Note [édition originale] :
REFUTATIONES.
I. Mirum, quantum in persuadenda
Meccanis veritate Resurrectionis adlaboret Mahumetus, non quidem ex
motivo pietatis, vel alienæ salutis : sed quia intelligebat, si tantum
mysterium persuaderet, posse se rudes illos homines vel spe æternarum
deliciarum, vel timore æternorum suppliciorum, ad quamcunque rem, quam
voluisset, & consequenter ad iniquissimam, impiissimamque legem suam
pertrahere. Et, quia videbat, si illis Paradisi felicitatem talem,
qualis reverà est, nempe spiritualem, & à terrenis rebus longissimè
distantem proposuisset, eosdem, utpotè rerum divinarum, &
Spiritualium minimè capaces, nullo modo esse suis verbis permovendos :
quidquid ad Resurrectionem, vel Paradisum pertinet, ita proponit, ut à
terrena, & carnali felicitate, nihil differat, nisi in majori copia,
& libertate : ut non diversa, sed meliora, & majora habituri
sint in Paradiso eadem, quæ hìc habebant, vel habere poterant.
II. Quinquies inducit Deum
jurantem de re eadem, nempè de veritate Resurrectionis, per quinque
Angelorum species, quas ridiculis, insulsisque ænigmatibus designat. Cùm
verò juramentum unum eamdem vim habeat, quam aliud (omnia enim sunt per
Angelos) constat, quatuor juramenta esse prorsùs otiosa. Immò quælibet
Juramenti repetitio, præsertim supra eamdem rem, per quidquid tandem
fiat, otiosa, immò vitiosa censenda est, tàm ex parte jurantis, quàm ex
parte illius, per quem juratur. Cui enim semel juranti non creditur ;
neque, si millies juret, credetur. Si verò is, per quem juratur, sit
tantæ dignitatis, ut de illius auctoritate, & veracitate non possit
dubitari : superfluum est per alium jurare. Si verò talis non sit,
impium est etiam per illum jurare. Quamobrem juramentum, etiamsi fiat
per aliquam rem creatam, respicit tamen solùm Summam Veritatem, scilicet
Deum, qui in ea re peculiariter elucet. Sufficit verò, si Summa Veritas
in testem alicujus rei semel adducatur. Pluries verò adducere, videtur
esse de illius testimonio, vel justitia, aut veritate dubitare. Ignosce,
Lector, si iisdem insaniis semper eadem responsa cogor adhibere.
III. Nimis crassum se Mahumetus
ostendit, dùm putat peccatorum animas ferreis uncis ab Angelis ab
eorumdem corporibus abstrahi : justorum verò animas molliter, leniterque
ab iisdem trahi, atque educi. Animæ enim, cùm sint spirituales,
prorsùsque immateriales, non possunt hoc modo abstrahi, vel trahi : sed
ex naturali necessitate superveniente morte corpora relinquunt. Et,
quamvis in hoc violentiam sępè homines experiantur, non tamen hæc fit ex
abstractione, vel extrinseca vi Angelorum, sed ex naturali difficultate,
qua animæ à corporibus separantur.
IV. Non est pertranseunda
importuna, atque inepta transitio à mortuorum resurrectione ad historiam
Moysi : & ab hac ad alias ineptias absque ullo ordine, vel
connexione. Hoc autem vitium, cùm perpetuum sit in Alcorano, non video,
quomodò possit à Sapientibus Moslemis excusari, nisi dicant, ejusdem
Alcorani Collectores plurima in eo temerè congessisse, quæ nullam habent
inter se connexionem : neque solùm in eo Suras, sed etiam versiculos
præposterè, ac perturbatè fuisse collocatos : quemadmodùm in Tractatu de
Alcorano re vera evenisse demonstravimus. Quid ergo mirum, si in illo
sermo ita dissitus sit, ut plerumque periodi, vel versus non majorem
habeant inter se nexum, quàm juxta vulgatum adagium :
cothurnus cum clava, &
lecythus cum strophio. Hiccine verò
est liber ille tantæ excellentiæ, & dignitatis, ut, nonnisi Deus,
ejus author esse potuerit, in cujus throno, atque etiam essentia ab
æterno contineatur, & conservetur ?
Sed regerent contra nos Doctores
Mahumetani, etiam in sacris utriusque Testamenti libris hoc idem
evenire. Nam Psalmi sine ullo temporum, vel rerum ordine præposterè in
unum volumen congesti sunt, ut patet ex eorum titulis. Psalmus enim 33.
(e. g.) ponitur post Psalmos 3. & 7. & tamen hi tempore longè
posteriori Scripti sunt, ut indicant eorumdem epigraphæ. Prætereà neque
Euangelia, neque Epistolæ S. Pauli, & aliæ canonicæ, neque omnes
libri veteris Testamenti eo ordine collocantur, quem tempus, in quo
scripti sunt, requireret. Postremò, si contextus Sermonis, &
connexio sententiarum attendatur, agnoscetur fortassè minor dissonantia,
& magis congrua sensuum syntaxis in Alcorano, quàm in aliquibus
Sacrarum Scripturarum capitibus, vel versiculis.
Videtur hæc objectio vim magnam
habere. Sed est prorsùs straminea, frivola, nulliusque momenti. Nam,
quocumque ordine libri Sacrarum Scripturarum collocentur, nihil
proptereà veritati, vel religioni oritur incommodi, vel detrimenti.
