamenti locis illam directè probemus.
Primò. Matth. cap. 16. S. Petrus
Apostolorum Princeps fatetur,
Christum
esse Filium Dei vivi. Neque obstat quòd in sacris literis,
alii etiam filii Dei appellentur. Diverso enim modo convenit hoc
Christo, ac cæteris sive Angelis sive hominibus : quemadmodùm diverso
modo convenit illi hoc nomen
Christi
, seu Messiæ, ac aliis qui eodem nomine inveniuntur appellari. Nemo
quippè absolutè nuncupatus fuit Messias, quemadmodùm neque filius Dei
nisi Jesus. Ex quo patet aliquid singulare importare in illo hæc nomina,
quod non competit ulli alii. Probatur hoc primò ex Proverbiis Salomonis
cap. 30. ubi dicitur de Deo.
Quod est
nomen ejus, & quod nomen filii ejus, si nosti ? Certè si
hìc nomen
filii nihil aliud
significaret, quàm adoptionem, aut electionem, interrogatio esset satis
levis, & facilis, cùm omnes boni sint hac ratione filii Dei ; &
tamen tanquam res ininvestigabilis proponatur. Secundò : Nemo nisi
Christus, tanquam proprio, & usitato nomine vocatur in Scripturis
Filius Dei. Hoc non indiget
probatione : nam omnia Euangelia, & cæteri libri Testamenti novi id
manifestissimè demonstrant.
Proptereà cùm,
Filius Dei dicitur de Christo,
semper in textu originario Græco, quemadmodùm etiam in versione Syriaca,
& Arabica ponitur cum articulo, seu modo emphatico : quod ostendit
Christum propriè, verè ac singulariter esse filium Dei. Quòd si
Mahumetani dicant, Christum propter excellentem electionem ipsius, non
autem propter divinitatem, quam habeat, appellari antonomasticè Filium
Dei : respondemus ob hanc rationem in sententia ipsorum multò magis
Mahumetum, quàm Christum honorandum fuisse à Deo hoc nomine, cùm, licèt
falsò, putent electionem illius excellentiorem fuisse, quàm electionem
Christi ; ac proptereà absolutè & tanquam proprio nomine vocent eum
المصطفى
Electum : & tamen neque in
Alcorano, neque usquam apud Arabes obtinuit unquam nomen Filii Dei.
Tertiò : Si Christus diceretur filius Dei per adoptionem, vel
electionem : non esset, cur Euangelistæ referrent tanquam rem novam,
& divinitùs revelatam, quòd aliquis eum agnosceret & fateretur
filium Dei : & quòd Christus ipse Petro se talem agnoscenti ac
fatenti diceret :
Beatus es Simon
Bar-iona, quia caro & sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus
qui in Cœlis est : & proptereà constitueret eum Principem
Ecclesiæ suæ & traderet illi claves Regni Cœlorum. Quartò : Christus
non solùm dicitur
filius Dei, sed
filius Dei vivi : quòd sine
dubio est ad demonstrandum, illum esse filium Dei naturalem, & ab eo
generatum. Generatio enim, ut sæpè diximus, est processio viventis à
vivente in similitudinem naturæ : quamvis enim Oseæ cap. 1. prædicatur,
Israelitas nominandos esse
filios Dei
viventis : non tamen dicitur eos esse verè tales. Neque unquam
de ullo singulari homine, præter Christum, dictum vel scriptum fuit,
verè esse Filium Dei vivi. Quintò : Non solùm Christus dicitur filius
Dei : sed
filius Dei unigenitus :
& additur à S. Joanne cap. 1.
Qui est
in sinu Patris : per quod manifestè ostenditur, illum esse
filium Dei verum, & naturalem. Sextò. Judæi ipsi apertè agnoscebant,
Christum vocare se Filium Dei hoc modo, & consequenter fateri se
esse æqualem Deo, & Deum verum. Hoc patet ex Joan. cap. 5. ubi cùm
dixisset Christus :
Pater meus usque modò
operatur, & ego operor : Subjicit Euangelista :
Proptereà ergo magis quærebant eum Judæi
interficere, quia non solùm solvebat Sabbatum, sed & patrem suum
dicebat Deum, æqualem se faciens Deo. Et cap. 10. Cùm Christus
dixisset, Deum esse Patrem suum, & consequenter se esse filium Dei :
sustulerunt lapides Judæi, ut
lapidarent eum. Cùmque de hoc Christus conquereretur ;
responderunt ei :
De bono opere non
lapidamus te, sed de blasphemia : & quia tu homo cùm sis, facis
te ipsum Deum. Non dixerat autem Christus, se esse Deum sed
Filium Dei : ut patet ex eo, quod sequitur :
Vos dicitis, quia blasphemas, quia dixi :
filius Dei sum. Intelligebant scilicet,
filium Dei absolutè &
simpliciter involvere necessariò filiationem Dei naturalem ; &
consequenter æqualitatem cum Deo. Proptereà etiam Pontifex Caiphas tàm
studiosè exquirebat ab eo, utrum esset Filius Dei vivi.
Cùmque id ille confessus esset,
Caiphas scindens vestimenta sua, eumdem blasphemiæ condamnavit. Et Judæi
dixerunt ad Pilatum Joan. cap. 19.
Nos
legem habemus, & secundum legem debet mori, quia filium Dei se
fecit. Hoc autem nullo modo fecissent, aut dixissent, si de
filiatione per solam gratiam vel adoptionem illum loqui existimassent :
nemo enim vel blasphemus, vel morte dignus censeri poterat, qui illam
sibi tribuisset. Postremò solus Christus, proprius & verus Dei
Filius appellatur : ut in Epistola ad Romanos cap. 8.
Quia etiam proprio filio suo non pepercit,
sed pro nobis omnibus tradidit illum. Et in epistola 1. Joan.
cap. 5.
Dedit nobis sensum, ut cognoscamus
verum Deum, & simus in vero filio ejus. Hic est verus Deus &
vita æterna. Ex his manifestum est, si Christus est filius Dei
non per adoptionem, sed verus, proprius, unigenitus, & naturalis,
esse etiam verum Deum.
II. Lucæ cap. 1. dixit Gabriel de
Joanne Baptista.
Multos filiorum Israel
convertet ad Dominum Deum ipsorum : & ipse præcedet ante illum
in spiritu & virtute Eliæ. Manifestum est autem Joannem
non præcessisse nisi ante Christum : juxta illud S. Pauli in Actis
Apostolorum cap. 13.
Eduxit Deus Israel
Salvatorem Jesum, prædicante Joanne ante faciem Adventus ejus.
Neque pronomen demonstrativum,
illum
, in verbis Gabrielis potest referri ad alium, quàm ad
Dominum Deum ipsorum. Est igitur
Christus Dominus Deus filiorum Israel. Et confirmatur verbis illis
Zachariæ alloquentis filium suum Joannem :
Præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus.
