Note [édition originale] :
REFUTATIONES.
I. Si standum sit expositioni
Gelalis, quę communis est cęteris Sapientibus Moslemis, & à
Mahumetanis indubitanter tenetur : nimirùm, limum illum, ex quo Deus
Adam formavit, in humanam figuram redactum, & ad solis radios
excoctum, & exsiccatum ; per quadraginta annorum spatium sine
spiritu, vitaque relictum fuisse : deprehendetur in Alcorano
apertissimum mendacium. Statim enim ac Deus limum illum in corpus
humanum conformavit, inspiravit in illud spiraculum vitæ, quemadmodùm
habetur in Pentateucho, & factus est homo in animam viventem. Hoc
verò totum eadem die, nempe feria sexta factum fuisse, ex eodem
Pentateucho apertissimè constat. Porrò, qui ad Alcoranum excusandum,
verba illius ad tempus, in quo infans est in utero matris, detorquent,
nullo modo admitti possunt, nam
حين من الدهر longissimum tempus significat, quod certè dici non potest esse
spatium novem mensium, in quibus homo intra materna viscera continetur.
II. Quis non rideat, dùm legit in
Alcorano, hominibus justis nullam aliam bonorum operum mercedem in
futuro sęculo, quàm hortum, & sericam vestem esse reddendam ? Atqui
alia etiam pręter hęc mox adduntur ; nempè mensæ, calices, pueri, umbræ
arborum, fontes, aquæ ad vinum temperandum, sericę vestes subtiliores,
& crassiores, & hujusmodi quisquiliæ ; in quibus tamen nullus
cordatus veram aliquam reponet unquam felicitatem. Unum tantùm à
Moslemis hìc libet requirere : cur nimirùm, si superiùs non semel dixit
Mahumetus, vina Paradisi, neque caput Jædere, neque mentem perturbare ;
velit ibi esse fontes aquæ, nempè Caphur, & Zangebil, seu Salsabil,
ad eadem vina diluenda, ac temperanda. Respondebunt, opinor, aquas illas
habere, nescio quid odoris, vel saporis, ex quo vina gratiora, ac
suaviora reddantur. Sapit Mahumetus. Verùm, cùm poma ex arboribus
Paradisi sese ultrò demittant, itaut Beati possint illa carpere etiam
sedentes, ac jacentes, ad quodlibet vel minimum in commodum in iis
colligendis evitandum : & ob hanc eamdem causam aves per aera
volitantes in eorum manibus se coctas reponant, si quandò ab ipsis appetantur ; ne in
iisdem venandis, deplumandis, & coquendis laborem insumere
cogantur : & demùm cyathi sine ansis illis apponantur, ut liberiùs,
& sine labore apprehendendarum ansarum, ex quacunque parte libeat,
bibere possint : cur non poterant illis exhiberi vina cum omni illo
sapore, & odore, quem vellent (qualem fuisse Hebræorum mannam in
deserto ex scripturis habemus) ne in haurienda aqua è fontibus Caphur,
& Salsabil, eaque cum vino commiscenda laborare cogerentur ?
Respondebunt, ut puto, fontes ipsos ad eorum nutum venire, & in
calicibus unà cum vino aquam suam pro voluntate bibentium immiscere. At
nihilominùs contra Philosophorum effatum, frustra fiet per plura, quod
per pauciora fieri poterat. Essent etiam multa perquirenda circa vestes
illas sericas leviores, ac subtiliores, & crassiores. Utrùm Scilicet
in Paradiso æstivi calores, & hiberna frigora aliquam vestium
mutationem requirant : an verò simul ad ornatum utraque veste utantur :
Certè apud nos ridiculum esset, si, quis crassiori tunica indutus
pallium tenuissimum superindueret. Sed hæc joci causa dicta sint.
III. Quod dicitur : Eum, qui
voluerit, arrepturum esse viam ad Dominum suum : rectè omninò dicitur.
Unusquisque enim liberum habet arbitrium, quo possit benè operari, &
ad Deum se convertere, si velit. Sed quod additur : neminem voliturum
hoc, nisi Deus velit, licèt possit sano modo explicari ; juxta doctrinam
tamen Mahumeti, & Mahumetanorum, manifestum continet errorem. Ponit
enim necessitatem, immò coactionem in voluntate hominis, itaut non sit
liber ad operandum, sed cogatur operari, quod Deus voluerit. Et, quamvis
non omnes Mahumetani in hoc conveniant : importunum tamen videtur, quòd,
dùm Mahumetus asserit, posse homines benè operari, si velint, attamen
non possint ipsi velle, si Deus non velit. Possunt enim ex hoc rudiores
ansam arripere malè operandi, quòd Deus nolit, eos benè operari : nam,
si Deus hoc vellet, ipsi quoque vellent, & consequenter benè
operarentur. Porrò ex Sacris literis habemus, Deum semper esse paratum
ad nos gratia sua adjuvandos, & velle omnes homines salvos fieri :
& perditionem hominis non esse ex Deo, sed ex ipso homine. Nec, nisi
fallor, unquam in sacris literis repęriemus hujusmodi loquendi modum,
quo Mahumetus utitur in Alcorano.