Note [édition originale] :
REFUTATIONES.
I. Cum in Alcorano dicitur
aliquis missus à Deo Propheta, vel Legatus ad gentem suam, semper
intelligitur de gente aliqua particulari, in qua ortus sit Propheta
ille, vel Legatus. Hinc manifestè apparet crassissimus Mahumeti error,
dùm asserit, Noe missum fuisse à Deo Commonitorem, seu Legatum ad gentem
suam : quasi verò Noe ad populum aliquem peculiarem missus fuerit ad eum
commonendum, cùm universo hominum generi, quod tunc nondùm in varias
nationes divisum fuerat, neque dici poterat peculiaris illius populus,
pœnitentiam prædicaverit. Constat enim, nonnisi post diluvium, homines
in varias gentes divisos fuisse.
II. Non minùs hallucinatur, &
errat Mahumetus, supponendo fuisse in mundo ante diluvium Idolorum
cultum. Hoc idem jam superiùs, ut apertè falsum rejeci. Conveniunt
scilicet Chronologi omnes, Idola, seu plures deos nonnisi post diluvium
in humanum genus invectos fuisse. Neque Mahumetani ipsi aliter sentire
possunt, si sacrarum literarum veritatem, non Alcorani deliria sequi
velint. Certè non solùm Moyses, sed Christus peccata humani generis ante
diluvium non ad Idolorum cultum, sed ad luxuriam, ac libidinem
tantummodò revocant. Porrò, si hæc duo vitia ad Idololatriæ scelus
comparentur, levia omninò, licèt alioqui gravissima, censenda sunt.
Quamobrem illud, non hæc, tamquam diluvii causa adducenda erant.
Quemadmodùm, si quis patriæ, vel Regis sui proditor esset, simulque fur,
vel scortator ; & ad extremum supplicium damnaretur : nonnisi ineptè
damnationis illius causa, sola scortatio, vel furtum, omissa proditione,
lesæque Majestatis reatu, à Judice publicaretur. Porrò necessarium
prorsùs erat, ut ad sceleris omnium maximi, cujusmodi Idololatriæ est,
detestationem, scirent omnes propter illud præcipuè à Deo humanum genus
universum aquis submersum fuisse. Postremò non solùm Christiani, sed
etiam Hebręi plurium deorum cultum, nonnisi post diluvium à posteris
Cham ortum habuisse, certissimè tenent. Vide R. Moysen Ægyptium, vulgò
Rambam in More Nebuchim.