III. Joannis cap. 5.
Judæi quærebant Christum interficere, quia
non solùm solvebat Sabbatum, sed etiam Patrem suum dicebat Deum,
æqualem se faciens Deo. Quo in loco notandum est, verba illa,
æqualem se faciens Deo, non esse
Judæorum, sed Euangelistæ, qui sciebat, idem esse habere Patrem Deum,
& esse filium ejus naturalem, ac esse æqualem Deo. Porrò si verba
illa posuisset Euangelista ex mente Judæorum, & ea falsa
existimasset, utique eorumdem errorem confutasset, vel saltem
manifestasset, ut aliàs eum sæpè fecissè videmus. Ut cap. 2. cùm
dixisset Jesus :
Solvite Templum hoc,
& in tribus diebus excitabo illud : & Judæi
intellexissent hæc verba de Templo Jerosolymitano : statim Euangelista
correxit eorum errorem, dicens :
Ille
autem dicebat de Templo corporis sui. Et cap. ult. cùm
dixisset de Joanne ipso :
Sic eum volo
manere donec veniam : & cæteri discipuli putassent per hoc
significari, illum nunquam esse moriturum usque ad Christi adventum :
corripuit eorum errorem dicens :
Et non
dixit Jesus non moritur, sed sic eum volo manere donec veniam
: eodem modo cap. 11., cùm dixisset Jesus :
Lazarus amicus noster dormit : &
putarent discipuli eum loqui de vero somno ; statim detexit eorum
deceptionem, dicens :
Dixerat autem Jesus
de morte ejus. Si igitur hìc etiam Judæ falsum opinati fuissent,
correxisset Joannes eorum opinionem dicens :
& non dixit Jesus se esse æqualem Deo
: imò Jesus ipse, quemadmodùm semper eorumdem Judæorum calumnias
& mendacia de se refutabat vel negabat, ita hìc quoque, si sibi
falsum quid imposuissent, proculdubiò illud rejecisset, atque
innocentiam suam manifestasset. Et quemadmodùm hìc non negavit, se esse
æqualem Deo, ita neque cap. 10. ubi hoc idem opposuerunt ei illis
verbis :
De bono opere non lapidamus te,
sed de blasphemia : & quia tu homo cùm sis, facis te ipsum Deum
, non respondit : Ego non facio me ipsum Deum : imò ratum habuit
quod ipsi dixerant, convincens eos illis verbis :
Si non facio opera Patris mei (idest
opera propria Dei)
nolite credere mihi. Si
autem facio : & si mihi non vultis credere, operibus credite, ut
cognoscatis, & credatis, quia Pater in me est, & ego in
Patre :
Objicies, primò Christum
respondisse Judæis :
Nonne scriptum est in
lege vestra : Quia Ego dixi, dii estis ? Si illos dixit deos, ad
quos sermo Dei factus est, & non potest solvi scriptura : quem
Pater sanctificavit, & misit in mundum, vos dicitis ; quia
blasphemas, quia dixi : filius Dei sum. Per quæ verba videtur
ostendi, Christum non alia ratione asseruisse, se esse Deum, vel filium
Dei, quàm illa, qua dicti sunt dii, & filii Dei ii, ad quos sermo
Dei factus est, nempè per gratiam & adoptionem tantùm. Respondeo
Christum argumentatum fuisse contra Judæos à minori ad majus : non secus
ac si filius Regis verus & naturalis, sed ignotus, ac sub veste
peregrina argueretur temeritatis, quòd vocaret se filium Regis illius,
qui etiam domesticos suos famulos appellaret filios : ille verò
responderet : Vos arbitramini me temerarium, quòd me ipsum filium Regis
appellem, à quo genitus sum, cùm Rex appellet filios etiam servos
domesticos suos. Eandem vim habent verba Christi, nimirùm : Si illi, ad
quos tantùm sermo Dei factus est, dicuntur dii & filii Dei : quantò
magis debetur mihi hoc nomen, quem Pater sanctificavit per unionem
hypostaticam divinæ naturæ cum humana (nam id significat hoc loco
sanctificare, juxta sensum Doctorum
Christianorum) & misit in mundum ? Probat deindè sequentibus verbis,
se esse filium Dei non per adoptionem, sed per generationem, &
consequenter Deum verum, per opera propria Dei, quæ faciebat.
IV. Joannis cap. 14. dixit
Christus Apostolis :
Creditis in Deum,
& in me credite, per quod ostendit, se esse verum Deum.
Alioquin non arrogasset sibi fidem ab Apostolis, quæ Deo debebatur. Quòd
si objiciant Mahumetani, etiam Exodi cap. 14. scriptum esse de
Israelitis :
& crediderunt in Dominum
& in Moysem servum ejus : respondemus ea verba,
servum ejus, ostendere, diverso modo
accipiendum esse ibi,
credere,
respectu Dei, & respectu Moysis. Prætereà ibi,
credere, non importat actum fidei,
sed certitudinis illius, quod promissum fuerat. Quamobrem tàm versio
Græca, quàm latina habent :
Et crediderunt
Deo, & Moysi servo ejus. Arabica autem optimè
interpretatur :
وامنوا بالرب وصدقوا موسى عبده .
Et crediderunt in Dominum, & veracem
habuerunt Moysem servum ejus. In Euangelio autem loco jam
allegato Arabicè habetur
امنوا بالله وامنوا بي
Credite in Deum, & credite in me
: non autem
وصدّوني
& veracem habete me. Patet verò
ex verbis sequentibus, eandem fidem hìc tribui Deo, & Christo :
sequitur enim paulò post :
Ego sum via,
veritas, & vita. Quæ verba soli Deo conveniunt, qui
Arabicè etiam tanquam proprio nomine dicitur
الحق
Veritas. Et multò magis ex illis :
Si cognovissetis me, & Patrem meum
utique cognovissetis. Et amodò cognoscetis eum, & vidistis eum.
Certè discipuli cognoscebant Christum, sed nondum agnoscebant esse
eundem Deum cum Patre : Quòd si hoc cognovissent, cognovissent etiam
Patrem. Quamobrem postulanti Philippo, ut Patrem ipsis ostenderet,
respondit :
Tanto tempore vobiscum sum,
& non cognovistis me ? Philippe, qui videt me, videt &
Patrem. Non credis, quia ego in Patre, & Pater in me est ?
Certè si Christus non esset Deus idem ac Pater, nullo modo verificari
possent hæc verba illius.
V. Joannis cap. 16. dixit
Christus :
Omnia, quæ habet Pater mea
sunt. At quis unquam dicere audeat, vel jure possit : Mea sunt
omnia, quæ habet Deus ; nisi etiam sit Deus ? Certè si quis diceret :
Omnia quæ habet Rex, mea sunt : apertè ostenderet se etiam esse Regem,
vel filium hæredem & successorem Regis. Confirmavit hoc idem Joan.
cap. 17. cùm dixit Patri :
Et mea omnia
tua sunt, & tua mea sunt. Si omnia Patris sunt filii,
& omnia filii sunt Patris ; impossibile est filium non esse æqualem
Patri, & eundem Deum cum illo. Matthæi etiam cap. 11. dixit :
Omnia mihi tradita sunt à Patre meo :
& nemo novit filium, nisi Pater : neque Patrem quis novit nisi
filius, & cui voluerit filius revelare. Estne ulla
creatura, quæ sine blasphemia dicere possit : Deus mihi tradidit omnia :
quod idem est ac dicere : Ego habeo omnia, quæ habet Deus : & nemo
novit me, nisi Deus : & nemo novit Deum nisi ego : & ego revelo
Deum cui volo ? Hæc sanè nemo dicere potest, nisi sit Deus.
VI. Joan. cap. 20. Thomas
Apostolus dixit Christo :
Dominus meus,
& Deus meus. Et notandum est Græcè esse cum articulo :
ὁ Κύριός μου καὶ ὁ Θεός μου . Quod
ostendit, Thomam confessum fuisse Christum, ut verum Deum, & verum
Dominum. Christus verò non solùm de hoc illum non redarguit, sed etiam
laudavit & commendavit dicens :
Quia
vidisti me Thoma credidisti : Beati qui non viderunt &
crediderunt.
VII. In epistola ad Romanos
cap. 9. loquens S. Paulus de Judæis, ait :
Ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus,
Benedictus in Sæcula : Quem locum ita transtulit Interpres
Syrus :
Et ex ipsis revelatus fuit
Christus in carne, qui est Deus, qui est super omnia : cui laus
& benedictio in sæcula
sæculorum Amen. Quid clarius dici
poterat pro vera Christi divinitate ?
VIII. In epist. ad Galat. cap. 1.
ita loquitur S. Paulus :
Notum vobis facio
Euangelium, quod prædicatum est à me ; quia non est secundum
hominem, neque enim ego ab homine accepi illud, neque didici, sed
per revelationem Jesu Christi. Quibus verbis Apostolus non
obscurè insinuat, Christum non esse purum hominem, sed etiam Deum, dum
affirmat, se non accepisse, nec didicisse Euangelium ab homine, sed à
Jesu Christo sibi illud revelante. Et confirmatur ex primis ejusdem
Epistolæ verbis :
Paulus Apostolus, non ab
hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, & Deum
Patrem. Ergo Jesus Christus non est purus homo, sed etiam
Deus.
IX. In epistola ad Philippenses
cap. 2. dicit D. Paulus de Christo :
Qui
cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem
Deo : sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in
similitudinem hominum factus, & habitu inventus ut homo.
Porrò forma alicujus rei est essentia ipsius rei : non enim potest hìc
esse sermo de forma accidentali, quæ in Deo nullo modo reperitur. Ergo
forma Dei erit essentia, seu esse Dei. Ergo Christum esse in forma Dei,
erit esse in essentia Dei, seu habere idem esse cum Deo : quemadmodùm
esse in forma servi, idest hominis, ut explicat idem Paulus, est habere
essentiam, seu esse servi, vel hominis. Confirmatur primò : quia si, cùm
esset in forma Dei, accepit formam hominis, & factus est homo, ergo
anteà non erat homo. Sed neque erat Angelus. Quid ergo erat cùm erat in
forma Dei ? Certè Deus. Sed deitatem abscondens (hoc enim fuit
semetipsum exinanire) factus est homo. Confirmatur 2. ex illis verbis :
Non rapinam arbitratus est, esse se
æqualem Deo. Nam si Christus non arbitratus est, idest non
putavit, neque existimavit (hoc enim significat verbum Græcum
ἡγήσατο : non autem
meditatus, seu
speculatus est, ut falsò, imò impiè
vult Erasmus) rapinam esse, assumere sibi æqualitatem cum Deo : ergo
putabat, sibique persuadebat, posse eam sibi justè tribuere : id verò
minimè fecisset, si non fuisset revera æqualis Deo.
