Note [édition originale] :
NOTÆ.
Dedit occasionem huic Suræ dissensio
militum in partitione manubiarum, seu spoliorum victoriæ Bedrensis, de
qua satis multa diximus in vita Mahumeti, & alibi. Ut enim scribit
Gelal :
قال الشبان هي لنا لانّ باشرنا القتال وقال الشيوخ كُنّا رداء لكم تحت الرايات ولو انكشفتم لفئتم
الينا فلا تستاثروا
Dicebant milites juniores : Nobis prædæ
debetur : nos enim bellum gessimus. Seniores verò dicebant : Nos
fuimus vobis pallium sub vexillis, quo, si discooperti fuissetis,
revoluissetis vos ad nos : itaque, ne vobis solis manubias
vendicetis. At Mahumetus litem pro domo sua decidit : ut patet
ex verbis Alcorani.
Versus habet hæc sura septuaginta
quinque. Aliqui tamen unum, vel duos addunt. Medinensis est, exceptis,
juxta quosdam, septem versibus, quos volunt esse Meccanos. Horum primus
est 29.
Et cùm dolos struebant contra te.
Cæteri verò, qui sequuntur.
Præmium Lectoris audi ex ore ipsius
Mahumeti :
من قراء سورة الانفال وبرأة فانا شفيع له يوم القيمة وشاهد انّه برأى من النفاق واعطى عشر حسنات
بعدد كل منافق ومنافقة وكان العرش وحملته يستغفرون له ايام حياته في الدنيا :والله اعلم
Qui legerit Suram hanc, & sequentem de
Pęnitentia, ego ero advocatus ejus in die resurrectionis, &
testis, quòd purus fuerit ab impietate. Et recipiet decem bona pro
numero singulorum impiorum, & impiarum : & deprecabitur pro
eo thronus Dei, & Angeli, qui portant eum, cunctis diebus vitę
ejus. Sed Deus hæc meliùs novit : nimirùm esse figmenta.
V.
Quemadmodùm eduxit te Dominus tuus ] Videtur hìc,
quemadmodùm, accipiendum esse pro
quandò, ut sit aliqua connexio.
Verùm frustrà quæras connexionem in Opere tam malè suto. Tota autem hæc
inanium verborum farrago alludit ad bellum illud Bedrense, in quo contra
duas gentes, seu familias, nempè
العير والنفير
Airenses, & Naphirenses, cum
suis asseclis, latronum in morem pugnavit. Erant autem hæ familiæ
Coraisitæ, videlicet Mahumeto ipsi cognatione junctæ. Vide quę alibi ;
& præsertim in Prodromo p. 2. & in vita Mahumeti, & in Sura
3. familiæ Amran, dicta sunt, ut faciliùs obscuriorem loci hujus
sententiam possis intelligere.
XXIX.
Et memento, cùm dolos struebant contra te ] Voluerunt scilicet
Meccani Mahumetum, tanquam hominem seditiosum, ac fanaticum
comprehendere, & occidere : at ille cum suis asseclis evasit. Vide
in vita Mahumeti.
XXXXI.
Deo debetur quinta pars ]. Explicat
Gelal
اي يستحقه النبي والاصناف الاربعة على ما كان يقسمه من ان لكل خمس الخمس والاخماس الاربعة
الباقية للغاتمين
Debetur prædæ quinta pars Prophetæ
Mahumeto, & quatuor illis personarum generibus, quas enumerat
Alcoranus : ita, ut ex omni quinta parte tollatur quintana pro
illis : & reliquæ quatuor quintanæ remaneant prædatoribus,
seu victoribus.
XLVI.
Et cùm apparere fecit vobis illos ]. Sexcenta miracula, omnia
frivola, ac straminea fingit Impostor in hoc bello, seu latrocinio
Bedrensi : inter quæ illud fuit, quod tàm Mahumeto dormienti, quàm
Mahumetanis propè conflictum existentibus, hostes pauciores, quàm
essent, fecerit Deus apparere : hostibus verò Mahumetanos plures, quàm
essent, in speciem demonstraverit. Ita suprà Sura 3. Sed hìc asserit,
etiam Mahumetanorum numerum in oculis hostium à Deo imminutum fuisse.
Tuetur, seu potius excusat contradictionem Gelal : hoc scilicet à Deo
factum fuisse ante conflictum belli, ne hostes multo Mahumetanorum
numero conspecto, regrederentur, nec ulteriùs ad pugnam procederent.
Verùm, cùm prælium cœpit iniri, ostendit Deus hostibus Mahumetanos duplo
majores numero, quàm essent. Quasi verò tunc etiam non possent terga
vertere, & effugere.
XLIX.
Et ne sitis, sicut illi ]. Fuerunt hi quidam ex Meccanis
infidelibus, qui suadente Diabolo Mecca egressi sunt in Bedrum, ut
contra Mahumetanos pugnarent. Apparuit autem illis Diabolus, ut scribit
Gelal, in figura Sarakæ filii Malec, qui erat Dominus illius regionis.
Verùm, cùm Diabolus, inquit Gelal :
رأى الملايكة وكان يده في يد الحرث بن هاشم فرجع هاربا وقال لما قالوا له أَتخذ لنا على هذه
الحالة انّي برئ من جواركم اني ارى ما لا ترون من الملايكة
vidisset Angelos (qui missi fuerant
ad auxilium Mahumetanorum)
& teneret
manu sua manum Hareth filii Hascem, terga vertit, atque aufugit. Cùm
verò dicerent ei Meccani : Ita ne prodis nos in hoc discrimine ?
Respondit : Ego sanè separo me à consortio vestro, video enim
Angelos, quos vos non videtis.