Note [original edition] :
REFUTATIONES.
I. Hoc totum, quod hìc ab
Alcorano, ejusque Expositoribus refertur, aut fabulam esse, aut
præstigium res ipsa persuadet. Solemne certè est Moslemis hujusmodi
portenta confingere. Quòd si etiam hoc verè factum fuisse concedamus,
quis dubitet ex malorum Geniorum opera, astuque contigisse ? Erat eo
tempore Delubrum illud Meccanum Idolis plenum, atque in eo eorum cultus
à Meccanis, cæterisque Arabibus sacrilegis ritibus in Supremi Numinis
contumeliam exercebatur. Ex opposito autem in Ecclesia illa, quam Abraha
Rex Arabiæ Felicis ædificaverat, verus Deus colebatur, veraque Religio
exercebatur : erat enim Rex ille Christianus : & Christiana Religio
eo tempore erat vera, & Sancta, ut fatentur etiam Mahumetani : inter
quos Ahmed filius Abdolhalim in sua apologia contra Christianam
Religionem hæc habet :
وكان جيران البيت مشركين يعبدون الاوثان ودين النصارى خير من دينهم
Erant autem cultores Delubri Meccani
Idololatræ, adorantes Simulacra : & Religio Christianorum melior
erat religione eorum. Quomodò ergo fieri potuit, ut Deus
Optimus Maximus miraculo tàm insigni concurrerit ad defendendum locum,
in quo Dæmones colebantur ; & gentem falsę, impięque superstitioni
addictam, contra Christianam Religionem, & Regem Christianum, qui
pro eadem Religione, verique Numinis cultu pugnabat ? Respondet
Apologista prædictus, id factum fuisse in gratiam Mahumeti, qui eo anno
erat nasciturus : vel saltem in gratiam Abrahæ, & Ismaelis, qui
Fanum illud Meccanum ædificaverant. Verùm nulla dictat ratio, quòd
debeat Deus in gratiam cujusvis Prophetæ Idola, eorumque cultores, &
Delubra miraculis tueri, præsertim contra Religionis suæ propugnatores.
Quòd Abraham, & Ismael Fanum illud ædificaverint, falsum prorsùs
esse alibi demonstravimus. Quòd si etiam verum esset, cùm tamen
quodlibet Templum propter veri Dei cultum tantummodò venerationem
mereatur, hoc cessante, vel in superstitiosum, & illicitum mutato,
nullam videtur mereri æstimationem. Quamobrem Templum illud
Jerosolymitanum, quamvis à Davide, & Salomone constructum, ubi
idololatriæ sordibus inquinatum fuit, nullo modo à Deo contra Chaldęos
servatum est, quin potiùs eversum, & in maceriem lapidum redactum.
Vel igitur hoc, quod hìc de Elephantium ductoribus refertur, fabula
est : vel Dæmonum præstigium fuit. Neque verò novum, & inauditum
est, Dæmonas Delubrorum, vel Simulacrorum, vel Sacrorum suorum injurias,
Deo ita permittente, vindicare consuevisse. Sexcenta sunt hujus rei
exempla, quæ omnia impossibile videtur à tot Scriptoribus tùm Græcis,
tùm Latinis conficta fuisse. Unicum mihi producere satis erit huic, quod
à Mahumetanis refertur, simillimum : & à Cicerone lib. 1. de
Divinatione narratur his verbis :
Objiciuntur etiam sępè formæ, quæ reipsa nullæ sunt, speciem autem
offerunt : quod contigisse Brenno dicitur, ejusque Gallicis copiis,
cùm Fano Apollinis Delphici nefarium bellum intulisset. Tunc enim
ferunt ex Oraculo, hæc fatam esse pythiam : Ego providebo rem istam,
& albæ virgines. Ex quo factum, ut, & viderentur virgines
ferre arma contra ; & nive Gallorum obrueretur exercitus.
Addit Valerius Maximus lib. 1. cap. 2.
Brennus Gallorum Dux Delphis Apollinis Templum ingressus, Dei
voluntate in se manus vertit. Jurares ex hoc facto,
Mahumetanos, & Alcoranum fabulam suam de Elephantibus omninò
confarcinasse, & confinxisse : in qua, si attentè eam expendas, tot
ineptias reperies, quot verba : sed non est mihi otium singula adamussim
expendere. Vide, quę de hoc Scripsi in Prodromo p. 2. c. 4. pag. 14.