X. In epist. 2. cap. 5. ita
scribit S. Joannes ;
Et scimus, quoniam
Filius Dei venit, & dedit nobis sensum, ut cognoscamus verum
Deum : & simus in Vero, in filio ejus Jesu Christo. Hic est
verus Deus, & vita æterna : ita enim habent fontes Græci,
& Versio Syriaca, cum quibus latina etiam convenit. Quibus in verbis
Christus appellatur
Verus, &
affirmatur esse verus Deus, & vita æterna. Verus enim, seu Veritas
est nomen Dei apud Arabes, & etiam in Sacris literis. Quòd si dicant
Mahumetani, pronomen, hic, referri ad
verum Deum ante nominatum, non autem ad filium ; Respondemus
pronomen demonstrativum,
hic,
naturaliter referri ad magis propinquum. Ita si dicam : Profectus sum
Romam, ut viderem Templum magnificum S. Petri : & Templum S. Pauli ;
hoc est Templum magnificum : certè nemo dicet,
hoc, referri ad Templum S. Petri :
alioquin esset inepta loquutio : idem enim bis frustrà repeteretur.
XI. Euangelium Joannis primis
verbis manifestissimè testatur Christi divinitatem, dicens :
In principio erat Verbum, & Verbum
erat apud Deum, & Deus erat Verbum. Multa possunt
Mahumetani, & Ariani alibi cavillari : Sed hìc verba adeò clara
sunt, & aperta, ut nihil in contrarium afferre, neque ullo modo
tergiversari possint. Apertè enim dicitur Verbum esse Deum : & hoc
Verbum non esse recenter productum, sed fuisse antequam quidquam
crearetur à Deo : & hoc idem Verbum carnem assumpsisse, &
hominem factum fuisse. Neque dici potest, assumendo carnem, desiisse
esse Deum : Impossibile enim est Deum deficere in esse suo. Probant
etiam evidentissimè Christi divinitatem verba sequentia :
Omnia per ipsum facta sunt, & sine
ipso factum est nihil : quod factum est ; in ipso vita erat. &c.
Hæc sanè, si de alio, quàm de vero Deo dicantur ; falsò, imò impiè
dicentur. Nam, ut optimè observat S. Augustinus, si omnia, quæ facta
sunt, per Verbum facta sunt, & nihil est factum, quod non factum sit
per ipsum : non potest ipsum Verbum factum esse, seu creatum, alioquin
per se ipsum factum esset, quod repugnat : & reperiretur aliquid
factum, quod non esset factum per ipsum, quod negat Euangelista. Nec
dicant Mahumetani, particulam
per
ostendere causam instrumentalem : nam causæ etiam principali tribuitur,
ut idem sit,
per ipsum, ac
ab ipso. Patet hoc ex multis
exemplis Scripturæ ; ut ex epistola ad Romanos cap. 11. ubi dicitur de
Deo :
Quoniam ex ipso, & per ipsum,
& in ipso sunt omnia. Non potest hìc particula
per significare causam
instrumentalem. In epist. etiam ad Galatas cap. 1. asserit S. Paulus, se
factum fuisse Apostolum per Jesum Christum, & Deum Patrem. In veteri
etiam Testamento Oseæ cap. 1. ita loquitur Deus ;
Et domui Juda miserebor, & salvabo eos
per Dominum Deum suum, & non salvabo eos per arcum, & per
gladium : ubi primo loco particula
per nullo modo significare potest
instrumentum. Dicitur autem Pater creasse omnia per filium, licèt etiam
filius omnia creaverit, quia est Verbum Patris, & persona ab illo
procedens. Ita dicitur homo intelligere per intellectum, licèt
intellectus etiam ut causa principalis intelligat ; & videre per
oculum, operari per manum, seu brachium, licèt tàm oculus, quàm
brachium, & manus sint causæ principales, seu comprincipales suarum
operationum. Confirmatur hoc ex Euangelio Joannis cap. 5. in illis
Christi verbis :
Pater meus usque modo
operatur, & ego operor. Et paulò post ;
Non potest filius à se facere quidquam
(quia scilicet per generationem accipit suum esse à Patre, &
consequenter etiam omnipotentiam, qua operatur)
nisi quod viderit Patrem facientem.
Quæcumque enim ille fecerit, hæc & filius similiter facit. Pater
enim diligit filium, & omnia demonstrat ei, quæ ipse facit :
& majora his demonstrabit opera, ut vos miremini. Sicut enim
Pater suscitat mortuos & vivificat, sic & filius quos vult
vivificat. Ex quibus patet ita Patrem operari per Filium, ut
Filius etiam operetur cum Patre, & eodem modo, quo Pater. Hùc
accedit, quod in Scripturis habetur, non solùm omnia facta esse per Christum ; sed etiam
facta esse in Christo, idest in virtute, & omnipotentia ejus. Quare
in epistola ad Colossenses cap. 1. scribitur :
In ipso condita sunt universa in Cœlo,
& in terra ; visibilia, & invisibilia ; sive Throni, sive
Dominationes, sive Principatus, sive Potestates : omnia per ipsum,
& in ipso creata sunt, & ipse est ante omnia, & omnia in
ipso constant. Hæc si de alio, quàm de Deo dicantur, falsò
impièque dicentur. Porrò cùm Mahumetani velint, Christum non esse Deum,
sed purum hominem : dicant nobis ; cum juxta S. Paulum, & cæteros
sacros Scriptores, imò ipsum Christum, esset ante Mundum, & ante
omnem creaturam : dicente eodem in Euangelio Joannis cap. 17.
Et nunc clarifica me tu Pater, apud
temetipsum claritate, quam habui priusquam mundus esset, apud te
: dicant, inquam, nobis : quid erat tunc ? Erat ne Angelus, an
homo, an aliquid aliud creatum ? At ita non fuisset ante omnem
creaturam, alioquin fuisset ante seipsum. Si Mahumetani his tàm claris,
apertisque testimoniis, & argumentis non convincuntur, in meridiana
luce spontè cæcutiunt.
§. 6.
Aliis argumentis ex Sacris
Scripturis petitis Christi divinitas probatur.
Probatur prætereà Christi
divinitas tùm ex nominibus, & attributis, tùm ex operibus propriis
Dei, quæ Christo in Sacris literis tribuuntur : tùm demum ex perpetua,
communique traditione.
Primum ac præcipuum nomen, quo
supremum Numen absolutè, & simpliciter à mortalibus agnoscitur,
& colitur, est
Deus. Hoc autem
nomine Christus insignitur Isaiæ cap. 9.
Et vocabitur nomen ejus Admirabilis, Deus, Fortis &c. Et
in Actis Apostolorum cap. 20.
Attendite
vobis, & universo gregi, in quo vos Spiritus Sanctus posuit
Episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo.
Et ad Romanos cap. 9.
Qui est super omnia
Deus benedictus in sæcula. Et Apocalypsis cap. 4.
Dominus Deus omnipotens, qui est, &
qui erat, & qui venturus est. Et Joannis cap. 1.
Et Deus erat Verbum. Et cap. 20.
Dominus meus, & Deus meus. Et
epist. 1. Joan. cap. 3.
In hoc cognovimus
charitatem Dei, quia ille animam suam pro nobis posuit.
Secundum nomen est
Dominus, qui absolutè in Sacris
Scripturis dicitur de solo Deo : imò ubi Hebraicè est nomen ineffabile
יְהוָה quod de vero tantùm Deo
dicitur, Interpretes Græci, Latini, & plerique alii, ferè semper
vertunt,
Dominus : Græcè
ὁ κύριος : Syriacè ܡܪܬܝ : Arabicè
الرب puto ob eam causam, quia
Hebræi non solùm recentiores, sed etiam antiquiores, ubi scriptum erat
nomen,
יהוה ob reverentiam
legebant
ארנָי
Dominus, non autem
Deus : ut item legit Interpres
latinus Exod. cap. 6. itaut potiùs nomen
Domini, quàm
Dei,
proprium supremi Numinis esse videatur. Christum autem hoc nomine vocari
jam suprà vidimus. Et ita vocandum esse prædixit Jeremias cap. 23.
