Note [original edition] :
REFUTATIONES.
Nihil propè est in hac Sura, quod
confutationem requirat : sunt enim omnia in ea, vel inania, vel jam
superiùs sufficienter rejecta, quippe sexcenties à Mahumeto recocta,
& obtrusa. Castigandus est nihilominùs Zamchascerius, qui existimat
satis comprobari Mahumetum verum esse Prophetam, & Alcoranum verè
datum esse à Deo, ex eo, quòd hìc manifestè prædicatur victoria à
Romanis de Persis, à quibus victi fuerant, referenda.
Quòd Romani à Persis victi
fuerint : vel, ut alii, vocalibus commutatis, legunt, Persæ victi
fuerint à Romanis ; nunc in dubium non revoco : Neque enim, ut puto, tàm
impudens Mahumetus fuisset, ut in re, quæ omnibus debuit esse notissima,
mentiretur. Quòd verò ex eo, quòd addidit, eosdem Persas à Romanis, vel
Romanos à Persis intra decennii spatium esse vincendos, possit apertè
probari illum verum Prophetam fuisse : prorsùs nego. Primò, quia de hac
secunda victoria ab eo prædicta nihil certi habetur, neque in historiis
nostris, neque in libris Mahumetanorum : neque Scriptores ipsi Moslemi
in tempore, vel loco illius conveniunt. Quidam enim referunt eam ad
annum secundum Hegiræ, quandò commissum est prælium Bedrense. Alii verò
ad annum sextum, in quem incidit prælium Hadibiæ. De loco verò hujus victoriæ nullus mentionem
facit : itaut incertum sit, utrum evenerit id, quod Mahumetus ariolatus
fuerat. Huc accedit, dubium esse inter scriptores Arabes, utrum hæc
bella, & hæ victoriæ contigerint Romanis cum Persis, an verò cum
Arabibus. Verùm, quidquid sit, etiamsi concederemus evenisse, quod
Mahumetus prædixerat : nonne potuit hoc casu, vel ex probabilibus
conjecturis ab eo prædici ? Videbat quippe Romanos esse potentissimos,
& facilè posse cladem illam à Persis acceptam vindicare, deque illis
victoriam referre. Neque verò Mahumetus præfixum huic victoriæ tempus
determinavit, quod sanè boni Prophetæ munus erat. Sed posuit terminum
dubium, nempe usque ad annum nonum, vel decimum. Quis verò Prophetam
illum esse dicat, qui videns potentissimum Regem de alio æquè potenti
victoriam retulisse, asserat, post non multos annos Regem victum, copiis
viribusque instauratis, victorem esse futurum ? Postremò, cùm ex varia
Alcorani lectione incertum sit, vicerint ne primò Perse, an Romani,
& secunda vice victi fuerint illi, an isti : imò, cùm non constet,
utrum bellum commissum sit tàm prima, quàm secunda vice à Romanis cum
Persis, an cum Arabibus : quis non videt, vaticinium hoc omni ex parte
captiosum esse, atque inane ? Valeat igitur cum hac prophetia sua
Mahumetus, vel potius abeat in malam rem Vide. Pro. p. 2. cap. 5.
pag. 22.