Note [original edition] :
REFUTATIONES.
I. Quòd toties Deus affirmet, se
authorem esse Alcorani, ut hìc in principio hujus Suræ ; & hoc
prætereà juret per eundem Alcoranum : nimis suspiciosum est. Ne viro
quidem bono convenit fidem suam præsertim cum juramento in eadem re
sæpius exhibere : quanto minus Deo, qui de seipso ait :
semel juravi in sancto meo, vel per
sanctitatem meam ? Si Deo semel
juranti non credimus ; neque si millies juret, credemus. Nullos magis
mendaces, aut perjuros experimur, quàm eos, qui asserta, ac juramenta
sua nimis frequenter, atque importunè ingerunt. Puerorum hoc, &
muliercularum vitium est ; quæ cùm maximè mentiuntur, maximè jurant, se
vera proferre.
II. Incusat eos, qui patronos
præter Deum accipiunt ad hoc, ut sese apud ipsum Deum adjuvent
intercessionibus suis. Sed jam suprà ostendi, nullum esse errorem, quòd
aliquis intercessione Sanctorum Virorum, tamquàm patronorum apud Deum,
utatur. Hoc fecerunt fideles Israelitæ ante Christum, hoc faciunt
Christiani : hoc Mahumetani ipsi facere consueverunt. In eo situs est
error, quòd quis patronos malos, vel ineptos adhibeat, & in hoc
Meccani revera errabant. Quòd verò deindè pronunciet, Deo intercessionem
omnem convenire : insulsè, ne dicam blasphemè, impièque loquitur. Deo
enim repugnat pro aliquo intercedere, cùm nullum habeat superiorem, quem
meditatione sua pro aliquo possit interpellare. Hanc Prophetæ sui
crassitiem agnoscens Gelal, violenta interpretatione, ut vidimus,
nititur excusare. Sed faciem Æthiopis lavat.
III. Sæpissimè asseritur in
Alcorano, & pręsertim hìc versu quarto, Deum non dirigere infideles,
aliosque homines malos. Quòd, quàm falsum sit, experientia ipsa perpetuò
docuit. Quotquot enim inter mortales à Deo directi sunt, plerique anteà
fuere infideles, vel mali. Mahumetus ipse fatetur, se infidelem, &
errantem, à Deo directum fuisse. Quòd si respondeant Moslemi, infideles
non dirigi à Deo, dùm in infidelitate sua obstinatè perseverant :
frivola prorsùs, & ridicula erit responsio. Et nihilominùs Moslemi
ipsi referunt non paucos infideles, Mahumeto infensissimos, etiam dùm
illum vellent occidere, à Deo mutatos, directosque ad illius Sectam
fuisse.
IV. Dùm affirmat Mahumetus, Deum,
si filium habere voluisset, electurum ex creaturis suis eum, qui sibi
magis placuisset, apertè ostendit inscitiam, stultitiamque suam. Si enim
putabat, Christianos, dùm credebant, Deum habere filium, intelligere de
filio naturali, ut revera intelligebant, quomodò poterat Deus eligere
illum ex creaturis, cùm filius naturalis esse non possit, nisi ex
substantia, & natura patris ? Si verò de filio electivo, vel
adoptivo loquebatur, quis ignorat, justos omnes, ac Sanctos viros dici
posse, & esse filios Dei electivos ? Immò, dùm Mahumetani non audent
negare, Christum in Euangelio sæpissimè filium Dei appellari ; fatentur
quidem illum esse filium Dei, sed electum in filium per specialem
gratiam, & adoptionem. Sed adeò vecors erat Mahumetus, ut crederet
Deum, si filium naturalem habiturus esset, posse quidem illum habere,
sed nonnisi per congressum cum aliqua fęmina à se creata ; ut de Jove,
suisque Diis fabulantur Poetæ. Ideò enim negat alibi in Alcorano Deum
habere filium naturalem, quia nullam hactenùs habuit sociam, seu uxorem,
ex qua illum suscipere potuerit.