Et hoc est nomen ejus quod vocabunt eum,
Dominus justitia nostra : ubi Hebraicè est
יהוה . Quòd si objiciant Moslemi
locum hunc non esse ita certum, cùm ex Hebraico fonte quidam vertendum
esse putant :
Et hoc est nomen ejus, quo
vocabit eum Dominus, Justitia nostra. Respondemus, sufficere
pro nobis testimonia superiùs allegata : quibus addi potest illud Isaiæ
cap. 9.
Et vocabitur nomen ejus,
Admirabilis, Deus, Fortis. Ubi nomen Dei Hebraicè est
אל quod de uno tantùm, veroque Deo
dicitur.
Tertium nomen est
Altissimus : Hebraicè
עליון : Arabicè
الاعلى : quo nomine Christus à
Zacharia patre Joannis Baptistæ appellatus fuit illis verbis Lucæ
cap. 1.
Tu Puer Propheta Altissimi
vocaberis. Et cùm S. Paulus in epistola ad Philippenses
cap. 2. dicat,
nomen Christi esse super
omne nomen : & ad Rom. cap. 9.
Christum esse super omnia Deum benedictum
; manifestè ostendit,
Altissimi
nomen illi jure deberi.
Quartum nomen est
Invisibilis : non tantùm quia nemo
potest Deum oculo corporeo videre, quantùm quia nulla est creatura, quæ
etiam intellectuali oculo sine speciali ipsius auxilio, & lumine
possit eum clarè cognoscere. Christus autem dixit de seipso Matth.
cap. 11.
Nemo novit filium nisi Pater ;
neque Patrem quis novit nisi filius ; ostendens per hoc, tàm
Patri, quàm sibi nomen
Invisibilis
convenire :
Quintum nomen est,
Rex gloriæ, vel
Dominus gloriæ. Hoc nomen Christo
tribuitur à S. Paulo epist. 1. ad Corinth. cap. 2. ubi scribit :
Si enim cognovissent, numquam Dominum
gloriæ crucifixissent. Et in psalmo 23. dicitur.
Attollite portas Principes vestras &c.
& introibit Rex gloriæ : quæ verba de Christo intelligenda
esse, communis semper fuit omnium Christianorum sensus. Neque solùm ibi
Christus
Rex gloriæ, sed etiam
Dominus fortis & potens, & Dominus
virtutum, qui tituli soli Deo tribuuntur, appellatur.
Sextum nomen est,
Rex Regum & Dominus dominantium.
Quod sicut S. Paulus epist. 1. ad Timotheum cap. 6. Uni vero Deo
competere affirmat ; ita S. Joannes in Apocalypsi cap. 17. & 19.
Christo expressis verbis tribuit, dicens :
Agnus vincet illos, quoniam Rex regum est, & Dominus
dominantium. Et :
In femore
scriptum habet : Rex regum, & Dominus dominantium.
Septimum Dei nomen est,
Sum, vel
Ens, vel
Qui est. Ita habetur Exodi cap. 5.
Ego sum qui sum, &
Qui est misit me ad vos. Græcè
dicitur
εἰμὶ, vel
ὁ ὢν . Arabicè
هو vel
الكاين In Euangelio Joannis cap. 8.
dixit Christus Judæis :
Si non credideritis, quia ego sum,
moriemini in peccatis vestris. Et cùm respondissent Judæi : Tu quis
es ? Ille ait :
Principium, qui
& loquor vobis : idest : ille, qui loquutus sum vobis à
principio : nimirùm, Deus. Et paulò post :
Cùm exaltaveritis filium hominis, tunc cognoscetis, quia ego sum.
Et in Apocalypsi dicitur de eo :
Qui
est, & qui erat, & qui venturus est.
Tribuuntur etiam Deo non solùm à
Mahumetanis, sed etiam à Sacris Scripturis nomina, seu epitheta :
Magnus, Unus, Verus, Solus. Et his
iisdem Christus non rarò insignitur. Epistola 1. ad Corinthios cap. 8.
Nobis est Unus Dominus Jesus Christus.
Epist. 1. Joan. cap. 5.
Ut simus in
Vero filio ejus. Hic est Verus Deus. In epist. Judæ :
Solum Dominatorem, & Dominum nostrum
Jesum Christum negantes. In epist. ad Titum :
Expectantes beatam spem, & adventum
gloriæ magni Dei, & Salvatoris nostri Jesu Christi.
Uniuntur enim sub eodem articulo in Originali Græco
Magni Dei &
Salvatoris nostri Jesu Christi :
Μεγάλου Θεοῦ, καὶ Σωτῆρος ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ
. Quemadmodùm etiam in epistola Judæ.
τὸν μόνον Θεὸν, καὶ Δεσπότην τὸν Κύριον ἡμῶν Ἰησοῦν Χριστόν .
Solum Deum, & Dominatorem Dominum
nostrum Jesum Christum. Ubi etiam ponitur
Deus, quod nomen in vulgatis latinis
desideratur. Porrò si Christus non esset Deus, nunquam Scripturæ
appellarent illum,
Solum, & Unicum,
Dominum : & Dominatorem omnium.
Ex Attributis etiam propriis Dei
probatur Christi divinitas : inter illa
Primum est Æternitas : quæ
Christo tribuitur Proverbiorum cap. 8. sub nomine sapientiæ, verbis
illis :
Ab æterno ordinata sum, & ex
antiquis. Quæ non possunt intelligi de Sapientia creata, quia
nihil creatum est ab æterno : neque de Sapientia essentiali, quæ
communis est omnibus personis divinis, cùm dicat se genitam, &
egressam ex ore Altissimi, & loquatur tamquam persona distincta ab
alia persona divina. Ergo intelligenda sunt de Filio Dei, qui est
sapientia genita à Deo. Prætereà Michææ cap. 5. dicitur de Christo.
Et egressus ejus ab initio à diebus
æternitatis. Et Joannis cap. 1.
In principio erat Verbum : ubi ostenditur Verbum fuisse ante
principium rerum omnium, cùm dicitur, quòd in principio jam
erat. Et confirmatur ex
sequentibus :
Et Deus erat Verbum : &
omnia per ipsum facta sunt : & mundus per ipsum factus est.
Quod probat illum fuisse ante mundum, & ante omnia creata,
& per consequens ab æterno. Habemus saltem ex his testimoniis,
Christum non incœpisse esse secundum omnia sui constitutiva eo solùm
tempore, quo de Virgine conceptus fuit, sed ante ipsam Mundi
constitutionem : ex quo necessariò sequitur, Christum habere duplicem
naturam : alteram, quam habebat ante omnem Creaturam, & hæc est
divina, & æterna : alteram, quam accepit, quandò de Virgine
conceptus fuit, & hæc est temporalis, & humana. Innuitur etiam
Christi æternitas per ea verba S. Pauli ad Hebræos cap. 13.
Jesus Christus, heri & hodiè, ipse,
& in sæcula. Tres enim status per hæc verba significantur
Æternitatis : nempè æternitas à parte ante per
heri : æternitas præsens per
hodiè : & æternitas à parte
post, per
in sæcula.
Est etiam proprium Dei attributum
Immensitas, quæ Christo
tribuitur à Baruch. cap. 3.
Magnus est,
& non habens finem, excelsus, & Immensus. Esse autem
hìc sermonem de Christo, patet ex sequentibus verbis :
Post hæc in terris visus est, & cum
hominibus conversatus est ; De quibus jam suprà dictum est.
Idem probant verba illa Christi apud Joannem cap. 3.
Nemo ascendit in Cœlum, nisi qui descendit
de Cœlo, filius hominis, qui est in Cœlo : Græcè
ὁ ὢν ἐν τῷ οὐρανῷ . Illud
Ens in Cœlo. Ex quo habemus Christum
quandò hæc loquebatur, simul fuisse in Cœlo, & in terra : in Cœlo
quidem ut Deum, cujus proprium nomen est
ὁ
ὢν
Ens, seu
Qui est : in terra autem ; ut Deum
simul, & hominem. Confirmatur idem ex eo, quod ipse dixit Matthæi
cap. 18.
Ubi fuerint duo, vel tres
congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. Non dixit,
ibi ero, sed ibi sum, ad denotandam divinitatem suam : quod etiam
ostendit cap. ult. cùm dixit Apostolis :
Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem
sæculi. Hæc sanè convenire non possunt nisi illi, qui ob
immensitatem suam ubique reperiatur.
Prætereà inter præcipua Dei
Attributa est
Omnipotentia ; quæ in
Apocalypsi cap. 1. Christo tribuitur, dicenti de se ipso.
Ego sum Alpha, & Omega dicit Dominus
Deus, qui est, & qui erat, & qui venturus est, Omnipotens
: quæ verba dici de Christo, patet ex illis aliis cap. 22.
Ecce venio citò, & merces mea mecum
est reddere unicuique juxta opera ejus. Ego sum Alpha, & Omega,
Primus, & Novissimus. Neque dubium est illum, qui venturus
est, esse Christum.