Atque idem dicendum de Psalmorum dispositione, quæ non sine justissimis
causis, & Spiritus Sancti impulsu ab ipso Davide, vel ab Ezra facta esse existimatur. Non
ita in Alcorano, ubi, & historiæ veritati, & religionis,
fideique certitudini præpostera hujusmodi collocatio plurimùm nocet,
& totam propè Mahumeti sectam pervertit. Cùm enim (v. g.) sæpè in
Alcorano tanquam vera, & bona Christiana religio admittatur, atque
in ea quemlibet æternam Salutem consequi posse asseratur : aliquandò
verò in sola Eslamitica religione posse homines salvari, affirmetur ;
itaut per unum assertum aliud destruatur, & abrogetur : ex alia verò
parte ignoretur, quęnam fuerit Mahumeti circa hoc Suprema decisio : nam
in Alcorano, ut jam diximus, omnia ferè præposterè habentur : neque
sciri potest, utrum, quod priùs ponitur, traditum sit posteriùs :
incertum remanebit apud Mahumetanos, quænam ex duabus religionibus vera
sit, Eslamitica, an Christiana : nam utraque vera esse non potest. Vide,
quæ circa hoc diximus in Prodromo, parte 3. capitulo primo per totum.
Ad illud, quod postremo loco
objiciebant circa dissonantiam, quæ in aliquibus Sacris Scripturis
contra legitimam sermonis ; ac sententię Syntaxin, major fortassè, quàm
in Alcorano reperitur ; respondemus, Moslemos toto Cœlo in hoc errare,
& hallucinari. Quamvis enim in divinis Eloquiis plurima interdùm
obscuritas appareat, nihil tamen in iis dissonum, nihil dissutum, nihil
inter se non optimè cohærens, & connexum invenitur, neque potest
inveniri : Nam juxta illud Davidis, Psal. 11.
Eloquia Domini, eloquia casta, argentum
igne examinatum, probatum terræ, purgatum septuplum. Cui
consonat Salomon in Proverb. cap. 30.
Omnis sermo Dei ignitus (idest purissimus, ac perfectissimus)
ne addas quidquam verbis illius, &
arguaris, inveniarisque mendax. Ita scilicet perfectus, atque
omni ex parte sermo divinus completus est, ut nihil ei addi possit, quo
perfectior fiat. Hæc Moslemi ipsi negare non possunt, qui hujusmodi
David, & Salomonis testimonia tanquam divinæ authoritatis admittunt.
Porrò, si non ita facilè patet in Sacris literis rerum, vel sententiarum
inter se connexio : & quandoque inter se nullatenùs, vel parum
cohærere videntur : id sapientissima Spiritus Sancti dispositione factum
est, ad majorem divinis verbis majestatem, & reverentiam
conciliandam. Nam etiam apud homines magnorum Sapientum effata
obscuritate teguntur, atque enigmatibus, & allegoriis, mysticisque
sensis involvuntur. Prætereà, ut homines in divinarum Scripturarum
sedula, atque assidua meditatione exercerentur, ad latentia in iis
mysteria cognoscenda, quemadmodùm innumeris Doctoribus tàm Hebræis
antiquis, quàm Christianis omnis ætatis feliciter successit : &
alias ob causas, quas non est hìc otium referre. Affectavit quidem
Sacrarum Scripturarum stylum Mahumetus in Alcorano, ut Propheta à
simplicioribus posset haberi. Verùm evenit illi, quod asino Æsopico :
qui, dùm pelle leonina tectus verum leonem simulat ; à proprio ruditu
asinus detectus, cęteris animantibus ridiculum fuit. Nimirùm, dùm prava
divinorum verborum imitatione Propheta vult credi : stultum, fatuum,
atque insanum, ut revera erat, sese universis propalavit. Sub formulis
loquendi ambiguis, & ineptis, sub importunis aposiopesibus ; sub
transitionibus prorsùs dissitis, & disruptis : sub obscuro ignotorum
verborum involucro, persuasit sibi posse se prophetici muneris gloriam
consequi, tanquam in his nugis mysteria latere homines essent credituri,
sed fumo periit, qui fumum vendidit.
V. Manifestissimè Mahumetus non
solùm Sacris Scripturis, sed sibiipsi contradicit, nam, cùm in Sura
quadragesima prima asseruisset, Deum priùs creasse terram duobus diebus,
& posuisse in ea montes, & creasse quatuor diebus in ea, quæ
necessaria erant ad victum hominum, ac bestiarum : deindè intendisse
animum ad creandum Cœlum, qui erat fumus, & duorum dierum spatio
divisisse illud in septem Cœlos ; & adornasse illud luminaribus,
nempè Sole, & stellis : hic sui ipsius oblitus priùs ponit
creationem Cęli, & Solis, ac stellarum, & deindè terræ, &
eorum, quæ in ea reperiuntur, nempè montium, fontium, arborum, &
herbarum. Frivola verò est Gelalis excusatio, quòd scilicet terra creata
quidem fuerit ante Cœlum, sed sine expansione. Quidquid enim sit de
hujusmodi expansione, nullo modo tollitur contradictio, dùm post
creationem Cœli, Solis, & Stellarum, creata fuerit terra cum
montibus, fontibus, & consequenter cum maribus, ex quibus fontes
proveniunt, itemque cum herbis, & arboribus, & cæteris ad victum
hominis, cęterorumque animalium necessariis. Neque intelligi potest, in
quo consistat hęc expansio terrę, & quid eidem terrę contulerit, vel
addiderit.