V. Delirium Mahumeti censendum
est id, quod asseritur, Deum demisisse ad homines ex terrestri Paradiso
octo paria pecudum : hoc enim nullum habet neque in scripturis, neque in
hominum fide, vel traditione fundamentum. Nescio verò, quid
Zamchascerium moverit, ut crederet, ista octo paria fuisse par
Camelorum, par boum, par Ovium, & par caprarum. Jam enim non essent
octo, sed quatuor tantùm paria : quamvis ipse violenter explicans verba
Alcorani, velit octo paria idem significare, ac octo pecudes, partim
mares, partim fœminas in quatuor speciebus : ita ut pro octo paribus
intelligi debeant octo pecudes
conjugatæ, unaquæque in specie sua. Verùm, ut ridiculam hanc
Zamchascerii expositionem admitteremus : esset tamen nobis ab eo
quærendum, cur inter has pecudes, non etiam asinos, & equos Deus è
Paradiso demiserit, cùm hi quoque inter
الاصنام compræhendantur ? Hujusmodi enim vox pecudes omnes,
quæ pascuntur, homini subjectas in Arabico idiomate significat.
VI. Quod suprà non semel
asseruit, hìc repetit, nimirùm, se esse primum Moslemorum. In hoc autem,
ut jam vidimus, ridiculè sibi contradicit. Non enim tantummodò Abraham,
sed omnes etiam Prophetas, imò & Apostolos, & qui ante ipsum in
religione Christiana sancti fuerunt, Moslemos fuisse, tam ipse, quàm
Mahumetani contendunt. Quomodò ergo jactat nebulo, se fuisse primum
Moslemorum ?
VII. Si, quæ in Alcorano de
Paradiso, vel Gehenna dicuntur, figuratam loquutionem admitterent,
possent aliquo modo tolerari. Sed omnia illa propriè, & ut sonant,
intelligenda esse Moslemi Orthodoxi contendunt, allegorias omnes, ac
metaphoras hæreseos in Alcorano condemnantes. Quamobrem verè in Cœlo
cænacula supra cænacula constructa reperiri credendum est, in quibus
Beati lætos dies inter pocula transigant. Atqui adeòne angusta sunt
supremi Cœli spatia, ut ad habitatorum commodum, cænacula supra cænacula
construenda sint, quasi verò nequeant omnes in paribus ædibus sub eodem
tecto commorari ?
VIII. Duplici nomine, vel titulo
exornat Author Alcoranum suum. Asserit primò, illum esse
متشبها idest
inter se similem. Explicat Jahias :
بشبه بعضه بعضا في نوره وصدقه وعدله
Cujus una pars similis est alteri in
claritate, veritate, & rectitudine. Gelal :
بشبه بعضه بعضا في النظم وغيره :
Cujus quæque pars similis est alteri in
structura sermonis, & rebus cæteris. Eodem modo
Zamchascerius, & asii, quos vidi. Ultrò concedi potest Moslemis,
Alcoranum esse semper sibi similem in fabulis, nugis, mendaciis, &
absurdis. Cæterùm adeò sibi ipsi dissimilis, discors, & contrarius
est Alcoranus, ut nihil in eo æquale, nihil consonum, nihil ulla ex
parte compaginatum liceat reperire. Res per se patet. Satis est
Alcoranum ipsum legisse. Æquiori jure tribuitur Alcorano nomen
مثانى
Iterata, seu Repetita. Adeò enim
omnia in eo repetuntur, refricantur, ac retruduntur, ut jam dixi, ut
eadem res decies, vicies, quinquagies, ac centies in scenam redeat.
Nonnulla exempli causa referam. Historiam Abrahæ novies circiter
repetit. Adæ creationem cum Angelorum adoratione, & ejusdem lapsu,
supra septies. Historiam Noe, & Diluvii, supra duodecies.
Prædicationem Lot, & incendium Sodomæ circiter decies. Totidem
vicibus gesta David, & Salomonis ; & legationem Hud, Themud,
& Saleh. Moysis verò, & Pharaonis historiam supra vicies.