Denique tribuitur Christo
scientia rerum omnium, quæ soli Deo convenit. Epist. ad Colossenses
cap. 2.
In Christo sunt omnes thesauri
Sapientiæ, & scientiæ Dei. Et Joann. cap. 2.
Eo quòd ipse nosset omnes : ipse enim
sciebat quid esset in homine. Et cap. 16. Dixerunt Christo
Discipuli :
Nunc scimus quia scis omnia.
Et cap. 21. dixit ei Petrus :
Domine
tu omnia nosti : tu scis, quia amo te.
Demum ex operibus propriis Dei,
divinitas Christi manifestè comprobatur.
Primò enim tribuitur illi
Creatio, quæ soli Deo convenit : ut
Joannis cap. 1.
Omnia per ipsum facta
sunt : & sine ipso factum est nihil. Creatio autem est
productio rei ex nihilo. In epist. ad Hebræos cap. 1. intelligit S.
Paulus de Christo verba illa psalmi 101.
Et tu in principio Domine terram fundasti, & opera manuum
tuarum sunt Cœli. De eodem intelligenda sunt verba illa
Proverb. c. 8.
Quando præparabat Cœlos
aderam. Quando appendebat fundamenta terræ ; cum eo eram cuncta
componens. Joann. cap. 5. cùm dixit Christus :
Quæcumque Pater facit, hæc & Filius
similiter facit : ostendit se universa simul cum Patre
creasse.
Conservatio etiam rerum creatarum
est propria Dei : quæ tamen Christo quoque tribuitur à S. Paulo in epist. ad Coloss.
cap. 1.
Omnia in ipso constant. Et
ad Hebræos cap. 1.
Qui portat omnia Verbo
virtutis suæ.
Prætereà proprium Dei est
salvare. Quamobrem Isaiæ cap. 43. dicit idem Deus :
Non est absque me salvator. Et
cap. 45.
Et Salvans non est præter me.
Porrò ita proprium est Christi salvare, ut
Jesus, idest Salvator, seu Salus
fuerit proprio nomine appellatus ; dixeritque de eo Angelus :
Ipse enim salvum faciet populum suum à
peccatis eorum.
Prædictio futurorum, &
cognitio cordium, quæ duo in Sacris literis propria Dei esse
asseruntur ; Christo quoque tribui videmus. Primum constat ex
Euangeliis, in quibus Christus multa ventura prædixit, non ex
revelatione sibi ab alio facta, sicut prædicebant Prophetæ, sed ex
propria scientia, eò quòd, ut suprà diximus, ipse nosset omnia, & in
eo essent omnes thesauri Sapientiæ, & scientiæ Dei. Secundum etiam
patet ex Scripturis, in quibus legitur illum cognovisse occultas hominum
cogitationes ; ut enim scribit S. Joannes cap. 2.
Ipse sciebat quid esset in homine, eò quòd
ipse nosset omnes. Et Apocalyp. cap. 2. dixit Christus de se :
Et scient omnes Ecclesiæ ; quia ego
sum scrutans corda, & probans renes : quæ verba dicuntur
de Deo psalmo 7.
Scrutans corda, &
renes Deus.
His addi potest operatio
miraculorum, quæ propria virtute facere solius est Dei. Sancti verò,
& Prophetæ in virtute tantùm Dei miracula patrabant. Porrò Christum
propria virtute miracula fecisse, jam suprà ostendimus, Certum etiam
est, Apostolos, & alios Sanctos Viros sæpè operatos esse miracula in
nomine, & virtute Christi, ut patet ex Actis Apostolorum cap. 3. ubi
Petrus claudum sanavit illis verbis :
In
nomine Jesu Christi Nazareni surge, & ambula. Et Christus
ipse Marci cap. ult. prædixit de suis fidelibus :
In nomine meo dæmonia ejicient &c.
Nec minorem vim habet ad
probandam Christi divinitatem cultus proprius Dei, quo Apostoli,
cæterique fideles illum venerabantur adorantes eum, & vocantes
absolutè Dominum, seque servos, & ministros ejus appellantes, ut
videre est in epistolis S. Pauli, & aliorum, Apostolorum.
Maximum verò divinitatis Christi
testimonium censeri debet perpetua Christianorum traditio, communisque
totius Mundi sensus, & consensus. Semper enim Christiani crediderunt
Christum esse Deum verum, verumque Dei Filium. Illi verò, qui aliter
sentirent, tanquam impii, & hæretici damnati sunt. Neque de hoc
possunt Mahumetani dubitare, cùm Alcoranus ipse sæpiùs asserat,
Christianos credere, & prædicare Christum Deum, & Filium Dei
verum, & naturalem. Neque loquitur de aliqua Christianorum secta,
sed de universo genere Christianorum. Et confirmatur hoc idem ex fide
communi, quam hodiè Christiani omnes Latini, Græci, Armeni, Arabes,
Chaldæi, Æthiopes, & cujuscumque sectæ sint, & nationis, etiam
Hæretici, & Schismatici profitentur. Omnes enim, ut Ahmedus etiam
fatetur (si paucos Atheos, qui Christianorum tantùm nomen habent,
excipias) Christum esse Dei Filium, verumque Deum credunt, &
fatentur. Quin etiam, si interrogentur aliæ nationes, & sectæ,
Judæi, Mahumetani, Ethnici, omnes uno ore, Christianos Christum, ut Deum
verum colere testabuntur. Quòd autem aliquod tempus fuerit, in quo iidem
Christiani religionem suam (ut Moslemi blaterant) mutaverint : & cùm
Christum ut hominem tantùm haberent, cœperint ita universaliter illum ut
Deum adorare ; impossibile prorsùs est ; cùm nullum possit hujus
mutationis tempus assignari : & non solùm perpetua traditio, sed
etiam generalia, & particularia Concilia Christianorum ab ipso
religionis exordio ad hæc usque tempora, & Scriptores omnes omnium
Nationum manifestè repugnent ; imò oppositum evenisse reperimus :
nimirùm, cùm primò omnes Christi divinitatem faterentur ; temporis
progressu nonnullos ut Arium, Ebionem, Cerinthum, Mahumetum, &
alios, illam, cæteris semper contradicentibus, negavisse. Quamvis autem
Arius, qui primus hanc hæresim vel invenit, vel dilatavit, Christum, vel
Verbum, æqualem esse Patri, & Deum verum negaverit : non tamen
sensit cùm Mahumeto, & quibusdam aliis, Christum fuisse purum
hominem, & tunc esse incœpisse, quandò è Virgine Maria conceptus
est ; sed credidit antequam conciperetur fuisse Verbum Dei, & Filium
Dei, non tamen Deum, neque Deo æqualem, vel ex Deo genitum, sed factum à
Deo ante omnem Creaturam : itaque Ariani ipsi aliqua ex parte à Mahumeti
errore recedebant, illumque damnabant ; & paucissimi fuere inter
Christianos, qui Christum antequam de Virgine conciperetur, non
extitisse, vel aliquod esse in cœlo apud Deum non habuisse, auderent
affirmare.
Habemus etiam testimonia
Scriptorum veterum Ethnicorum, ut Taciti, Suetonii, Plinii, &
aliorum, qui primis Christianæ Religionis sæculi scripserunt. Hi omnes
testantur Christum ut verum Deum à Christianis creditum cultumque
fuisse, & propter hanc fidem eosdem suppliciis, & nece fuisse
multatos.
§. 7.
Judæorum veterum testimoniis
probatur Christi Divinitas.
Post Sacrum Moysis, &
Prophetarum Textum, nihil apud Hebræos majorem habet auctoritatem, quàm
Thargum, seu Chaldaica Interpretatio : post eam verò liber Thalmud
primum locum obtinet, cujus doctrinam rejicere magna apud eos impietas
censeretur. Horum librorum testimoniis Messiæ, seu Christi divinitas
evidentissimè comprobatur.
Primò enim verba illa Isaiæ
cap. 28.
In die illa erit Dominus
exercituum in diadema gaudii, & in sertum ornatus residuo populi
sui. Jonathan filius Uzielis sic transtulit Chaldaicè :
In die illa erit Messias Domini exercituum
in diadema gaudii, & in sertum exultationis residuo populi sui.
Vides pro eodem sumi in Thargum Dominum Exercituum, & Messiam
Domini exercituum.
2. In Midras Thehillim super
psalmum 36. versic. 10.
Quoniam apud te
est fons vitæ, & in lumine tuo videbimus lumen : dixit R.
Johanan.
Ecce lassati sumus
subjugationibus, & redemptionibus (quia scilicet Judæi
sæpè subjugati sunt à variis gentibus, & sæpè redempti à variis
ducibus) :
Non quærimus ultrà, ut
illucescat nobis caro, & sanguis, sed Deus ipse ; sicut scriptum
est psal. 118.
Dominus Deus,
& illuxit nobis. Et dicitur Isaiæ. cap. 45.
Israel salvatus erit in Domino, vel per
Dominum, Salvatione æterna. Et confirmatur Expositio hujus
Rabbini ex eo, quod dixit R. Abba in Berescith Rabba super illud Genes.
cap. 1.
In principio creavit Deus Cœlum,
& terram : nimirum :
Hoc est
quod scriptum est Danielis cap. 2.
Et lumen cum eo est : hoc est lumen Regis
Messiæ. Et sic etiam dicitur psal. 36.
versic. 10 :
Quia tecum est fons vitæ, & in lumine
tuo videbimus lumen. Patet hìc manifestè, Messiam prædicari,
ut Deum, cùm ab eo ventura sit salus æterna Israeli, quæ tamen à Deo
ventura esse affirmatur : quemadmodum dixit R. Ammi in Midras Vaicrà,
introducens Deum ita loquentem cum Judæis :
In futuro ego salvabo vos in substantia
mea, sicut dictum est Isaiæ 45.
Israel salvatus erit in Domino salvatione æterna. Confirmatur
prætereà auctoritate Isaiæ cap. 62. ubi ait :
Dicite filiæ sion : Ecce salvator tuus
venit. Hic enim Messias prædicitur Salvator : ut autem diximus
Salvatoris nomen est proprium Dei.
3. In Midras Seir Hascirim super
ea verba cap. 1.
Exultabimus, &
lætabimur in te R. Abbin exposuit id, quod scriptum est psal.
118.
Hic est dies, quem fecit Dominus,
exultemus, & lætemur in eo. Dixit R. Abbin.
Nesciebant in quo esset lætandum, utrum in
eo, an in Domino : donec venit Salomon, & dixit : Exultabimus,
& lætabimur in te. In te, in Deo : & in te, in salute tua.
Simile autem est hoc Matronæ cuidam, cujus Rex maritus ejus ivit,
& filii, & generi ejus ad Civitatem maritimam. Venerunt,
dixerunt ei : Venerunt filii tui. Respondit : Quid ad me ? Lætentur
nurus meæ. Rursum dixerunt ei : Venerunt generi tui. Respondit :
Quid ad me ? lætentur filiæ meæ. Quando verò dixerunt ei : Venit Rex
maritus tuus ; ait : Ecce hæc est mihi perfecta, & sufficiens
lætitia. Sic futurum fuit, ut venirent Prophetæ, & dicerent ad
Jerusalem : Filii tui de longè venient : Isaiæ cap. 60.
Et ipsa dixit eis : Quid ad me ? Exultent
filiæ Judæ : psalm. 97.
Et filiæ
tuæ supra latus nutrientur. Isaiæ. 60.
Dixit eis : Quid ad me ? lætetur mons sion
psalm. 48.
Cùm verò dixerunt :
Ecce Rex tuus venit justus, & salvatus. Zachar. cap. 9.
Et scriptum fuit Zachar. 2.
Canta, lætare filia sion, quia ecce ego
veniens habitabo in medio tui, ait Dominus : Et congregabuntur
gentes multæ ad Dominum in die illo : & erunt mihi in populum,
& habitabo in medio tui : & scies quia Dominus exercituum
misit me ad te : in illa hora dixit Jerusalem : Gaudens gaudebo in
Domino, & exultabo in Deo meo. Isaiæ cap. 60.
Et hoc est exultabimus, & lætabimur in
te. Huc usque Glossa R. Abbin. Glossa autem R. Salomonis super
illud Zachariæ cap. 9.
Ecce Rex tuus venit
tibi : hæc habet :
Non potest
hoc exponi nisi de Rege Messia : dictum est enim hìc : Et dominatio
ejus de mari ad mare. Et non invenimus Israeli talem dominatorem in
domo secunda. Ex dictis horum Doctorum simul collatis,
manifestè apparet, etiam à Sapientibus Hebræis ex Majorum doctrina,
Messiam haberi, & prædicari, ut Deum. Cùm enim R. Abbin dicat, Regem
illum, quem expectabat synagoga, esse Deum Dominum Exercituum ; & ad
hoc probandum afferat locum Zachariæ cap. 2. ubi sine dubio loquitur de
Deo vero : & locum ejusdem cap. 9. Qui, ut optimè probat R. Salomon,
non potest intelligi, nisi de Messia : manifestè sequitur Messiam esse
Deum, Dominum Exercituum.
In Midras Tehillim super psalmum
21. ubi scriptum est :
Domine in virtute
tua lætabitur Rex. Dixit R. Chanina, in nomine R. Arhà.
Ipse Deus Sanctus, benedictus, tribuit
Messiæ de gloria, vel honore supremo : hoc est : Domine in virtute
tua lætabitur Rex. Dixit R. Nachaman : Quis est iste Rex gloriæ ?
Dominus virtutum ipse est Rex gloriæ. Et dixerunt Magistri nostri :
Rex carnis, & sanguinis, nullus induitur corona ipsius : Deus
verò sanctus donabit eam Regi Messiæ. Rex carnis, & sanguinis,
nullus induitur purpura ejus. Et quæ est purpura Dei ? Confessio,
auctoritas, reverentia, laus, & decor. Et de Rege Messia
scribitur : Magna est gloria ejus in salvatione tua : reverentiam,
& decorem pones, vel coæquabis super eum. Rex carnis, &
sanguinis, nullus de subditis ejus vocatur Cæsar Augustus : &
Deus vocabit Messiam Regem nomine ejus. Et de Rege Messia scriptum
est Jeremiæ cap. 23.
Et hoc est
nomen ejus, quo vocabunt eum : Jehova justitia nostra.
Confirmatur hoc idem ex eo, quod scriptum est in Echa Rabbathi cap. 1.
vers. 6.
Quod est nomen Regis Massiæ ? R.
Abba dixit : Jehova est nomen ejus, sicut dictum est Jeremiæ
23.
Et hoc est nomen ejus, quo vocabunt
ipsum, Jehova justitia nostra. Si ergo Messias habebit coronam
Dei, & purpuram ejus, idest gloriam, auctoritatem, reverentiam,
confessionem, decorem, & cætera, quæ sunt propria Dei, &
vocabitur nomine proprio unius Dei, nempè Jehova ; & Rex gloriæ,
& Dominus exercituum ; quomodò negari potest, illum esse Deum ?
Frivolum verò est id, quod respondet R. Nalman, etiam Moisen, &
Israelitas : imò juxta R. Abba, etiam Jerusalem, & altare Moysis,
& Gedeonis, & montem Moria, deos in scripturis appellari : nam
neque Moyses, neque Israelitæ appellati sunt nomine proprio Dei Jehova :
sed Elohim, quod nomen Principibus, & Idolis non rarò tribuitur.
Jerusalem verò, & duo illa altaria, & mons moria vocata sunt
nomine Jehova in obliquo tantum, veluti si quis vocaret Templum aliquod,
vel inscriberet super valvas ejus :
Deus
est in loco isto. Porrò, quis est adeò hebes, ut non intelligat, Moysi, & Israelitis,
& multò minùs Urbi, altari, & monti non posse convenire
divinitatem, neque aliquid horum, quæ superiùs Messiæ ab ipsis
Doctoribus Judæis tribui videmus ?
R. Abraham Aben Ezra verba psalmi
44.
Sedes tua Deus in sæculum sæculi,
&c. vult intelligenda esse de Messia, ita scribens :
Porrò qui dicit verba illa : Sedes tua, ò
Deus, in sæculum sæculi : referenda esse ad Deum, attendat, quòd
sequens versus hoc denegat, qui ait : Dilexisti justitiam, &
odisti iniquitatem ; proptereà unxit te Deus, Deus tuus.
Sentit hic Doctor apud suos celeberrimus, Messiam esse Deum, cujus sedes
manet in sæculum sæculi.
Legitur in libro Sanhedrin in
distinctione, quæ incipit :
Echàd Dinè
Mammoth : unum de filiis R. Chija, coactum à vino largiùs
ebibito, revelasse arcanum sibi creditum à patre suo, ac dixisse :
Non veniet Filius David (i. Messias)
donec deficiant duæ domus Patrum de
Israel, sicut dictum est Isaiæ 8.
& erit ad sanctificationem, & ad
lapidem offensionis, & ad petram scandali duabus domibus Israel.