Paradisi pecuinam felicitatem supra quinquagies. Fabulosum Gehennæ
figmentum circiter trigesies. Judicium finale multis fabulis admixtum
supra septuagies. Nihil dico de Epithetis illis, quæ Deo tribuit,
Miserator, Misericors : Sciens, Sapiens :
Indultor, Condonator : Super omnia Potens : Ultor : Inspector
pectorum, & aliis hujusmodi : his enim ad rythmi
consonantiam omnes ferè Alcorani versiculi opportunè, importunè, ad rem,
extra rem concluduntur. Nihil etiam de sententiis quibusdam, qualis est
illa :
Deus dirigit, quem vult ; &
errare facit, quem vult, quibus pleræque Alcorani paginæ
respersæ sunt. Respondebunt Mahumetani, etiam in Sacris litteris, &
præsertim in libro Psalmorum, inveniri earumdem rerum repetitionem,
& sæpè eosdem versus iterari. Verùm Sacræ Scripturæ continent varios
libros scriptos à diversis Authoribus, diversisque temporibus :
Quamobrem non mirum, si in uno libro, vel Authore inveniantur aliqua
scripta ab alio Authore ; ut contingit in libris Regum, &
paralipomenon : in libris primo, & secundo Machabæorum, & in
quatuor Euangeliis. In nullo tamen libro, vel Authore sacro invenies
ineptissimam hanc Alcorani tautologiam. In libro Psalmorum sæpè
repetuntur laudes Dei iisdem, vel similibus verbis : Sed hoc fit
rationabiliter, & usu ab omnibus nationibus recepto tàm Christianis,
quàm Mahumetanis. Adde, non omnes psalmos censeri à multis esse ejusdem
Authoris. Quòd verò in illis idem versus sæpiùs repetatur, pertinet ad
venustatem Sacræ poeseos, & dicitur figura Intercalaris, quæ etiam à
poetis antiquis gręcis, & latinis magna cum laude usurpatur. Hoc fit
in Psalmis. Job 135. Et aliis nonnullis ; & etiam in quibusdam
Prophetis. Quin, & Mahumetus in Alcorano sura. 55.
Miserator, & aliis, voluit
simiam Davidi agere : utens hujusmodi intercalatione : sed adeò insulsè,
& ineptè, ut risum Heraclito ipsi posset excitare.
IX. Quàm falsò autem, &
quanto cum mendacio asseratur, Alcoranum non solùm continere omne genus
similitudinum, & carere omni distorsione, errore, &
contrarietate ; non est, quod hìc iterùm ostendamus ; cùm, & per se
pateat, & nos suprà evidenter probaverimus.
X. Illud verò sine risu audiri
non potest, nimirùm, post sonitum primæ tubæ morituros omnes, qui sunt
in Cœlo, & in Terra, præter nonnullos, quos voluerit Deus vivos
servare : inter quos ponit Gelal puellas nigrioculas, & pueros
Paradisi cum nescio quibus aliis. Jahias verò Gabrielem, Michaelem,
Asraphelem, & Angelum mortis. Hos tamen omnes ante sonum secundæ
tubæ morituros esse pronunciat. Quis, oro, somniavit unquam Angelos
mori ? Sed Mahumetus, & Mahumetani adeò pecuini sunt ingenii, ut
nullo modo intelligant, Spiritus mori non posse, præsertim, quia Angelos
ex igne à Deo creatos esse credunt, & fortassè etiam ex anima, &
corpore compositos esse opinantur. Non negamus sanè etiam nos, Angelos
de potentia Dei absoluta destrui,
atque deficere omninò posse : nihil enim est creatum, quod Deus
omnipotentia sua ad nihilum redigere nequeat. Verùm, naturaliter
loquendo, cùm Angeli sint puri spiritus, nec habeant in se qualitates
contrarias, ut homines, nullo modo mori, vel deficere possunt.
XI. Ex hactenùs dictis potest
unusquisque etiam tenuis ingenii intelligere, Utrum Alcoranus sit,
quemadmodùm jactat Mahumetus, demissus à Deo : Utrum puram contineat, ac
doceat religionem : Utrum ad veritatem agnoscendam lucem mentibus
infundat ; & ad veram, æternamque felicitatem homines dirigat. At
enim ex lectione ejus,
Sacro horrore
percellebantur (ita enim scribitur hìc versu 23.)
pelles eorum, qui timebant Dominum suum :
deindè mollescebant pelles eorum, & corda eorum ad
commemorationem Domini sui. Sed nugæ sunt hæ, quæ à Mahumeto
callidè confinguntur. Esto verò aliqui è simplicioribus, ac rudioribus,
audiendo ea, quæ de Gehenna, vel de Judicii supremi die, vel de
Paradiso, quantumvis sexcentis fabulis admixta, Alcoranus habet,
aliquantisper commoverentur ; non tamen hoc probat, illum esse librum à
Deo traditum. Nam hujusmodi mysteria ante Alcoranum in Sacris
Christianorum libris legebantur ; Et talia sunt, ut in quocunque Authore
etiam impio, & damnato, referantur, meliùs fortassè, quàm in
Alcorano, possint audientium, vel legentium animos, & pelles etiam
percellere, atque ad horrorem, vel delectationem permovere. Id quotidie
experientia docet, nec magnis opus est argumentis, ut probetur. Immò
hujusmodi artificio errorum Magistri simplicioribus suum virus
propinant.