Cum autem hæc traditio Thalmudica velit verba Isaiæ prædicta
intelligenda esse de Messia, patet Isaiam loqui de Deo vero ex verbis
præcedentibus :
Dominum exercituum ipsum
sanctificate.
Verba illa Zachariæ cap. 12.
Et respicient ad me, quem transfixerunt
: in
Masseheth succà,
distinct. quæ incipit :
Hahalim Chamiscia
, exponuntur de Messia, & tamen ibi ille, qui ea profert,
vocatur in principio illius capitis :
Dominus extendens Cœlum, & fundans terram, & fingens
spiritum hominis in eo. Nihil verò refert, quòd nonnulli ex
Rabbinis velint, hæc intelligenda esse de Messia filio Joseph : nam
præterquam quòd Messias hic filius Joseph est figmentum Rabbinicum : in
Berescith Rabba eadem verba tribuuntur Messiæ filio David, & de
eodem à Sapientioribus exponuntur. Alia Sapientum Judæorum testimonia de
Christi divinitate omitto. Uno tantùm argumento contentus ero, quod ex
eorumdem doctrina desumptum, nervosissimè tractat Illustr. &
Reverendissimus D. Joseph Ciantes Romanus, Episcopus Marsicensis,
Hebraicæ linguæ omnium ævi nostri peritissimus in tractatu de
Incarnatione divini Verbi, clarissimis
Hebræorum doctrinis ab eorumdem argumentorum oppositionibus
evidenter defensa. Probat in hoc brevi quidem, sed
eruditissimo opusculo ex Thalmudicis doctrinis, non repugnare, Deum
naturam humanam assumpsisse, & in unico supposito divino, duas simul
naturas unitas fuisse : ita ut idem Christus Deus simul sit, & homo.
Quia veteres Hebræi docent, & ut rem divinitùs revelatam firmissimè
credunt, Deum ab initio decem Intelligentias produxisse, quas ipsi
vocant Sephirot, seu Sephiras : quibus ita Deus unitus, & conjunctus
fuit, ut ex Deo, & Sephiris constituatur unum totum, sicut ex
corpore, & anima unus homo ; ex trunco, & ramis una arbor : ex
prunis, & flamma unus ignis : & quidquid dicitur de Deo, dicatur
de Sephiris : & è converso quidquid de Sephiris dicitur, de Deo
enuncietur : ita tamen, ut omnia, quæ involvunt imperfectionem, cadant
supra naturam Sephirarum, quæ verò dicunt tantùm perfectionem, supra
naturam divinam. Hanc autem unionem Dei cum Sephiris, ajunt esse omnium
unionum perfectissimam. Ideò autem volunt, Deum ita cum Sephiris
conjunctum fuisse, ut iis tanquam instrumentis uti posset ad creationem,
conservationem, & gubernationem rerum. Cum enim videatur ad hoc
requiri mutatio in operante ; Deus verò sit immutabilis : oportuit, ita
ipse influeret in hæc omnia, ut omnis mutatio, & imperfectio caderet
supra naturam Sephirarum. Sicuti quando radii Solis transeunt per plura
vitra diversorum colorum, exeunt varii inter se, sed tota varietas tenet
se ex parte vitrorum, cum Sol eodem modo omnes radios producat. Hoc
salvantur multa, quæ in Scripturis dicuntur de Deo, quæ nullo modo illi
conveniunt, ut dolere, irasci, pœnitere, laborare, affligi, & alia
hujusmodi, quæ cum de Deo dicuntur, semper cadunt supra naturam
Sephirarum, per quas Deus operatur. Immò mordicùs tenent Judæi, Deum
Sephiris unitum, & veluti in illis inclusum, morari cum ipsis in
captivitate, & cum ipsis pati, & affligi : & afferunt
testimonia scripturarum, quibus hoc ipsum prima facie videtur indicari.
Hac Judæorum veterum doctrina (de
cujus veritate modò, neque disputo, neque curo ; nam ad hominem tantum
argumentor) coguntur Mahumetani, ne dum Judæi ipsi, credere mysterium
Incarnationis Verbi, seu Divinitatis Christi non esse impossibile.
Hùc accedit (quod apud me
validissimum est argumentum) sæpè Deum in Sacris Scripturis, ut hominem
nobis repręsentari, & ea, quæ sunt propria hominis, exercere, quæ
tamen nulla ratione Deo, ut Deo possunt convenire, ut jam dictum est.
Prætereà sæpè tribuitur Deo in Sacris Literis corpus humanum : dicitur
enim habere manus, pedes, oculos, aures, caput, cor : stare, sedere,
ambulare, &c. & ita sub humani corporis specie visus, &
descriptus fuit à Prophetis. Hæc omnia evidentissimè probant, nullum
esse absurdum, immò valdè probabile, Deum humanam naturam assumpsisse,
ac per illam, tanquam per instrumentum, id, quod hominis proprium est,
exercuisse. Si enim unitus cum Sephiris, juxtà Rabbinorum Commentum,
& spectabilem se exhibens sub corpore aereo, qualem se sæpiùs
exhibuisse habemus in scripturis, non dedignatur, ut sibi tribuantur ea,
quæ Deo minimè conveniunt, & hominis propria sunt ; quæ implicantia
est, quod hoc ipsum faciat hypostaticè unitus vero corpori humano ?
Præsertim cum tàm immutabilis perseveret Deus sub corpore aereo, cui
accidentaliter unitur, quàm sub corpore humano, cui hypostaticè
conjunctus est ?
§. 8.
Mahumetanorum quoque
testimonio Christi Divinitas comprobatur.
Certum est, Mahumetanos
universaliter Christi divinitatem negare. Ex Alcorano tamen superiùs
ostendimus, illam, vel Mahumeto invito, comprobari, dum in eo Christus
Spiritus Dei, Deique Verbum
appellatur. Sed ne jam dicta repetam, hìc solùm addo, Hajetenses, &
Hademienses, quorum alteri Ahmedum filium Hajeti, alteri Phadelum filium
Hademi, celeberrimos inter Mohtazelitas, & Discipulos Nadhami,
sectabantur, Christo Divinitatem constanter asseruisse ; affirmantes
prætereà illum in die Judicii creaturas omnes esse judicaturum. Ita
refert Ismael Ebn-Aly in cap. de sectis Moslemorum his verbis :
الحايطية والحدمية هم اصحاب احمد بن حايط واصحاب الفضل ابن الحدمي كلنا من اصحاب النظام وطالعا
كتب الفلاسفة وخلطوا كلامهم بكلامهم وهم ثلاث بدع الاولى اثبات حكم من احكام الالهية في المسيح
وقالوا ان المسيح يحاسب الخلق فى الاخرة
Hajetenses, & Hademienses fuerunt
Sectatores Ahmedi filii Hajeti, & Phadeli filii Hademi, qui
fuerunt Sectatores Nadhami ; & legerunt libros Philosophorum,
& commiscuerunt sermones eorum cum sermonibus suis : &
habuerunt tres novas opiniones, quarum prima fuit stabilire
sententiam de Christi divinitate, quem dixerunt futurum esse judicem
creaturarum in futuro sæculo. Idem confirmat Sciaher Settanius
relatus à Gregorio Abul-Phargo in sua historia, cui titulus est
لمع من اخبار العرب his verbis :
ومن المعتزلة احمد بن حايط زعم ان المسيح تدرع بالجسد الجسماني وهو الكلمة القديمة المتجسدة كما
يقولون النصارى
Et ex Mothazelitis fuit Ahmedus filius
Hajeti, qui asseruit Christum induisse corpus humanum, & illum
esse Verbum æternum incarnatum, sicut dicunt Christiani. Sed
addebat cum suis asseclis satis absurdè, quemadmodum scribunt
Almavakephus, & Ebnol-Cassajus
للعالم الاهان قديم هو الله تعالي ومحدث هو المسيح او للخلق خالقان احدهما فديم وهو الباري تعالي
والثاني محدث وهو المسيح
Mundus habet duos Deos ; Æternum, qui est
Altissimus Deus, & Recentem, qui est Christus. Seu : Creaturæ
habent duos Creatores : alter est æternus ; & est Creator
Altissimus : alter recens, & hic est Christus. Neque verò
magnum, aut mirum est, si Moslemi concedant Christo divinitatem, qui eam
aliis quoque attribuant. Nam idem Ismael loco citato, loquens, de
Bajanensibus Sectatoribus Bajani filii Simeonis ita scribit :
البيانية اصحاب بيان ابن سمعان النهدي قالوا بانتقال الامامة من بني هاشم اليه وهو من الغلاة
القايلين بالااهية لعلي بن ابي طالب كانّه يقول حلّ في علي جزؤ من الالهية واتّحد بجسده فيه لانه
كان يعلم الغيب وبه كان يحارب الكفار وله النصر والظفر وبه قلع باب خيبز ثم ادعي بيان المذكور انه
قد انتقل اليه االجزؤ الاهي بنوع من التناسخ وكذلك استحق ان يكون امامًا وذلك الجزو هو الذي استحق
به ادم سجود الملايكة
Bajanenses asseclæ Bajani filii Simeonis
Nahadiensis tenuerunt sententiam de translatione Pontificatus à
filiis Hascemi ad se. Et ipse fuit ex excedentibus, qui adstruunt
divinitatem Aly filii Abutalebi, quippe qui dixerit : Resedit in Aly
pars divinitatis, & unita est in eo cum corpore ejus, quia
sciebat res arcanas : & ipse per eam oppugnans infideles,
vincebat eos, & triumphator redibat, & per eam evulsit fores
Arcis Choaiberensis. Et idem Bajanus jactabat partem illam
divinitatis translatam fuisse ad se per modum transmigrationis
animarum in corpora ; & ita se commeruisse Pontificatum : &
per eandem particulam Adamum meruisse, ut ab Angelis adoraretur.
Hanc sententiam de divinitate Aly tenuerunt Gholienses, idest
Excedentes, de quibus hæc scribit
idem Ismael : quæ latinè tantùm brevitatis causa hìc fideliter apponam :
Gholatæ, seu Gholienses (idest
excedentes)
sunt illi, qui modum
excesserunt in veneratione suorum Pontificum, ita ut attribuerint
illis divinitatem, & exemerint eos à numero creaturarum, nunc
similem facientes creaturam Deo, nunc Deum creaturæ. Inter hos sunt
Sabajatæ asseclæ
Abdallah filii Sabæ, qui dixit
τῷ
Aly
انت انت
Tu, Tu : idest tu es Deus : & secuti
sunt eum plurimi, qui tenebant sententiam Transmigrationis particulæ
Divinitatis in Pontifices successores Aly. Et ex his sunt Alabanitæ
asseclæ Alabæ filii Dharai Asadiensis, vel ut alii habent,
Dufiensis, qui præferebat Alym Prophetæ Mahumeto, & vocabat eum
Deum : & existimabat illum esse, qui miserat Mahumetum, ut
vocaret homines ad sequendum Alym : sed Mahumetum obtrusisse se
ipsum pro Aly. Et vocata fuit hæc secta Dhamiensium, inter quos
quidam tribuebant tàm Mahumeto, quàm Aly divinitatem, in qua tamen
concedebant primas partes Mahumeto : & hi vocati sunt
Mimienses : inter quos quidam dixerunt, Gabrielem hallucinatum
fuisse, dum annunciavit legationem Mahumeto, nam missus fuerat, ut
annunciaret eam Aly : sed erravit etiam in Aly, quia Mahumetus &
Aly erant inter se magis similes, quàm sit corvus corvo : quamobrem
hi vocati sunt Gorabitæ (i. Corvini)
Et ex his quidam attribuebant divinitatem
quinque personis gloriosis : nempè Mahumeto, Aly, Phatemæ, Hasano,
& Hoseino : & asserebant omnes hos quinque esse rem unam.
Hæc omnia refert Ismael prædictus loquens de suis Moslemis.
Quamobrem immeritò Moslemi ipsi Christianis succensent, quia dicant
Christum habere divinitatem, & esse Deum simul, & hominem, cum
sapientiores ipsorum tot
ϑεανϑρώπου
confingant.
Quod si respondeant, hæc tanquam
falsa ab ipsis rejici : peto, utrum hæc sint contra radicem, an contra
ramos ? Si contra radicem ; ergo falsum est quod suprà Ahmedus filius
Abdolhalimi jactabat, in Mahumetana religione non esse dissensiones, quæ
tangerent radicem. Si verò contra ramos ; ergo liberum est unicuique ea
credere, & profiteri, quemadmodum Ahmedus ipse asserebat.
Probari etiam potest Christi
divinitas contra Mahumetanos argumento ad hominem desumpto ex quadam
illorum fabula, quam tamen ipsi ut historiam verissimam credunt. Refert
eam Ahmedus filius Abdol-Halimi suprà allegatus in sua Apologia pag.
mihi 333. his verbis :
وروى عنبر ابو نعيم وابو الشيخ وغيرهما عن ابن عبّاس ان الله ارسل الى نبيه ص ملاكا من الملايكة
معه جبرايل فقال الملاك ان الله خيّره بين ان يكون عبدًا نبيًّا وبين ان يكون ملاكًا نبيًّأ : قال
فالتفت رسول الله ص الجبرايل كالمستشير فاشار جبرايل بيده ان يواضع فقال رسول الله ص لا بل اكون
عبدًا نبيًّا : رواه البشاري والبخاري في تاريخه
Refert Anbar Abu-Naim, & Abu-Scieich,
& alii ex auctoritate Ebn-Abbas, Deum misisse ad Prophetam suum
Mahumetum quendam ex Angelis una cum Gabriele. Dixitque Angelus :
Deus dat illi (nempe Mahumeto)
optionem, ut eligat, utrum velit esse homo Propheta, an Angelus
Propheta. Conversus tunc est Mahumetus ad Gabrielem, tanquam
consilium circa hoc petiturus. Et innuit ei Gabriel manu sua, ut
sese humiliaret. Respondit itaque Mahumetus : Nequaquam : sed ero
homo Propheta. Refert hoc Albasciarius & Albacharius in suo
Chronico. Quæro hìc à Doctoribus Moslemis, qua ratione poterat
Mahumetus Angelus fieri ? An ita, ut nihil remaneret Mahumeti,
prorsusque destrueretur : an verò ita, ut aliquid de eo superesset ? Si
primum : nimis stultus fuisset Mahumetus, eligendo destructionem sui
ipsius. Quid enim profuisset illi esse Angelum, si nihil de hac re erat
sciturus, aut sensurus ? Si enim Deus me destruat, nihil mea refert,
sive pro me creet Angelum, sive asinum. Si verò remansurus erat
Mahumetus ; quæro qua ratione fieri poterat, ut etiam Angelus esset,
& cognosceret, se esse simul Mahumetum, & Angelum ? Certè non
alio modo, nisi, ut vel Mahumetus assumeret ad suum suppositum naturam
Angeli : vel contra, Angelus assumeret ad suum suppositum naturam
Mahumeti : ita ut in uno supposito duæ simul naturę Angelica, &
humana hypostaticè unitæ reperirentur. Alioquin intelligibile prorsùs
est quomodo posset Mahumetus Angelus fieri. Hoc igitur est, quod
credunt, & docent Christiani, dum dicunt, Deum factum esse hominem,
vel Christum esse simul Deum, & hominem.
Propter has rationes, ut puto,
plures Mahumetani non solùm ex veteribus, sed etiam ex recentioribus,
& quidem nobilioribus, & Sapientioribus, Christi divinitatem
constanter adstruunt, ut optimè norunt illi, qui inter eos versati
sunt ; ex quibus auctor alias laudatus, Historiæ Status hodierni Imperii
Othomanici lib. 2. cap. 12. hæc habet :
Paucis ab hinc annis nova opinio introducta est, quam sequuntur,
& cui præcipuè adhærent modestiores, & temperatiores Regalis
Curiæ, & valde communis est Constantinopoli. Qui eam
profitentur, Cachpmessachi, boni scilicet Messiæ discipuli
appellantur. Hi constanter propugnant, Jesum Christum esse Deum,
verumque mundi Redemptorem. Juvenes, qui liberalium studiorum causa
in Regia detinentur, huic opinioni mordicus inhærent, sed præcipuè
honestiores, ac civiliores ; & quos natura melioribus partibus
ornavit : adeò, ut cum laudare aliquem inter se volunt, qui
hujusmodi qualitatibus universis ornatus sit, unico
verbo omnia exprimentes, Cachpmessachisem
illum appellent : quæ dictio tantum valet, quantum si dicerent ei :
Tu es vir honestus, ac generosus, liberalis, atque ingenuus, qualis
esse debet, qui profitetur se cognoscere, ac sequi verum Messiam.
Constantinopoli ingens est hujusmodi hominum numerus, inter quos
quidam hanc sententiam tàm constanter retinuere, ut mortem pro ea
libenter sustinuerint. Neque id prohibet, quin omnes illi, qui
cydari alba utuntur, eandem sententiam occultè retineant.
Hactenùs Auctor testis oculatus. His pro Christi Divinitate, quam
Alcoranus præcipuè oppugnat, prolixiùs pertractatis, quæ in Prodromi
part. 3. à cap. 11. etiam fusiùs videri possunt, pergo jam ad reliqua,
quæ in hac Sura continentur.